Gaius Iulius Caesar

post 52

1

Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos

proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto

certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota

provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter

perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res poscere

videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus

ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi

Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello

consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis

silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte; posse hunc

casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae

fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli

initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.

In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina

consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse

facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis

egredi, neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit.

Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam

libertatemque quam a maioribus acce perint recuperare.

2

His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis

salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos

pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non

possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt,

collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia

continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum

collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore

eius rei constituto ab concilio disceditur.

3

Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus,

desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos,

qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam,

honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat,

interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae

civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit

res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps

excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente

sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum

audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.

4

Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arveruus, summae

potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat

et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus,

convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad

arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque

principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur

ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet dilectum

egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad

suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma

capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante

erat eiectus expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit

quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi

Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices,

Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu

ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus

obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet,

armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat

constituit; in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi

severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore

commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa

auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint

reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.

5

His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae

hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in

Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant

in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias

sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum

reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.

Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit,

paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur

legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse,

quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex

parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam

legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis

constat, non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum

discessu statim cum Arvernis iunguntur.

6

His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute

Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in

Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna difficultate

adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si legiones

in provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas

intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore

qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat.

7

Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis

conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides

accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem

facere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum

existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum venisset, timentes

confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis,

Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima,

constituit; partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia

adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.

8

His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare

intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons

Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni

altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem

pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum

pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro

munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore

anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint

vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haec fama

ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni

circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab

hostibus diripiautur, praesertim cum videat omne ad se bellum

translatum. Quorum ille precibus per motus castra ex Biturigibus movet

in Arveruos versus.

9

At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu

ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque

cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit;

hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur:

daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis

rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam

pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo

praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines

Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid

etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate praecurreret.

Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum

locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re

cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde

profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos

Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.

10

Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat,

si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis

Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo

praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne

ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare visum est

tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium

suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando

commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut

in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus

Agedinci legionibus atque impedimentis totius exer citus relictis ad

Boios proficiscitur.

11

Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post

se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur,

oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex

oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos

obsides dari iubet. Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum relinquit.

Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui

tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam

rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo

mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis

diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque ad eam

rem usui sint militibus imperat et, quod oppidum Cenabum pons fluminis

Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas

legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem

silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per

exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas esse iusserat

portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium

numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum

angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque

incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in

Biturigum fines pervenit.

12

Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppuguatione destitit

atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in

via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum

venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut

celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma

conferri, equos produci, obsides dari iubet. Parte iam obsidum tradita,

cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus

intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul

visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque

oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt, clamore sublato

arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in

oppido, cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab eis iniri consili

intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes

incolumes receperunt.

13

Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit:

laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab

initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non

potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt.

Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum

opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei

dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod

erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri

fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem

Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.

14

Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni

acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse

bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei

studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse

facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur.

Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis

petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse. Praeterea salutis

causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi

oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire

posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in

finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam

non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque

interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis

bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non

munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad

detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam

commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videautur,

multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi,

ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.

15

Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum

iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus

incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen

hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter

amissa reciperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi

concilio, incendi placeret an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad

pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae

praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur:

facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus

flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. Datur

petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et

precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei

deliguntur.

16

Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris

deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI.

Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum

agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. Omnes nostras

pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius

necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi,

quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis

temporibus diversisque itineribus iretur.

17

Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine

et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem

apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam

circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque

Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant,

non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat

exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt. Summa

difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum,

indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures

dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis

adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita

populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam

Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam

ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id

faceret, petebant: sic se complures anuos illo imperante meruisse, ut

nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent: hoc se

ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent:

praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui

Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. Haec eadem

centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem

deferrentur.

18

Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit

Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque

ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari

consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die

pabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte

silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. Illi celeriter per

exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in

artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto

instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma

expediri iussit.

19

Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus

palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus

quinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci

continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus

eius paludis obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani

perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui

propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum

existimaret, qui iniqui tatem condicionis perspiceret inani simulatione

sese ostentare cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod conspectum

suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli

exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum tortium morte

necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut

nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis

condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic

milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad

oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.

