FIGURA DUODECIMA.

Stylobata Corinthius cum suis pilis.

_Fecisse septimam figuram magno tibi documento erit ad construendum,

& dividendum stylobatam ~A~, & vestigium ~B~; cum nihil addere debeas

præter pilas ~C~ cum coronice, quæ duo latera ambit. Opticè hoc vestigium

delineabis in ~D~, quæ delineatio distinctior est, quia inferiùs duxi

lineam plani; & distinctior etiam est sectio ~E~, cum elongaverim

visualem ~FG~. Sic semper agam, ut detur locus figuræ adumbratæ, & ut

etiam videas perpendiculares stylobatæ adumbrati cadere super angulos

vestigii, & lineas planas incidere è diametro super angulos sectionis

~E~. Iterùm libenter moneo, ut facias supradictas præparationes in

chartulis separatis, ut initio assuescas transferendis figuris nitidis

circino; facile enim tibi postea erit integras machinas Perspectivæ

jucundioris delineare, ut videbis: in hoc enim tota regulæ hujusce, &

totius operis facilitas sita est._

Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture · 第 45 / 50 题