et ea immaniter decoquentes, ut ossa a carnibus separata ferant
sepelienda in terram suam, ipso facto sunt excommunicati.
Cap. I. Detestandae feritatis abusum, quem ex quodam more (Alias,
_modo_) horribili nonnulli fideles improvide prosequuntur, nos piae
intentionis ducti proposito, ne abusus praedicti saevitia ulterius
corpora humana dilaceret, mentesque fidelium horrore commoveat, et
perturbet auditum, digue decrevimus abolendum. Praefati namque
fideles hujus suae improbandae utique consuetudinis vitio
intendentes, si quisquam ex eis genere nobilis, vel dignitatis
titulo insignitus, praesertim extra suarum partium limites debitum
naturae persolvat, in suis, vel alienis remotis partibus sepultura
electa; defuncti corpus ex quodam impiae pietatis affectu
truculenter exenterant, ae illud membratim, vel in frusta immaniter
concidentes, ea subsequenter aquis immersa exponunt ignibus
decoquenda. Et tandem (ab ossibus tegumento carnis excusso) eadem ad
partes praedictas mittunt, seu deferunt tumulanda. Quod non solum
Divinae majestatis conspectui abominabile plurimum redditur, sed
etiam humanae considerationis obtutibus occurrit vehementius
abhorrendum. Volentes igitur (prout officii nostri debitum exigit),
illud in hac parte remedium adhibere, per quod tantae abominationis,
tantaeque immanitatis, et impietatis abusus penitus deleatur, nec
extendatur ad alios; Apostolica auctoritate statuimus, et ordinamus,
ut cum quis cujuscumque status, aut generis, seu dignitatis
exstitent: in civitatibus, terris, seu locis, in quibus catholicae
fidei cultus viget, diem de caetero claudet extremum circa corpora
defunctorum hujusmodi abusus, vel similis nullatenus observetur, nec
fidelium manus tanta immanitate foedentur. Sed ut defunctorum
corpora sic impie, ac crudeliter non tractentur, et deferantur ad
loca in quibus viventes eligerint sepeliri, aut in civitate, castro,
vel loco ubi decesserint, vel loco vicino ecclesiasticae sepulturae
tradantur ad tempus, ita, quod demum incineratis corporibus, aut
alias ad loca ubi sepulturam eligerint, deportentur, et sepeliantur
in eis. Nos enim si praedicti defuncti executor, vel executores, aut
familiares ejus, seu quivis alii cujuscumque ordinis, conditionis,
status aut gradus fuerint etiam si pontificali dignitate
praefulgeant, aliquid contra hujusmodi nostri statuti, et
ordinationis tenorem praesumpserint attentare defunctorum corpora
sic inhumaniter et crudeliter pertractando, vel faciendo pertractari
{414} excommunicationis sententiam (quam exnunc in ipsos plurimos)
ipso facto se moverint incursuros, a qua non nisi per Apostolicam
sedem (praeterquam in mortis articulo) possint absolutionis
beneficium obtinere. Et nihilominus ille, cujus corpus sic inhumane
tractatum fuerit, ecclesiastica careat sepultura. Nulli ergo, etc.
Datum Latera. XII. Calen. Martii, Pontificatus nostri anno VI.
II.
Decree of Pope John XXII. forbidding alchemies, by which he prohibited
the pretended making of gold and silver, but is claimed to have
hampered the progress of chemistry.
De Crimine Falsi Titulus VI. I Joannis XXII. [circa annum 1317 Avenioni]
Alkimiae hic prohibentur, et puniuntur facientes et fieri
procurantes: quoniam tantum de vero auro et argento debent inferre
in publicum, ut pauperibus erogetur quantum de falso et adulterino
posuerunt. Et si eorum facultates non sufficiunt, poena per judicis
discretionem in aliam commutabitur, et infames fiunt. Et si sint
clerici beneficiis habitis privantur et ad habenda inhabiles
efficiuntur. (Vide Extravagantem ejusdem Joannis quae incipit
"Providens" et est sub eodem titulo collocata.)
