FIGURA OCTAVA.

Stylobata opticé.

_Hic etiam postquam feceris supradictas præparationes, geometricam

scilicet, & opticam; facies præsentem stylobatam adumbratum, transferens

circino angulos vestigii, ut construas perpendiculares; & angulos

sectionis, ut formes lineas planas, ut supra. Nam sic duo anguli

vestigii ~MO~ dabunt lineas perpendiculares ~EF~; angulus vestigii ~R~

dabit perpendicularem ~P~, & sic reliqui anguli dabunt reliquas lineas

perpendiculares. Similiter à sectione angulus ~I~ dabit lineam planam

~HN~. Breviter, primus terminus sectionis ~ID~ dabit altitudinem linearum

planarum in facie stylobatæ adumbrati ~EFHN~. Secundus terminus ~Q~ dabit

altitudinem faciei oppositæ, & occultæ ~P~._

_Duo tamen moneo; primum, ut faciens vestigia geometrica, ducas ab

elevatione ~A~ totidem lineas ad latera vestigii ~B~, quot angulos

invenies in prominentiis supradictæ elevationis ~A~, ut manifestè vides

in lineis quas ex punctis composui, illæ enim à stylobata ~A~ cadunt

super vestigium ~B~; quare prominentia major in elevatione ~L~ facit

lineam majorem ~L~ in vestigio._

_Secundum quod moneo sit, ut volens elongare vestigium opticè delineatum

~MOR~ à linea plani ~K~, quantum erit spatium ~C~ in eadem linea plani,

tantumdem elongabitur spatium ~G~ à linea ejusdem plani._

Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture · 第 37 / 50 题