FIGURA NONA.

Optica delineatio Architecturæ Jacobi Barozzii: & primum, de stylobata

Ordinis Etrusci.

_Quandoquidem omnibus nota est Architectura Barozzii, eam hic penitus

immutatam cum suis regulis particularibus, & generalibus expono; Metieris

autem illam modulis ut fieri solet; qui igitur illam desiderat, in

sequentibus figuris inveniet totam, simulque discet opticè reddere. Cum

autem non minus Opticæ studioso quam Architecturæ necesse sit, efficere

delineamenta rei construendæ, ab hoc verè, ab illo fictè, id est, cum

uterque facere debeat vestigium, elevationem, sectionem, & faciem, ob id

delineavi hic stylobatam Ordinis Etrusci cum suo vestigio, quem vides

in ~AB~, ut faciliùs percipias quod in proxima figura dixi, à totidem

scilicet angulis prominentiarum elevationis, totidem ducendas esse

lineas super lineam vestigii; cum hoc necesse sit ad inveniendum illorum

angulorum cum istis lineis concursum in suis degradationibus. Nota,

longitudinem, quam voco ~F~ ductam in ~G~ esse illam, à qua non solùm

nascitur vestigii obliquitas, verùm etiam ab illa nascitur obliquitas

illius quam voco sectionem ~E~. Ob id in altero hujus ejusdem figuræ

stylobata totum id è contrario videbis._

_Non ampliùs repetam quonam modo eruatur nitida delineatio, de qua

superiùs pluries; dicam tamen angulos primi termini sectionis ~E~

daturos lineas planas faciei ~D~, & angulos vestigii daturos omnes

perpendiculares._

Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture · 第 39 / 50 题