Spondent quas non exhibent divitias, pauperes Alchimistae; pariter
qui se sapientes existimamt in foveam incidunt quam fecerunt. Nam
haud dubie hujus artis Alchimiae alterutrum se professores
ludificant; cum suae ignorantiae conscii, eos, qui supra ipsos
aliquid hujusmodi dixerint, admirentur: quibus cum veritas quaesita
non suppetat, diem cernunt, facultates exhauriunt; idemque verbis
dissimulant falsitatem, ut tandem quod non est in rerum natura, esse
verum aurum vel argentum sophistica transmutatione confingant; eoque
interdum eorum temeritas damnata et damnanda progreditur, ut fictis
metallis cudant publicae monetae characteres fidis oculis, et non
alias Alchimicum fornacis ignem vulgum ignorantem eludant. Haec
itaque perpetuis volentes exulare temporibus, hac edictali
constitutione sancimus, ut quicumque hujusmodi aurum vel argentum
fecerint, vel fieri secuto facto mandaverint, vel ad hoc scienter
(dum id fieret) facientibus ministraverint, aut scienter vel auro
vel argento usi fuerint vendendo vel dando in solutum: [illegible
letter or or mark] verum tanti ponderis aurum vel argentum poenae
nomine inferre cogantur in publicum pauperibus erogandum, quanti
Alchimicum existat; circa quod eos aliquo praedictorum modorum
legitime constiterit deliquisse: facientibus nihilominus aurum vel
argentum Alchimicum aut ipso, praemittitur, scienter utentibus
perpetuae, infamiae nota respersis. Quod si ad praefatam poenam
pecuniarum exsolvendam deliquentium ipsorum facultates non
sufficiant, poterit discreti moderatio judicis poenam hanc in aliam
(puta carceris, vel alteram juxta qualitatem negotii personarum
differentiam aliasque attendendo circumstantias) commutare. Illos
vero qui in tantae ignorantiam infelicitatis proruperint, ut nedum
nummos vedunt, sed naturalis juris praacepta contemnant, artis
excedant metas, legumque violant interdieta scienter videlicet
adulterinam ex auro et argento Alchimico cudendo seu fundendo, cudi
seu fundi faciendo monetam; hac animadversione percelli jubemus, ut
ipsorum bona deserantur carceri, ipsique perpetuo sint infames. Et
si clerici fuerint delinquentes, ipsi ultra praedictas poenas
priventur beneficiis habitis et prorsus reddantur inhabiles ad
habenda.
III.
Bull of Pope John XXII. forbidding certain magical practices, which,
like the prohibition of alchemies, protected his flock from {415}
sharpers of various kinds, sooth-sayers, pretended sorcerers,
magicians, _et id genus omne_. This is the bull which Pres. White
quotes under its Latin title, _Super illius specula_, as if he had it
under his eye at the moment of writing, and which he says "shows Pope
John himself, in spite of his infallibility, sunk in superstition the
most abject and debasing; for in this bull, supposed to be inspired
from wisdom from on high, Pope John complains that both he and his
flock are in danger of their lives by the arts of the sorcerers. He
(the Pope) declares that such sorcerers can shut up devils in mirrors
and finger-rings and phials and kill men and women by a magic word;
_that they had tried to kill him by piercing a waxen image of him with
needles in the name of the devil."_
Contra immolantes daemonibus, aut responsa et auxilia ab eis
postulantes; sive tenentes libros de eiusmodi erroribus tractantes.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Super illius specula, quamvis immeriti, Eius favente clementia qui
primum hominem humani quidem generis protoplastum, terrenis
praclatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et consimilem
imagini suea fecit, revocavit profugum, legem dando; ac demum
liberavit captivum, reinvenit perditum, et redemit venditum, merito
suae Passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui
christianae religionis culta Deum intelligunt et requirunt: dolenter
advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione viscerum cogitamus
quamplures esse solo nomine christianos, qui relicto primo veritatis
lumine, tanto erroris caligine obnubilantur, quod cum morte foedus
ineunt, et pactum faciunt cum inferno: daemonibus namque immolant,
hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum vel
speculum, vel phialam, vel rem quamcumque aliam magice ad daemones
inibi alligandos, ab his petunt responsa, ab his recipiunt, et pro
implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re faet
idissima faetidam exhibent servitutem: Proh dolor! hujusmodi morbus
pestifer, nunc per mundum solito amplius convalescens, eccessive
gravius inficit Christi gregem.
