DOCUMENTO VIII.

Magnarum Provinciarum caput, et Dominorum Provinciarum Princeps, ac

etiam omnium illustrium dominationum. Domino magno.... augeat

felicitatem tue Serenitati certum et manifestum est nec potest aliquis

tantam magnitudinem tuam exaltare, seu extollere, quantum decet et

tibi conveniens est.

Sumus nos tibi amicitia et dilectione conjuncti nunc et propter ut

prius et antea eramus, nec aliquid in corde nostro fictum aut

simulatum cogitamus.

Et dignum est..... Oratores el nuntii tui apud nos continue esse

debeant et de occurrentibus nos teneant certiores. Vos autem, si de

nobis..... cupistis, adepti sumus Dei gratia, ea que numquam animo

cogitavimus, nec aliquo modo speravimus, nisi Provinciam Babiloniae,

Amasiae, Adicabageis et omnia quae continentur in eis, et fecimus

nobis ea subjecta, et possidemus usque ad partes Romaniae seu Greciae,

et non violentia et viribus, sed benignitate et equitate, et omnes

perfidos inimicos confundimus, laus et gloria altissimo Deo.

Erat unus solum qui nobis aliquantulum adversabatur, hic etiam sponte

humiliatus ad nos venit, et largiti sumus ei dominium de Corassan,

laudetur Deus, incessanter. Sultan Cassan Baicona est nomen istius

domini Corassan. Restat nunc alius secundus Sultan Greciae sive

Romaniae, qui inimicum facundus et magnus, presentim super Caramanos,

quibus veteri et antiqua amicitia conjuncti sumus. Ipsi Caramani

venerunt ad nos supplices usque ad provinciam Azimie, quibus visis,

subito venimus in Tauris, inspeximus super negotia eorum, et

cognovimus quod ipsi proprii malorum suorum causa fuere. De principio

nostre lune Rabemel sive Juli 1472 ad partes eis propinquiores iter

faciemus. Multa et alia in presenti dicere sumiturus, que hic medicine

Doctor noster ad te in sermone prudens mittimus, magnus medicus Isaac

fidelis in quem magnam fidem habemus oretenus tibi omnia de mandato

nostro sufficienter narrabit, et quecumque pacta intrinseca et secreta

cum eo tractabitis et ipsa suum habebimus rata grata et firma, tamquam

si ad componenda ea presentes essemus.

Datum in principio lunae Rabemel sive Julii, anno Maumethi 877

secundum cursum nostrum.

_A tergo._

Magnarum Provinciarum domino, et principi civitatum venetorum testo

Deo augeatur felicitas vestra, magnitudo vestra, excellentia vestra,

q. nota est omnibus cum sit propter famam, et hoc dico bono corde

propter amicitiam quam habemus et sumus nos firmati in aliquo

fundamento vobiscum veteri et antiquo, et dignissimum est quod litera

tua oratores et nuntii apud nos continue esse debeant ut de occurentia

continue avisemur.

Copia de una lettera scripta da Uzunhasan al Doxe nostro nell'anno

1472.

Marino Sanudo, _Cronaca ms. nell'Archivio Cicogna_.

La Repubblica di Venezia e la Persia · 第 47 / 148 题