20

Vereingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod

castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset,

quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani

tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec omnia fortuito aut

sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris

concessu quam ipsorum habere beneficio--tali modo accusatus ad haec

respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis

hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci

opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: equitum vero operam

neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo

sint profecti. Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse,

ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter

animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non

possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio

vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco

superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non

ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per

proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam

esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere,

si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur.

"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite

Romauos milites." Producit servos, quos in pabulatione paucis ante

diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti

quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame

et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris

in agris reperire possent: simili omnem exercitum inopia premi, nec iam

vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque

statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent,

triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me," Vercingetorix,

"beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera sine

vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem

turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a

me provisum est."

21

Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo

consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem,

nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari

posse. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum

mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent,

quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare

intellegebant.

22

Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que modi Gallorum

occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et

efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis falces

avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et

aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt

ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum

autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis

intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri

ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et

nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat,

commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos

praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis

saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.

23

Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae

in longitudinem paribus iutervallis, distantes inter se binos pedes, in

solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur:

ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis

effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur,

ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingaut trabes, sed

paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte

contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo

expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est

alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum

ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et

ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus

pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque

distrahi potest.

24

His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et

assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec

superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX

exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus

consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab

opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum

fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, eodemque tempore toto

muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio

fiebat, alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus

iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest,

fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix

ratio iniri posset. Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones

pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere,

celeriter factum est, ut alii eruptionibus re sisterent, alii turres

reducerent aggeremque inter sciuderent, omnis vero ex castris multitudo

ad restinguendum concurreret.

25

Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur,

semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod

deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum

animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque

Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit

inspectantibus nobis quod dignum memoria visum praetereundum non

existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis

traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat: scorpione ab

latere dextro traiectus exanimatusque concidit. Hunc ex proximis unus

iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur; eadem ratione ictu

scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec

prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto

aggere atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.

26

Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium

ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id

silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos

sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis

aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum

tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae

repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum

omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad

supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium

infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare viderunt, quod

plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare

et significare de fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli,

ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.

27

Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere

instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium

tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro

dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid

fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto expeditis,

cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae

perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit

militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt

murumque celeriter compleverunt.

28

Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis

patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam

contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum loeum

sese demittere, sed toto undique muro circum fundi viderunt, veriti ne

omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes

continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se

ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est

interfecta; nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede

et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non

infantibus pepercerunt. Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium

XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido eiecerunt, incolumes

ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio ex

fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et

misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis

familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad

suos curaret, quae cuique civitati pars eastrorum ab initio obvenerat.

29

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se

admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute

neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia

oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello

omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse

Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum imprudentia

Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum

acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. Nam

quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia

adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius

consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam

effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis causa

impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium

impetus sustinerent.

30

Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non

defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et

conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et praesentire

existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post

deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae

auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto

in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis

adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire

instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut

omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.

31

Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas

civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat.

Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione sub dola

aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico expugnato refugerant,

armandos vestiendosque curat; simul, ut deminutae copiae

redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et

quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat

permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus

celeriter id quod Avarici deperierat expletur. Interim Teutomatus,

Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus

erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania

conduxerat ad eum pervenit.

32

Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti

et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit.

Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum

vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus

silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes

Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat:

Summo esse in periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus

creari atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo

magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse dicat. Horum

esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem adulescentem,

alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae

potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno

eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis; divisum

senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si

diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis

confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate.

33

Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse

existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri

consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse

semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma

descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a

Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod

legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex

finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse

videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos

inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis

civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco,

alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges

duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent,

sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit,

Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis

magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.

34

Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac

dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello

servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia

exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter

mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret,

exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones

Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum

Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit,

partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis

eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.

35

Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione

castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte

Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res,

ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante

autumnum Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri

loco castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix

rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto

restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat,

misit, apertis quibusdam cohortibus, uti numerus legionum constare

videretur. His quam longissime possent egredi iussis, eum iam ex diei

tempore coniecturam ceperat in castra perventum, isdem sublicis, quarum

pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. Celeriter

effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto

reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam

voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.

