Nigras inter aves avis est, quae plurima turres,
Antiquas aedes, celsaque fana colit.
Nil tam sublime est, quod non audace volatu,
Aeriis spernens inferiors, petit.
Quo nemo ascendat, cui non vertigo cerebrum
Corripiat, certe hunc seligit illa locum.
Quo vix a terra tu suspicis absque tremore,
Illa metus expers incolumisque sedet.
Lamina delubri supra fastigia, ventus
Qua coeli spiret de regione, docet;
Hanc ea prae reliquis mavult, secura pericli,
Nec curat, nedum cogitat, unde cadat.
Res inde humanas, sed summa per otia, spectat,
Et nihil ad sese, quas videt, esse videt.
Concursus spectat, plateaque negotia in omni,
Omnia pro nugis at sapienter habet.
Clamores, quos infra audit, si forsitan audit,
Pro rebus nihili negligit, et crocitat.
Ille tibi invideat, felix cornicula, pennas,
Qui sic humanis rebus abesse velit.