FIGURA PRIMA.

Explicatio linearum plani, & horizontis, punctorum oculi, & distantiæ; de

hoc ultimo pressiús.

_Tres lineæ diversi inter se nominis, & muneris, item, & duo puncta

præcipuè necessaria sunt, ut delineatio quælibet opticè reddi queat:

prima vocatur linea plani, secunda horizontalis ubi est punctum oculi;

de tertia loquar in elevationibus: alterum de duobus punctis assignatur

oculo, & vulgò dicitur punctum oculi; alterum verò assignatur distantiæ,

à qua nomen habet. Punctum oculi notissimum est, punctum verò distantiæ

non ità; in hujus igitur explicatione morabor, & ut clariùs ostendam

quid sit, & quomodo formandum sit, selegi descriptionem Ecclesiæ

geometricè habitam, quam in tres partes divisi, in vestigium, sectionem,

& interiorem faciem, in qua facie velit quis pingere, seu delineare

aliquid opticè, ut elongetur ad mensuram aperturæ quadrati ~P~, ut habes

in vestigio, & ad mensuram profunditatis ~Q~, quam habes in sectione._

_Super faciem ~CCCC~ quam puta esse delineamentum, habes rationem, qua

debes disponere supradicta puncta, & lineas. ~HI~ erit linea plani: ~NON~

erit linea horizontalis, quæ fieri solet distans à linea plani altitudine

hominis, ut vides in ~B~. Punctum oculi erit in ~O~; punctum distantiæ

erit in ~N~, ex qua parte malueris. Hoc punctum ~N~ debet tantum abesse

à puncto ~O~, quantum tuo arbitratu tu vis procul esse ut videas

profunditatem illius quadrati ~PQ~, sicut vides in exemplo vestigii, &

sectionis; ubi rem velut in suo statu naturali exhibeo; in iis enim tam

abest ~N~ ab ~O~, quam abest homo ab ~A~ ad ~DE~, & homo ~B~ in sectione,

ab ~FG~, ubi est murus in quo pingendum, vel delineandum est._

_Si ulteriùs curiosè descriptionem hanc consideres, videbis quam bene

respondeat quadratum ~P~ in plano, & elevatio ~Q~, ut naturalis status

rei in sectione Perspectivæ positæ in facie ~CCCC~, quæ est delineatio.

Videbis enim visuales, quæ secant in plano spatium ~RS~, ita pariter

secare spatium ~TV~ in elevatione: & segmentum visualium ~XZ~ in sectione

respondere ~YK~ in elevatione, quod demonstratione non caret._

Rules and Examples of Perspective proper for Painters and Architects, etc. In English and Latin: Containing a most easie and expeditious method to delineate in perspective all designs relating to architecture · 第 23 / 50 题