36

Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die

proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte

omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de

obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam

expedisset. At Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus

circum se intervallis separatim singularum civitatium copias

collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici

poterat, horribilem speciem praebebat; principesque earum civitatium,

quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se

convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum

videretur; neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio

interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum

perspiceret. Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis,

egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent

nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes

videbantur. Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur.

Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex

oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones

collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad

minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli

commeare possent.

37

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistratum

adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia

cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps

Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum

his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos

meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae

victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta

locum consistendi Romanis in Gallia non fore. Esse nonnullo se Caesaris

beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam

obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur enim potius Aedui

de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad

Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et

praemio deductis, cum se vel priucipes eius consili fore profiterentur,

ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum

bellum adduci posse non confidebant. Placuit ut Litaviccus decem illis

milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea

ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua

ratione agi placeat constituunt.

38

Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia

abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur,"

inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit;

principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis

ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscite, qui

ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis

interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronuntiare." Producuntur

hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus

pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites Aeduorum

interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter

multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. Conclamant

Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit

ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et

cum Arvernis nosmet coniungere. An dubitamus quin nefario facinore

admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in

nobis animi est, persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt,

atque hos latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius

praesidi fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusque

diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate

Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum

permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias

per sequantur.

39

Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae,

et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem

Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem

perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. His

erat inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum

controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus

pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere

noete rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis

adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum

provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum

salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare

posset.

40

Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum

civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones

expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit

spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in

celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus castris

praesidio relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi iussisset, paulo

ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites, ne necessario

tempore itineris labore per moveantur, cupidissimis omnibus progressus

milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum

moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.

Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter

equites versari suosque appellare iubet. His cognitis et Litavicci

fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et

proiectis armis mortem deprecari incipiunt. Litaviccus cum suis

clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna

deserere patronos, Gergoviam profugit.

41

Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio

conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque

horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. Medio

fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit,

exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri

defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus

propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo

permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos

vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium

discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo

addere et se in posterum diem similemque casum apparare. His rebus

cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra

pervenit.

42

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco

acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios

avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi

est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium

Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adiuvat

rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut

facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. Marcum Aristium, tribunum

militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono

educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant.

Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt;

repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem

multitudinem armatorum concitant.

43

Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri,

concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant;

quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fatrumque bona

publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt

reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio

ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae

exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas

legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam

mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam

levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos

benevolentia deminuere. Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab

omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab

Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio

nata ab timore defectionis similis fugae videretur.

44

Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in

minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem,

qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus

vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis

causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat inter

omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse

eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset

aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec

iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum

amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione

interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige

evocatos.

45

Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media

nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima

luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque

his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac

simulatione collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui

latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet

petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia

despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset explorari

poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore

constituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio, atque omnes

illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar

conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus

raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in

minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid

fieri velit ostendit: in primis monet ut contineant milites, ne studio

pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci

habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis

esse rem, non proeli. His rebus expositis signum dat et ab dextra parte

alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.

46

Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus

anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc circuitus ad

molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere

colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex

pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque

inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad

murum oppidi densissimis castris compleverant. Milites dato signo

celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris

potiuntur; ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus,

rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie

conquieverat, superiore corporis parte nudata vulnerato equo vix se ex

manibus praedantium militum eriperet.

47

Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit

legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac

reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna

valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a

Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et

hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum

sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem

prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum

vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant

repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent,

sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque

iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur

Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus

quidem atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris per manus

demissae sese militibus tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis

VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus

praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres

suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse

rursus singulos exceptans in murum extulit.

48

Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus,

munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris

nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno

concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro

consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna

multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro

manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum

ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt. Erat Romanis nec

loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae

defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.

49

Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret,

praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris

praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret

et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si

nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur

terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi

constiterat, eventum pugnae exspectabat.

50

Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute

confiderent, subito sunt Aedui nsi ab latere nostris aperto, quos Caesar

ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi

similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi

dextris humeris ex sertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse

consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum

existimabant. Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum

ascenderant circumventi atque interfecti muro praecipitabantur. Marcus

Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset,

a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis

manipularibus suis, qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una

vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos

cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data facultate

vobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis

reliquos a porta paulum summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra,"

inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque

deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem

recipite." Ita puguans post paulum concidit ac suis saluti fuit.

