Quadratum opticè delineatum.
_Postquam descripseris in papyro separata quadratum geometricum A, facies
duas lineas parallelas inter se distantes altitudine, quam dederis
puncto oculi; linea inferior erit linea plani, linea superior erit linea
horizontalis, super quam ponuntur puncta oculi ~O~, & distantiæ ~E~,
quod sit ex parte quam mavis: linea distantiæ non debet esse brevior
magnitudine rerum describendarum. Transfer posteà circino latitudinem
quadrati ~A~ in ~CB~, unà cum visualibus ad punctum ~O~; & similiter
transfer longitudinem ipsius quadrati in ~DC~, ducens lineam à puncto
~D~ ad punctum distantiæ ~E~, transeuntem per visualem ~CO~, & ubi illa
secat, habebis terminum quadrati optici ~GFCB~, ducens parallelam ad
lineam plani in ~F~._
_Ut autem hoc idem citiùs absolverem, sæpius chartam complicavi, ut habes
in ~A~._