1. Cum igitur, ex debito suscepti pastoralis officii, oves
aberrantes per devia teneamur ad caulas Christi reducere, et
excludere a grege dominico morbidas, ne alias corrumpant: hoc edicto
in perpetuum valituro, de consilio fratrum nostrorum, monemus omnes
et singulos renatos fonte baptismatis, in virtute sanctae
obedientiae, et sub interminatione anathematis, praecipientes
eisdem, quod nullus ipsorum aliquid de perversis dictis dogmatibus
docere ac addiscere audeat: vel, quod execrabilius est, quomodolibet
alio modo, in aliquo illis uti.
2. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt
Altissimum, poenis suis pro culpis debitis percellantur: nos in
omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata
facere de praedictis quicquam praesumpserint, excommunicationis
sententiam promulgamus, quam ipsos incurrere volumus ipso facto.
Statuentes firmiter, quod praeter poenas praedictas, contra tales,
qui admoniti de praedictis seu praedictorum aliquo infra octo dies a
monitione computandos praefata, a praefatis non se correxerint, ad
infligendas poenas omnes et singulas, praeter bonorum [Transcriber:
might be "ponorum"] confiscationem dumtaxat, quas de iure merentur
haeretici, per suos competentes iudices procedetur.
3. Verum cum sit expediens, quod ad haec tam nefanda omnis via
omnisque occasio praecludatur, de dictorum nostrorum fratrum
consilio, universis praecipimus et mandamus, quod nullus eorum
libellos, scripturas quascumque ex praefatis damnatis errobus
quicquam continentes, habere aut tenere vel in ipsis studere
praesumat; quin {416} potius volumus, et in virtute sanctae
obedientiae cunctis praecipimus, quod quicumque de scripturis
praefatis vel libellis quicquam habuerint, infra octo dierum spatium
ab huiusmodi edicti nostri notitia computandum, totum et in toto et
in qualibet sui parte abolere et comburere teneantur: alioquin
volumus, quod incurrant sententiam excommunicationis ipso facto,
processuri contra contemptores huiusmodi (cum constiterit) ad poenas
alias graviores. Datum Avenione, etc.
IV.
Bull of Pope John XXII. authorizing the institution of chairs of
medicine and arts in the University of Perugia. The bull shows John's
care for the maintenance of standards in education, and is a
revelation by its anticipation of requirements for the Doctor's Degree
that we are only now coming to enforce once more.
Erectio cathedrarum medicinae et artium in Perusino Studio, data
insuper facultate episcopo licentiandi et laureandi in utraque
facultate idoneos, pro quorum examine nonullae sanciuntur leges.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Dum solicitae considerationis indagine in mente revolvimus, quam sit
donum scientiae pretiosum, quamque illius desiderabilis et gloriosa
possessio, per quam profugandur ignorantiae tenebrae, et eliminata
funditus erroris caligine, studentium curiosa solertia cursus et
actus disponit et ordinat in lumine veritatis; magno nimirum
desidero ducimur, ut literarum studia, in quibus impretiabilis
margarita scientiae reperitur, laudanda ubilibet incrementa
suscipiant: sed in illis praesertim locis propensius vigeant, quae
ad multiplicanda doctrinae semina et germina salutari producenda
fore magis accommoda et idonea dignoscuntur.