51

Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt

loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae

pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis

cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio

legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem

attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab

radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt

paulo minus septingenti desiderati.

52

Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque militum

reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid

agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab

tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas

loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine

equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum

modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret.

Quanto opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum

munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset,

tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam

imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec

minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi

magnitudinem desiderare.

53

Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne

ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id

virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante

senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum

Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto

equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem

postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam

militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra.

Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver ; pontem

refecit exercitumque traduxit.

54

Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni

equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos

antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam

Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem

civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut

inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem.

Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit, quos et quam

humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis

copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et

quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in

pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam

antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.

55

Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco

positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam,

suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc

magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania

coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu

civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est

oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum

magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem

de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum

tantum commodum existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus

quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se

partiti sunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos

curaverunt; oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset

usui Romanis, incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus

avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex

finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas

Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa

ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos

inopia in provinciam espellere possent. Quam ad spem multum eos

adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse

transiri videretur.

56

Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in

perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo

coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam

converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum

infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque

difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis

legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum magnis

diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad

Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno,

ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse

possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus

primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in

agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in

Senones facere instituit.

57

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex

Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum

quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum,

quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus

cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperi

traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter

singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is cum

animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque

illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu

prohibere instituit.

58

Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque

iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit,

silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere

Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum,

ut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter

quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei

novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum

evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem

superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo

flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cogmta ab eis, qui

Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi

iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae

contra Labieni castra considunt.

59

Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione

et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis

interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in

provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Aeduorum

cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte

bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe

aliud sibi capiendum consilium adque antea senserat intellegebat, neque

iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut

incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex

parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem

virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu

tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum

flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi

virtute auxilium petendum videbat.

60

Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset

diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat,

singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor

milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari

iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse

existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis

reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno

tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres: has magno sonitu

remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio

egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli

iusserat.

61

Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant

dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab

nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis

administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.

Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum

praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine

sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites

navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus

locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum

fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam

praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus

missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas

copias contra Labienum duxerunt.

62

Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies

cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et

secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem,

cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse

existimarent, dat signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi

septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur;

ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines

hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui

resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium

Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu

victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in

sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt

signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed

circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus.

At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium

commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque

nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum suis

fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu

sunt interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi

impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad

Caesarem pervenit.

63

Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes

circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad

sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos

deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a

Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi

communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et

re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur.

Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res

permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc

concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam

Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis

premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris

auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu,

queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se

requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis

separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et

Viridomarus Vercingetorigi parent.

64

Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.

Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet;

peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam

temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu,

perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos

prohibere, aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque

incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque

se consequi videant. His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui

sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit equites

octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri

Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum

in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum

depopulandos mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque

Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse

sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius

provinciae pollicetur.

65

Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti,

quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes

opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi

pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis,

compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.

Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et

diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores

esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex

provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam

mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab

his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari

consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a

tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos

sumit Germanisque distribuit.

66

Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui

toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum

Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo

facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem

ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad

concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere

in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem

obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium

parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem

bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirentur. Si pedites suis

auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod

magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et

usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus

hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos

quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes

pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. Conclamant equites

sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad

liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen

hostium perequitasset.

67

Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes

distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una

primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque

equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una

omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta intra legiones

recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi

videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res

et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.

Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco

depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus

copiis consederat, persecuntur compluresque interficiunt. Qua re

animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus

locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur:

Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis

comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci

pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum

Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.

68

Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat,

reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere

coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.

Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus

praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter

tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad

Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod

equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi,

adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.

69

Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi

obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo duabus

ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia

passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus

colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum

cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc

omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in

altitudinem pedum praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis

instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis

locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in

castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret:

haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.

70

Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam

collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus.

Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos

summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab

hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur:

hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque

angustioribus portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad

munitiones secuntur. Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam

transire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas

pro vallo constituerat promoveri iubet. Non minus qui intra munitiones

erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma

conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorix

iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus

equis captis Germani sese recipiunt.

