79-88. _And by night._

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam,

aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut

simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?

Nos urbem colimus tenui tibicine fultam

magna parte sui; nam sic labentibus obstat 5

vilicus et veteris rimae cum texit hiatum

securos pendente iubet dormire ruina.

Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli

nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert

Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: 10

tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,

ultimus ardebit quem tegula sola tuetur

a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.

Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,

ornamentum abaci, nec non et parvulus infra 15

cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron.

Iamque vetus Graecos servabat cista libellos,

et divina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus: quis enim negat? Et tamen illud

perdidit infelix totum nihil: ultimus autem 20

aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem

nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

pullati proceres, differt vadimonia praetor;

tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. 25

Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,

conferat inpensas: hic nuda et candida signa,

hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

haec Asianorum vetera ornamenta deorum,

hic libros dabit et forulos mediamque Minervam, 30

hic modium argenti; meliora ac plura reponit

Persicus orborum lautissimus et merito iam

suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes.

Si potes avelli circensibus, optima Sorae

aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur, 35

quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus

in tenuis plantas facili diffunditur haustu.

Vive bidentis amans et culti vilicus horti,

unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 40

Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu

unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum

languorem peperit cibus inperfectus et haerens

ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum 45

admittunt? Magnis opibus dormitur in urbe.

Inde caput morbi. Raedarum transitus arto

vicorum inflexu et stantis convicia mandrae

eripient somnum Druso vitulisque marinis.

Si vocat officium, turba cedente vehetur 50

dives et ingenti curret super ora Liburna

atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;

namque facit somnum clausa lectica fenestra.

Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat

unda prior, magno populus premit agmine lumbos 55

qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro

alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.

Pinguia crura luto, planta mox undique magna

calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.

Nonne vides quanto celebretur sportula fumo? 60

Centum convivae, sequitur sua quemque culina.

Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res

impositas capiti, quas recto vertice portat

servulus infelix et cursu ventilat ignem.

Scinduntur tunicae sartae modo; longa coruscat 65

serraco veniente abies, atque altera pinum

plaustra vehunt, nutant alte populoque minantur.

Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

axis et eversum fudit super agmina montem,

quid superest de corporibus? Quis membra, quis ossa 70

invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver

more animae; domus interea secura patellas

iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis

striglibus et pleno componit lintea gutto.

Haec inter pueros varie properantur: at ille 75

iam sedet in ripa taetrumque novicius horret

porthmea, nec sperat caenosi gurgitis alnum

infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:

quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum 80

testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris

vasa cadant, quanto percussum pondere signent

et laedant silicem. Possis ignavus haberi

et subiti casus inprovidus, ad cenam si

intestatus eas: adeo tot fata, quot illa 85

nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.

Ergo optes votumque feras miserabile tecum,

ut sint contentae patulas defundere pelves.

_III. 190-277._

_2. 'Mens Sana in Corpore Sano.'_

'Nil ergo optabunt homines?' Si consilium vis,

permittes ipsis expendere numinibus quid

conveniat nobis rebusque sit utile nostris.

Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di;

carior est illis homo quam sibi. Nos animorum 5

impulsu et caeca magnaque cupidine ducti

coniugium petimus partumque uxoris; at illis

notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis

exta et candiduli divina tomacula porci, 10

orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

Fortem posce animum mortis terrore carentem,

qui spatium vitae extremum inter munera ponat

naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores 15

Herculis aerumnas credat saevosque labores

et venere et cenis et pluma Sardanapali.

Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe

tranquillae per virtutem patet unica vitae.

Nullum numen abest si sit prudentia; nos te, 20

nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

_X. 346-366._

_3. Sympathy the Basis of Civilization._

Mollissima corda

humano generi dare se natura fatetur,

quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.

Plorare ergo iubet causam dicentis amici

squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem 5

circumscriptorem, cuius manantia fletu

ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, cum funus adultae

virginis occurrit, vel terra clauditur infans,

et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 10

arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos

a grege mutorum, atque ideo venerabile soli

sortiti ingenium divinorumque capaces

atque exercendis capiendisque artibus apti 15

sensum a caelesti demissum traximus arce,

cuius egent prona et terram spectantia. Mundi

principio indulsit communis conditor illis

tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos

adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 20

dispersos trahere in populum, migrare vetusto

de nemore et proavis habitatas linquere silvas,

aedificare domos, Laribus coniungere nostris

tectum aliud, tutos vicino limine somnos

ut collata daret fiducia, protegere armis 25

lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,

communi dare signa tuba, defendier isdem

turribus, atque una portarum clave teneri.

_XV. 131-158._

_4. Two Famous Proverbs._

Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram

spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,

qui _praeceptorem sancti voluere parentis

esse loco_.

_VII. 207-210._

Nil dictu foedum visuque haec limina tangat

intra quae pater est; procul, a procul inde puellae

lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

_Maxima debetur puero reverentia_; siquid

turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, 5

sed peccaturo obstet tibi films infans.

_XIV. 44-49._

Readings from Latin Verse; With Notes · 第 24 / 87 题