1. Dudum siquidem felicis recordationis Clemens Papa praedecessor
noster, attendens fidei puritatem et devotionem eximiam, quam
civitas Perusina, terra peculiaris Romanae Ecclesiae, ad ipsam
Ecclesiam ab olim habuisse dignoscitur, et quod illas ad eam
successibus temporum de bono in melius augumentarat, dignum duxit et
aequitati consonum existimavit, ut civitatem eamdem, quam divina
gratia multarum praerogativa bonitatum gratiose dotaverat,
concessione generalis Studii insigniret: et ut auctore Deo ex
civitate ipsa producerentur viri scientia praepollentes auctoritate
apostolica statuit, ut in ea esset Studium generale, illudque
vigeret ibidem perpetuis futuris temporibus in qualibet facultate,
prout in literis praedecessoris eiusdem inde confectis plenius
dicitur contineri.
2. Ac subsequenter nos, licet immeriti, ad apicem Summi Apostolatus
assumpti, civitatem eamdem propter suae devotionis insignia quibus
se dignam Apostolicae Sedis gratia exhibebat, uberiore dono gratiae
prosequi cupientes, auctoritate apostolica de fratrum nostrorum
consilio, venerabili fratri nostro episcopo Perusino et
successoribus eius episcopus _Perusinis_, qui essent pro tempore,
impertiendi personis ad hoc idoneis docendi licentiam in iure
canonico et civili iuxta certum modum in literis nostris expressum,
liberam concessimus potestatem, prout in eisdem literis nostris
plenius et seriosius continetur.
3. Considerantes igitur, quod eadem civitas propter eius
commoditates et conditiones quamplurimas est non modicum apta
studentibus, ac propterea concessiones huiusmodi ob profectus
publicos, quos exinde provenire speramus, ampliare volentes,
apostolica auctoritate statuimus ut si qui processu temporis in
eodem Studio fuerint, qui etiam in medicinali scientia et
liberalibus artibus scientiae bravium assecuti, sibi docendi
licentiam, ut alios liberius erudire valeant, petierint in
perpetuum, in praedictis medicinali scientia et artibus examinari
possint ibidem et in eisdem facultatibus {417} titulo magisterii
decorari: statuentes, ut quotiens aliqui in praedictis medicina et
artibus fuerint doctorandi, praesententur episcopo Perusino, qui pro
tempore fuerit, vel ei, quern ad hoe praedictus episcopus duxerit
deputandum, qui magistris huiusmodi facultatis, in qua examinatio
fuerit facienda, in studio eodem praesentibus, qui ad minus quatuor
numero in examinatione huiusmodi esse debeant, convocatis eos
gratis, et difficultate quacumque sublata, de scientia, facundia,
modo legendi, et aliis, quae in promovendis ad doctoratus seu
magistratus officium requiruntur, examinari studeat diligenter; et
illos, quos idoneos repererit, petito secrete magistrorum eorumdem
consilio, quod utique consilium in ipsorum consulentium dispendium
vel iacturam revelare quomodolibet districtius prohibemus, approbet
et admittat, eisque petitam licentiam largiatur: alios minus idoneos
nullatenus admittendo, postpositis gratia, odio vel favore.
4. Ut autem in praedictis medicina et artibus praefatum Studium
tanto plenius coalescat, quanto peritiores doctores in huiusmodi
suis primitiis ibidem caeperint actu regere etdocere, statuimus,
quod usque ad triennium vel quatriennium aliqui doctores, duo ad
minus, qui in medicinali scientia in Parisien, vel Bononien, aut
aliis famosis generalibus Studiis honorem receperint doctoratus, ad
docendum et regendum in scientia medicinae et tres vel duo ad minus,
qui in artibus in Parisien. Studio apud maiorem Parisien. Ecclesiam
docendi licentiam fuerint assecuti, et saltem per annum rexerint,
sue docuerint in Parisien. Studio memorato, ad regendum et docendum
in dictis artibus in praefato Perusin. Studio assumantur, qui usque
ad quatriennium vel quinquennium, donec praefatum Studium in bonis
studentibus laudabiliter progressum acceperit, regant et doceant in
eodem.
