Aliud exemplum construendi vestigium geometricum, cum elevatione
longitudinis.
_Vides hic stylobatam ~P~ in quatuor partes divisum, & adumbratum. Si
illum opticè delineare velis, construere debes supradictas præparationes,
geometricam nempe, & opticam. Nomine geometricæ intelligo vestigium
~A~, & elevationem ~B~; nomine vero opticæ, totum id quod includitur in
~GCDEO~._
_Transfer igitur latitudinem geometricam ~CD~ vestigii ~A~ super lineam
plani pariter ~CD~, & transfer longitudinem ~DE~ super lineam plani
pariter ~DE~, operans more solito; & habebis vestigium opticé. Transfer
posteà elevationem ~HX~ in ~CG~ perpendicularis; ducens visualem ~GO~,
eleva ad lineam ~GO~ omnem angulum, quem planum facit in linea ~CO~, &
habebis altitudinem necessariam etiam sectionis._
_Transferes denique circino in aliam chartam angulos vestigii, qui dabunt
tibi lineas perpendiculares, & anguli sectionis dabunt lineas planas:
Visuales vero duces ad punctum oculi._