Monacensi Et Frisingensi

Pius PP. IX.

Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravissimas

inter acerbitates, quibus undique premimur, in hac tanta temporum

perturbatione et iniquitate vehementer dolemus, cum noscamus, in variis

Germaniae regionibus reperiri nonnullos catholicos etiam viros, qui sacram

theologiam ac philosophiam tradentes minime dubitant quamdam inauditam

adhuc in Ecclesia docendi scribendique libertatem inducere, novasque et

omnino improbandas opiniones palam publiceque profiteri, et in vulgus

disseminare. Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater ubi

tristissimus ad Nos venit nuntius, presbyterum Jacobum Frohschammer in

ista Monacensi Academia philosophiae doctorem hujusmodi docendi

scribendique licentiam proe ceteris adhibere, eumque suis operibus in

lucem editis perniciosissimos tueri errores. Nulla igitur interposita

mora, Nostrae Congregationi libris notandis praepositae mandavimus, ut

praecipua volumina, quae ejusdem presbyteri Frohschammer nomine

circumferuntur, cum maxima diligentia sedalo perpenderet, et omnia ad Nos

referret. Quae volumina germanice scripta titulum habent—_Introductio in

Philosophiam—De Libertate scientiae—Athenaeum_—quorum primum anno 1858,

alterum anno 1861, tertium vero vertente hoc anno 1862 istis Monacensibus

typis in lucem est editum. Itaque eadem Congregatio Nostris mandatis

diligenter obsequens summo studio accuratissimum examen instituit,

omnibusque sem el iterumque serio ac mature ex more discussis et perpensis

judicavit, auctorem in pluribus non recte sentire, ejusque doctrinam a

veritate catholica aberrare. Atque id ex duplici praesertim parte, et

primo quidem propterea quad auctor tales humanae rationi tribuat vires,

quae rationi ipsi minime competunt, secundo vero, quod eam omnia opinandi,

et quidquid semper audendi libertatem eidem rationi concedat, ut ipsius

Ecclesiae jura, officium, et auctoritas de media omnino tollantur. Namque

auctor imprimis edocet, philosophiam, si recta ejus habeatur notio, posse

non solum percipere et intelligere ea christina dogmata, quae naturalis

ratio cum fide habet communia (tamquam commune scilicet perceptionis

objectum) verum etiam ea, quae christianam religionem fidemque maxime et

proprie efficiunt, ipsumque scilicet supernaturalem hominis finem, et ea

omnia, quae ad ipsum spectant, atque sacratissimum Dominicae Incarnationis

mysterium ad humanae rationis et philosophiae provinciam pertinere,

rationemque, dato hoc objecto suis propriis principiis scienter ad ea

posse pervenire. Etsi vero aliquam inter haec et illa dogmata

distinctionem auctor inducat, et haec ultima minori jure rationi

attribuat, tamen clare aperteque docet, etiam haec contineri inter illa,

quae veram propriamque scientiae seu philosophiae materiam constituunt.

