Spes denique revixit Christianis, et reparata est incolumitas Ecclesiae
Catholicae, Salvo TE, qui CHRISTUM non magis auctoritate quam patientia
repraesentas, atque divinitus ex iis erepto miseriis, quibus et vestrae
Sedis Majestas et tuarum virtutum afflicta indignissime tenebatur, Sancte
et Gloriosissime Pontifex Domine PIE SEPTIME Vir Dei. Quod ut evenisse
singulis nationibus gratum est, quaecunque ad evertendam dominationem
taedio servitutis exarserant; ut bonis jucundum omnibus; Catholicis
vero exoptatum atque ingentis desiderii ac voti fuit: ita nobis,
Beatissime PATER, qui primi omnium, vastata Re Publica Christianorum,
ita doluimus, ut vel Populi illius Romani tui fletibus non minor de TE
responderet gemitus noster; quique praenuntiavimus haud diuturnam futuram
istam tantam crudelitatem; qui demum solemni obtestatione interdiximus,
ne quis, TE oppresso, praerogativam Sacrosanctae Potestatis interciperet,
non solum communis attulit fructum laetitiae, sed et victoriae jam nostrae
laudem aliquam conjunctam atque cohaerentem admirabilibus triumphis
TUIS. Itaque quorum fides tibi, B. P. in luctuosissimo rerum tempore
invicta constitit, jam licebit caritatem et gaudia nostra ambitiosius
in publica felicitate profiteri. DEXTERA tua DOMINE magnificata est
in virtute: DEXTERA tua DOMINE percussit inimicum. Et in multitudine
gloriae tuae deposuisti adversarios tuos: Flavit Spiritus Tuus et operuit
eos mare.
Proximum est post tuam venerationem, B. P. ut amplissimum Senatus
Tui Ordinem faustis acclamationibus prosequamur. Sed vero an ulla
oratio nostra, aut ulla omnino laus par sit tam divinae constantiae
declarandae? Qui cum a Tuo sinu avulsi in alios alii carceres et diversae
exsilia includerentur, adeo non potentiae, non injuriis, non contumeliis
submiserunt animum, ut praeclara jam apud omnes nominetur magnitudo
animi illorum, fides, gravitas, pietas, innocentia. Immensa nempe laus,
quam de ruina honorum suorum tanquam ex incendio ereptam, firmam sibi
comparaverunt ad memoriam saeculorum omnium.
Nunc liceat apud TE, B. P. gratulari venerabilibus collegis nostris
Episcopis Italicis, qui et confessionis titulo, et fidei erga TUAM
SANCTITATEM splendidissimo crimine aerumnas, squalorem, minas cum vi et
exsilio perpessi jam recreantur. Nec praetereundus Clerus ille vester
Urbicus et Romanus fortis et sanctus, quos aut in insulam deportatos aut
in Rhaetiam abstractos tyranni impotens furor persecutus est. Fruentur
hi reduces tua BEATISSIME PATER, reducis eximia elementia. Fama
certe illustri suo ipsi merito perfruentur. Scilicet multiplici
experimento compertum est virtutem CHRISTI non posse obsolescere in
Ecclesia Catholica: eundemque in TE tuisque vigere spiritum etiam nunc
contemptorem mortis, qui et olim in sanctis Martyribus triumphaverit:
ubi spiritus CHRISTI sit, ibi et libertatem esse consciam immortalitatis.
Attollat jam ipsa Urbs, Sanctorum hospita, religionis arx, depressum a
gladiatorio servitio caput, seseque impune meminerit illam esse, quo
ara foederis Christiani perpetua constituta sit: ubi Apostoli aeternum
sedeant jura dicturi populis. Exsultent Martyrum cineres, et Apostolorum
monumenta laetentur; vestraque, socii conditores non interiturae sub
CHRISTO civitatis, PETRE ac PAULE, ad istam laetitiam ossa commoveantur,
restituto PIO SEPTIMO vestris et suis sedibus.
Gratuletur etiam sibi felix BRITANNIA, quamvis a Fide nostra dissentiens,
tropaeis onusta et rea voti tamen, quippe cui id firmum immotumque
omni tempore insederit, ut obstaret grassanti impotentiae, debellaret
tyrannos, pacem repraesentaret orbi terrarum. Enimvero haec princeps
desperanti jam de vita saeculo et imperatrix signum extulit libertatis
atque concordiae. Haec eadem Duces maximos aerarii infiniti prodiga
et sanguinis suorum, exercitusque invictos, quaquaversum misit; etiam
legiones fortissimas Catholicorum nostrorum: quorum in Aegypto, Italia,
Lusitania, Hispania, Galliaque ipsa facta commemorabuntur. Huic igitur
imperio tantam haberi oportet a Catholicis gratiam quanta ab hominibus
ipsis debeatur liberatoribus humani generis; eamque TE, B. P. gratiam
pro omnibus unum optime et nobilissime relaturum confidimus.
Postremum sancta genua cupidissime osculati, tuamque pro nobis et pro
gregibus nostris Apostolicam Benedictionem flagitantes optamus, ut IS,
TE Petri successorem, qui mirabiliter eripuit de manu Herodis, DEUS
at DOMINUS noster JESUS CHRISTUS, diu prosperet, ac firmet solium tuum
in pace.
Ex Regio Catholicorum Collegio Manutiano,
Ad diem v Kal. Jun. MDCCCXIV.