5. Circa doctorandos vero in scientia medicinae hoc praecipue
observetur, ut huiusmodi decorandi audiverint omnes libros eiusdem
scientiae, qui in Bononien. vel Parisien. Studio a studentibus
promovendis consueverunt audiri, per septennium, vel qui in
logicalibus aut philosophia alias forent sufficienter instructi
saltem per quinquennium in scientia praedicta studerint, ita quod
saltem tribus annis eiusdem septennii vel quinquenni, ut
praedicitur, in medicinali scientia audierint in aliquo Studio
generali, et ut moris est, responderint sub doctoribus et
extraordinarie legerint libros legi extraordinarie consuetos,
servato circa examinationem ipsius in medicinae scientia promovendi
more laudabili, qui in talibus erga eos, qui promoventur in
Parisien. vel Bononien. Studio observatur.
6. Circa doctorandos vero in artibus liberalibus etiam observetur,
quod studuerint per quatuor vel quinque annos, de quibus saltem
duobus annis audierint in aliquo Studio generali: ita videlicet ut
in grammatica Priscianum maiorem et minorem, et in dialectica
Logicam novam et veterem Aristotelis, ac in philosophia librum de
anima, et saltem quatuor libros Ethicorum; et tarn in iis, quam in
caeteris aliis liberalibus artibus illos alios libros audierint, qui
in Parisien. Studio per promovendos in dicta facultate artium
consueverint audiri, servato circa examinationem tarn in communibus
quam in propriis ipsius artibus promovendi more laudabili, qui in
talibus erga eos, qui promoventur, apud praefatam maiorem Ecclesiam
Parisien. observatur.
7. Verum quia non passim reperiuntur in Studiis, qui omnes huiusmodi
libros audierint, praefato Perusin, episcopo suisque successoribus
Perusin episcopis, qui pro tempore fuerint, indulgemus, ut in
auditione aliorum praefatorum librorum de forma circa licentiandos
ipsos in artibus, prout sufficientia eorumdem licentiandorum
exegerit et sibi videbitur expedire, auctoritate nostra valeat
dispensare.
8. Illi autem, qui in dicta civitate Perusin, taliter examinati et
approbati fuerint, ac docendi licentiam obtinuerint, ut est dictum,
ex tunc, absque examinatione vel approbatione alia, regendi et
docendi ubique plenam et liberam habeant auctoritate praesentium
facultatem, nec a quoquam valeant prohiberi.
9. Sane ut rite in praefatis examinationibus procedatur,
praecipimus, ut tarn {418} episcopus Perusin., qui pro tempore
fuerit quam ille, cui praefatus episcopus ex causa rationabili
impeditus in hac parte commiserit vices suas, eidem episcopo,
propositis tamen, sed non tactis Evangeliis, ab aliis vero
corporaliter tactis iurent, quod in hac parte officium suum
fideliter exequentur. Volumus autem quod personis, quae per
examinationem huiusmodi repertae fuerint idoneae, huiusmodi licentia
debeatur impertiri, et quod idem episcopus personaliter, non per
vicarium vel substitutum examinationi huiusmodi interesse debeat:
nisi esset ex aliqua rationabili causa adeo impeditus quod suam non
posset examinationi praedictae personalem praesentiam exhibere: in
quo casu eidem episcopo interessendi examinationi huiusmodi per
vicarium, vel alium ad hoc idoneum substitutum, tenore praesentium
indulgemus: et quod nomini huiusmodi impartietur licentia, nisi, ei,
quern omnis vel maior pars doctorum, qui huiusmodi examinationi
intererint, approbabunt.
