COLENDISSIMO MAGISTRO BROOK.

O mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti,

Tunc quoque cum domini fronte timendus eras;

Ille ego pars vestri quondam intactissima regni,

De nullo virgae nota labore tuae,

Do tibi quod de te per secula longa queretur,

Quod de me nimium non metuendus eras:

Quod tibi turpis ego torpentis inertia sceptri

Tam ferulae tulerim mitia jura tuae.

Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,

Quod tua virga statim vapulet, illud erit;

Ergo tibi haec poenas pro me mea pagina pendat.

Hic agitur virgae res tibi multa tuae.

In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,

Id licet in foetu vindicet omne meo.

Hic tuus inveniet satis in quo saeviat unguis,

Quodque veru docto trans obeliscus eat:

Scilicet haec mea sunt; haec quas mala scilicet: o si,

Quae tua nempe forent, hic meliora forent!

Qualiacunque, suum norunt haec flumina fontem--

Nilus ab ignoto fonte superbus eat--

Nec certe nihil est qua quis sit origine. Fontes

Esse solent fluvii nomen honorque sui.

Hic quoque tam parvus, de me mea secula dicant,

Non parvi soboles hic quoque fontis erat.

Hoc modo et ipse velis de me dixisse: Meorum

Ille fuit minimus--sed fuit ille meus.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 615 / 654 题