Quocirca ex ejusdem auctoris sententia concludi omnino possit ac debeat,

rationem in abditissimis etiam divinae Sapientiae ac Bonitatis, immo etiam

et liberae ejus voluntatis mysteriis, licet posito revelationis objecto

posse ex seipsa, non jam ex divinae auctoritatis principio sed ex

naturalibus suis principiis et viribus ad scientiam seu certitudinem

pervenire. Quae auctoris doctrina quam falsa sit et erronea nemo est, qui

christianae doctrinae rudimentis vel leviter imbutus non illico videat,

planeque sentiat. Namque si isti philosophiae cultores vera ac sola

rationis et philosophiae disciplinae tuerentur principia et jura, debitis

certe laudibus essent prosequendi. Siquidem vera ac sana philosophia

nobilissimum suum locum habet, cum ejusdem philosophiae sit, veritatem

diligenter inquirere, humanamque rationem licet primi hominis culpa

obtenebratam, nullo tamen modo extinctam recte ac sedulo excolere,

illustrare, ejusque cognitionis objectum, ac permultas veritates

percipere, bene intellegere, promovere, earumque plurimas, uti Dei

existentiam, naturam, attributa, quae etiam fides credenda proponit, per

argumenta ex suis principiis petita demonstrare, vindicare, defendere,

atque hoc modo viam munire ad haec dogmata fide rectius tenenda, et ad

illa etiam reconditiora dogmata, quae sola fide percipi primum possunt, ut

illa aliquo modo a ratione intelligantur. Haec quidem agere, atque in his

versari debet severa et pulcherrima verae philosophiae scientia. Ad quae

praestanda si viri docti in Germaniae Academiis enitantur pro singulari

inclytae illius nationis ad severiores gravioresque disciplinas excolendas

propensione, eorum studium a Nobis comprobatur et commendatur, cum in

sacrarum rerum utilitatem profectumque convertant, quae illi ad suos usus

invenerint. At vero in hoc gravissimo sane negotio tolerare numquam

possumus, ut omnia emere permisceantur, utque ratio illas etiam res, quae

ad fidem pertinent, occupet atque perturbet, cum certissimi, omnibusque

notissimi sint fines, ultra quos ratio numquam suo jure est progressa, vel

progredi potest. Atque ad hujusmodi dogmata ea omnia maxime et apertissime

spectant, quae supernaturalem hominis elevationem, ac supernaturale ejus

cum Deo commercium respiciunt atque ad hunc finem revelata noscuntur. Et

sane cum haec dogmata sint supra naturam, idcirco naturali ratione, ac

naturalibus principiis attingi non possunt. Numquam siquidem ratio suis

naturalibus principiis ad hujusmodi dogmata scienter tractanda effici

potest idonea. Quod si haec isti temere asseverare audeant sciant, se

certe non a quorumlibet doctorum opinione, sed a communi, et numquam

immutata Ecclesiae doctrina recedere. Ex divinis enim Litteris, et

sanctorum Patrum traditione constat. Dei quidem existentiam, multasque

alias veritates, ab iis etiam qui fidem nondum susceperunt, naturali

rationis lumine cognosci, sed illa reconditiora dogmata Deum solum

manifestasse dum notum facere voluit, _mysterium, quod absconditum fuit a

saeculis et generationibus_(_4_)_ et ita quidem, ut postquam multifariam

multisque modis olim locutus esset patribus in prophetis novissime Nobis

locutus est in Filio, per quem fecit et saecula_(_5_)_ ... Deum enim nemo

vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Paris ipse

ennarravit._(6) Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta

sunt cognovisse testatur, disserens de _gratia et veritate_(_7_)_ quae per

Jesum Christum facta est, loquimur, iniquit, Dei sapientiam in mysterio,

quae abscondita est ... quam nemo principum hujus saeculi cognovit ...

Nobis autem revelavit Deus per Spiritum Suum ... Spiritus enim omnia

scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis,

nisi Spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo

cognovit, nisi Spiritus Dei._(8) Hisce aliisque fere innumeris divinis

eloquiis inhaerentes SS. Patres in Ecclesiae doctrina tradenda continenter

distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis

intelligentiae vi omnibus est communis ab illarum rerum notitia, quae per

Spiritum Sanctum fide suscipitur, et constanter docuerunt, per hanc ea

nobis in Christo revelari mysteria, quae non solam humanam philosophiam,

verum etiam Angelicam naturalem intelligentiam transcendunt, quaeque

etiamsi divina revelatione innotuerint, et ipsa fide fuerint suscepta,

tamen sacro ad hue ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta

permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino.(9) Ex his

omnibus patet alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina

sententiam, qua idem Frohschammer asserere non dubitat, omnia

indiscriminatim christianae religionis dogmata esse objectum naturalis

scientiae, seu philosophiae, et humanam rationem historice tantum

excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tanquam objectum proposita

fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principio ad veram de

omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. Nunc vero in

memoratis ejusdem auctoris scriptis alia domanitur sententia, quae

catholicae Ecciesiae doctrinae, ac sensui plane adversatur. Etenim eam

philosophiae tribuit libertatem, quae non scientiae libertas, sed omnio

reprobanda et intoleranda philosophiae licentia sit appellanda. Quadam

enim distinctione inter philosophum et philosophiam facta, tribuit

philosopho jus et officium se submittendi auctoritati, quam veram ipse

probaverit, sed utrumque philosophiae ita denegat, ut nulla doctrinae

revelatae ratione habita asserat, ipsam nunquam debere ac posse

Auctoritati se submittere. Quod esset toet crandum et forte admittendum,

si haec dicerentur de jure tantum, quod habit philosophia suis principiis,

seu methodo, ac suis conclusionibus, uti, sicut et aliae scientiae, ac si

ejus libertas consisteret in hoc suo jure utendo, ita ut nihil in sea

dmitteret, quod non fuerit ab ipsa suis conditionibus acquisitum, aut

fuerit ipsi alienum. Sed haec justa philosophiae libertas suos limites

noscere et experiri debet. Nunquam enim non solum philosopho, verum etiam

philosophiae licebit, aut aliquid contrarium dicere iis, quae divina

revelatio, et Ecclesia docet, aut aliquid ex eisdem in dubium vocare

propterea quod non intelligit, aut judicium non suscipere, quod Ecclesiae

auctoritas de aliqua philosophiae conclusione, quae hujusque libera erat,

proferre constituit. Accedit etiam, ut idem auctor philosophiae

libertatem, seu potius effrenatam licentiam tam acriter, tam temere

propugnet, ut minime vereatur asserere, Ecclesiam non solum non debere in

philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debere ipsius philosophiae

