Ille redit, redit. Hoc populi bona murmura volvunt;
Publicus hoc, audin'? plausus ad astra refert:
Hoc omni sedet in vultu commune serenum;
Omnibus hinc una est laetitiae facies.
Rex noster, lux nostra redit; redeuntis ad ora
Arridet totis Anglia laeta genis:
Quisque suos oculos oculis accendit ab istis;
Atque novum sacro sumit ab ore diem.
Forte roges tanto quae digna pericula plausu
Evadat Carolus, quae mala quosve metus:
Anne pererrati male fida volumina ponti
Ausa illum terris pene negare suis:
Hospitis an nimii rursus sibi conscia tellus
Vix bene speratum reddat Ibera caput.
Nil horum; nec enim male fida volumina ponti
Aut sacrum tellus vidit Ibera caput.
Verus amor tamen haec sibi falsa pericula fingit--
Falsa peric'la solet fingere verus amor;
At Carolo qui falsa timet, nec vera timeret--
Vera peric'la solet temnere verus amor;
Illi falsa timens, sibi vera pericula temnens,
Non solum est fidus, sed quoque fortis amor.
Interea nostri satis ille est causa triumphi:
Et satis, ah, nostri causa doloris erat.
Causa doloris erat Carolus, sospes licet esset;
Anglia quod saltem dicere posset, abest.
Et satis est nostri Carolus nunc causa triumphi:
Dicere quod saltem possumus: Ille redit.