71

Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium

capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut

suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre

possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque ut

suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum

in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia

hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita

se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius

tolerari posse parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum,

secunda vigilia silentio equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri

iubet; capitis poenam eis qui non paruerint constituit: pecus, cuius

magna erat copia ab Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum

parce et paulatim metiri instituit; copias omnes quas pro oppido

collocaverat in oppidum recepit. His rationibus auxilia Galliae

exspectare et bellum parat administrare.

72

Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera

munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut

eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra

distarent. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos

reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium

complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de

improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut

interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hoc

intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine

perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex

flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum

exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus

ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent,

et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.

73

Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri

necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris

progrediebantur: ac nonnum quam opera nostra Galli temptare atque

eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare

ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum

munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis

ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus

perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites

demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.

Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui

intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos

appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis

scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad

infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo

praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor

ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab

infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad

occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. Huius generis

octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex similitudine

floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis

infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis

omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.

74

His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci

natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis

munitiones, diversas ab bis, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne

magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia

circumfundi possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur,

dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.

75

Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non

omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos

statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta

multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi

rationem habere possent. Imperant Aeduis atque eorum clientibus,

Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV;

parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis,

Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis,

Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia;

Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et

Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis,

Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis

Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et

Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina; [XXX milia]

universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine

Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites, Redones,

Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli. Ex his Bellovaci

suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum

Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos;

rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.

76

Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili

superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro

meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat

atque ipsi Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio

fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut

neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo

et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et

peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque

inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et

Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino

Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus

attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et

fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui

aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur,

praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris

tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.

77

At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum

exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis

gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac

variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires

suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati

videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in

Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de

eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis

nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium

adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum

in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria

videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre

non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui

dolorem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum

apud me dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam

fieri viderem: sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam

ad nostrum auxilium concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco

interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis,

si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos

vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum

neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate

omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere. An, quod ad

diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo?

Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie

exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu

praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei

timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei

consili est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum

Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti

eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam

toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non

haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi

pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata

Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris

aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges, agros,

libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid

volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello

cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam

iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.

Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite

finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis

securibus subiecta perpetua premitur servitute."

78

Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles

sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad

Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si

res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis

subeundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis

atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum

accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem

receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi

prohibebat.

79

Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum

omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non

longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die

equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem

tria milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias

paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex

oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit

gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque

productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus

integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus

comparant.

80

Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si

usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris

educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum

undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae

proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios

expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio

succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures

de improviso vuluerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores

esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus

partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium

convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in

conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari

poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem

excitabant. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria

pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum

fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii

circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri

cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non

dederunt. At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria

desperata se in oppidum receperunt.

81

Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,

harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad

campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua

significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere

possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo

proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant

administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis

Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus, ut

cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus

sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.

Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura

tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius

legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte

nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis

deductos summittebant.

82

Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum

proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis

inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex

vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique

vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti

ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur,

se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad

eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius

in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt,

quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum

reverterunt.

83

Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum

peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque

cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem

circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene

iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius

Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus

obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia

ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem

habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt;

adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur. His copiis

Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum

Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus

prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex

nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies appropinquare

videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus contendit; eodemque

tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae

pro castris sese ostendere coeperunt.

84

Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;

crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa

paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia

temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum

manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.

Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus

exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: omnia

enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant.

85

Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;

laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud

tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint

munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem

laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur,

quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad

declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii

testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger

ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae

in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires

suppetunt.

86

His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio

laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis

cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit

reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum

dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores

desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca

praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.

Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et

cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.

87

Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis

Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur,

integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo

Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello

deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et

ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque

fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas

ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit

certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio

intersit.

88

Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti

consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat,

ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes

proelium committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo

atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem

gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae

appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit

magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;

Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria

septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se

incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam

suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac

re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac

totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri

potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen

consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga

in civitates discedunt.

89

Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non

suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et

quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu

morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his

rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in

munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix

deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos

civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita

singula praedae nomine distribuit.

90

His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo

legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat

magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter

viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum

legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum

Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium

Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis

Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in

Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in

Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et

Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei

frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His

litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.

Commentarii de Bello Gallico, Libri V-VIII · 第 6 / 10 题