tolerare erores, eique relinquere, ut ipsa se corrigat, ex quo evenit, ut

philosophi hanc philosophiae libertatem necessario participent, atque ita

etiam ipsi ab omni lege solvantur. Ecquis non videt quam vehementer sit

rejicienda, reprobanda, et omnini damnanda hujusmodi Frohschammer

sententia atque doctrina? Etenim Ecclesia ex divina sua institutione et

divinae fidei depositum integrum inviolatumque diligentissime custodire,

et animarum saluti summo studio debet continenter advigilare, ac summa

cura ea omnia amovere et eliminare, quae vel fidei adversari, vel animarum

salutem quovis modo in discrimen adducere possunt. Quocirca Ecclesia ex

potestate sibi a divino suo Auctore commissa non solum jus, sed officium

praesertim habet non tolerandi, sed pro scribendi ac damnandi omnes

erores, si ita fedei integritas, et animarum salus postulaverint, et omni

philosopho, qui Ecclesiae filius esse velit, ac etiam philosophiae

officium incumbit nihil unquam dicere contra ea, quae Ecclesia docet, et

ea retractare, de quibus eos Ecclesia monuerit. Sententiam autem, quae

contrarium edocet omnino erroneam, et ipsi fidei. Ecclesiae ejusque

auctoritati vel maxime injuriosam esse edicimus et declaramus. Quibus

omnibus accurate perpensis, de eorumdrm VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium

Congregationis libris notandis praepositae consilio, ac motu proprio, et

certa scientia matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae Nostrae

potestatis plenitudine praedictos librus presbyteri Frohschammer tamquam

continentes propositiones et doctrinas respective falsas, erroneas,

Ecclesiae, ejusque actoritati ac juribus injuriosas reprobamus, damnamus,

ac pro reprobatis et damnatis ab omnibus haberi volumus, atque eidem

Congregationi mandamus, ut eosdem libros in indicem prohibitorum librorum

referat. Dum vero haec Tibi significamus, Venerabilis Frater, non possumus

non exprimere magnum animi Nostri Dolorem cum videamus hunc filium

eorumdem librorum auctorem, qui ceteroquin de Ecclesia benemereri

potuisset, infelici quodam cordis impete misere abreptum in vias abire,

quae ad salutem non ducunt, ac magis magisque a recto tramite aberrare.

Cum enim alius ejus liber de animarum origine prius fuisset damnatus non

solum se minime submisit, verum etiam non extimuit, eumdem errorem in his

etiam libridenuo docere, et Nostram Indicis Congregationem contumeliis

cumen lare, ac multa alia contra Ecclesiae agendi rationem temere

mendaciterque pronuntiare. Quae omnia talia sunt, ut iis merito atque

optimo jure indignare potuissemus. Sed nolumus adhuc paternae Nostrae

charitatis viscera erga illum deponere, et idcirco Te Venerabilis Frater,

excitamus, ut velis eidem manifestare cor Nostrum paternum, et

acerbiseimum dolorem, cujus ipse est causa, ac simul ipsum saluberrimis

monitis hortari et monere, ut Nostram, quae communis est omnium Patris

vocem audiat, ac resipiscat, quemadmodum catholicae Ecclesiae filium

decet, et ita nos omnes laetitia afficiat, ac tandem ipse felixiter

experiatur quam jucundum sit, non vana quadam et perniciosa libertate

gaudere, sed Domini, adhaerere, cugus jugum suave est, et onus leve, cujus

eloquo casta, igne examinata, cujus judicia vera, justificata in

semetipsa, et cujus universae viae misericordia et veritas. Denique hac

etiam occasione libentissime utimur, ut iterum testemur et confirmemus

praecipuam Nostram in Te benevolentiam. Cujus quoque pignus esse volumus

Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Tibi ipsi,

Venerabilis Frater, et gregi Tuae curae commisso paremanter impertimus.

Datum Romaae apud S. Petrum die 11 Decembris anno 1862, Pontificatus

Nostri anno decimo septimo.

Pius PP. IX.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, November 1864 · 第 12 / 24 题