PIVS P.P. VII.

Venerabiles Fratres Salutem, et Apostolicam Benedictionem. Quantopere

Litteris vestris V. Kal. Junias ad Nos datis delectati simus, satis

explicare, Venerabiles Fratres, non possumus, eximiis adeo amoris erga

Nos, et apostolicam sedem sensibus refertae sunt. Persuasos itaque

Vos esse volumus officium, quo pro felici calamitatum nostrarum exitu

nuper perfuncti estis, omni ex parte gratissimum Nobis accidisse. Sed

et Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales, Italiae Episcopi, Clerusque

Urbis universus ingentes perpetuo gratias vobis habituri sunt, quod

ipsorum omnium fortitudinem, constantiam, fidem omni laudum genere

prosecuti sitis. Etsi vero illius, quae Nos et totam Ecclesiam dirissime

affligebat calamitatis cessatio dexterae Excelsi adscribenda omnino sit:

inter naturales tamen tam subitae, tamque admirandae rerum conversionis

causas, principem facile locum BRITANNIA obtinet, quae thesauris,

exercitibus, classibus suis, junctisque foederatorum Principum armis

impia Tyranni Europam latissime vastantis consilia dispersit, viresque

contrivit. Utinam DEUS OPTIMUS MAXIMUS ea nationi tam praeclare de orbe

universo meritae beneficia retribuat, quibus veram, solidam, absolutamque

numeris omnibus felicitatem consequatur. Quamvis autem Catholici vestrae

curae commissi suis erga Potestatem, cui subjacent, officiis plane

respondeant, nec bene, ut dicitur, currenti stimulos addere necesse sit:

Vos tamen, Venerabiles Fratres, hortari eos, ut facitis, indesinenter

pergetis, ne quid unquam committant, de quo merito reprehendi ab eadem

Potestate possint. Cum omnes pastoralis officii partes tanto cum zelo,

et animarum profectu impleatis, huic etiam Vos accurate satisfacturos non

dubitamus. Paternae interim, praecipuaeque nostrae ergo vos charitatis

pignus, Apostolicam Benedictionem Vobis, gregibusque vestris peramanter

impertimur, Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris

die XXVII. Julii, MDCCCXIV. Pontificatus Nostri Anno Decimo Quinto.

Dominicus Testa.

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, June 1865 · 第 29 / 33 题