Lectorem Perspectivæ studiosum.
_Ars Perspectiva, oculum, licet sagacissimum inter sensus nostros
exteriores, mirabili cum voluptate decipit; eademque necessaria est iis,
quibus in pingendo, tum singulis figuris positionem ac deformationem
suam congruè tribuere, tum colores & umbras, magis vel minus intendere
aut remittere, prout oportet, curæ est. Ad id autem sensim sine sensu
illi perveniunt, qui solo studio Graphidis non contenti, singulis
Architecturæ Ordinibus exactè deformandis assueverint. Nihilominus,
inter multos qui opus hujusmodi magno impetu aggressi hucusque fuerunt,
paucos numeramus, qui animum ipso statim initio non desponderint, ob
magistrorum librorumque penuriam, ordinatè ac perspicuè docentium opticas
projectiones, à principiis hujus artis, usque ad omnimodam perfectionis
consummationem. Quum autem sentiam, longâ multorum annorum exercitatione,
me non minimam facilitatem in hac disciplina mihi parasse: censeo
Studiosorum voluntati me satisfacturum, eorumque profectui consulturum,
si methodos expeditissimas in lucem proferam, ad singulorum Architecturæ
Ordinum opticas delineationes perficiendas, adhibitâ communi regulâ, ex
qua omnia linearum occultarum offendicula sustulimus. Deinde, si tempus
& vires ad aliud Opus conscribendum Bonitas Divina dederit, projectiones
quascunque absolvemus regulâ qua in præsentia uti soleo, ac multò
facilior & universalior est regula communi & vulgata, quamvis hæc sit
fundamentum alterius. Itaque, Lector studiose, constanti animo negotium
tuum suscipe; ac lineas omnes tuarum operationum, ad verum oculi punctum
ducere, ad gloriam scilicet DEI O.M. tecum omninò decerne. Sic votis
honestissimis, ut auguror tibi ac spondeo, feliciter potieris._