10. Magistri quoque, regere in eodem Studio cupientes, vel alias
inibi residentes, antequam incipiant, praestent in manibus dicti
episcopi iuramentum, quod ipsi vocatio ad examinationes easdem
venient, nisi fuerint legitime impediti, et gratis sine difficultate
dabunt examinatori fidele consilium, qui de examinatis ut digni
approbari debeant, aut indigni merito non admitti. Qui vero
iuramentum huiusmodi praestare noluerint, nec ad examinationes
eorumdem, nec etiam ad aliqua ipsius Studii commoda vel beneficia
ullatenus admittantur.
11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum
constitutionis, prohibitionis, concessionis, praecepti et voluntatis
infringere, etc.
Datum Avenioni, duodecimo kalendas martii, pontificatus nostri anno
v. Dat. die 18 februarii 1321, pontif. anno v.
V.
Bull of Pope John XXII. in which he authorizes the foundation of a
University in the City of Cahors, his birthplace, as a memorial of his
interest in the townspeople and a monument of his zeal for education.
Confirmatio erectionis Universitatis studiorum in civitate
Cadurcensi.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Cum civitas Cadurcensis, quam excellentiae divinae bonitas
multiplicium gratiarum bonis et dotibus decoravit, propter ipsius
commoditates et conditiones quamplurimas apta non modicum generali
Studio censeatur, nos reipublicae multipliciter expedire credentes,
quod in civitate praefata fiat et emanet fons scientiarum irriguus,
de cuius plenitudine hauriant universi, litteralibus cupientes imbui
documentis, et etiam cultores sapientiae inserantur et provehantur
diversarum facultatum dogmatibus eruditi, facundi et undique
illustrati, fructum uberem, largiente Domino, suo tempore
producturi; attendentes quoque sincerae fidei puritatem, ac eximiae
devotionis affectum, quos dilecti filii consules et Universitas
eiusdem civitatis ad nos et Romanam Ecclesiam habere noscuntur: ex
praedictis causis, porrectis etiam nobis pro parte consulum et
Universitatis praedictae humilibus et devotis supplicationibus
inclinati, auctoritate apostolica statuimus et ordinamus, quod in
civitate praedicta perpetuis futuris temporibus generale. Studium
habeatur et vigeat in qualibet licita facultate, quodque praefatum
Studium, ac eius Universitas, ac doctores, magistri, licentiati,
baccalaurei et scholares pro tempore commorantes causa studiorum
ibidem, omnibus privilegiis, liberatibus et immunitatibus, concessis
Studio Tholosamensi ac Universitati eius, plene et libere gaudeant
et utantur.
Nulli ergo omnino hominum etc.
Datum Avenione vii idus iunii, pontificatus nostri anno xvi.
Dat. die 7 iunii 1332, pont. anno xvi.
{419}
APPENDIX III.
MEDIEVAL LAW FOR THE REGULATION OF THE PRACTICE OF MEDICINE.
It is usually presumed that the practice of medicine was on a very low
plane during the Middle Ages, and that while only little was known
about medical science, the methods of practicing the medical art were
crude, as befitted an earlier time in evolution before modern advances
had come. Any such impression is founded entirely on ignorance of the
conditions which actually existed. In his studies in the history of
anatomy in the Middle Ages, Von Toeply [Footnote 48] quotes the law for
the regulation of the practice of medicine issued by the Emperor
Frederick II. in 1240 or 1241. The Law was binding on the two
Sicilies, and shows exactly the state of medical practice in the
southern part of Italy at this time. Everything that we think we have
gained by magnificent advances in modern times is to be found in this
law. A physician must have a diploma from a university and a license
from the government; he must have studied three years before taking up
medicine--then three years in a medical school, and then must have
practiced with a physician for a year before he will be allowed to
take up the practice of medicine on his own account. If he is to take
up surgery, he must have made special studies in anatomy. The law is
especially interesting because of its regulation of the purity of
drugs, in which it anticipates by nearly seven centuries our Pure Drug
Law of last year. (This law was published in the form here given in
the "Journal of the American Medical Association," January, 1908.)
[Footnote 48: Studien zur Geschichte der Anatomie im Mittelalter von
Robert Ritter Von Toeply. Leipzig, 1898.]