TUTORI SUO SUMME OBSERVANDO.

Messis inauravit Cereri jam quarta capillos,

Vitis habet Bacchum quarta corona suae,

Nostra ex quo, primis plumae vix alba pruinis,

Ausa tuo Musa est nidificare sinu.

Hic nemus, hic soles, et coelum mitius illi; 5

Hic sua quod Musis umbra vel aura dedit.

Sedit ibi secura malus quid moverit Auster,

Quae gravis hibernum vexerit ala Jovem.

Nescio quo interea multum tibi murmure nota est:

Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen. 10

Tandem ecce, heu simili de prole puerpera! tandem

Hoc tenero tenera est pignore facta parens.

Jamque meam hanc sobolem, rogo, quis sinus alter haberet?

Quis mihi tam noti nempe teporis erat?

Sed quoque et ipsa meus, de te, meus, improba, tutor, 15

Quam primum potuit dicere, dixit, erit.

Has ego legitimae, nec laevo sidere natae

Non puto degeneres indolis esse notas;

Nempe quod illa suo patri tam semper apertos,

Tam semper faciles norit adire sinus. 20

Ergo tuam tibi sume: tuas eat illa sub alas:

Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.

Sic quae Suada tuo fontem sibi fecit in ore,

Sancto et securo melle perennis eat.

Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures, 25

Aula cui plausus et sua serta dedit.

Sic tuus ille, precor, Tagus aut eat obice nullo,

Aut omni, quod adhuc, obice major eat.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 610 / 654 题