SUMMO JUSTIT. DE COM. BANCO, GRATULATIO.[118]

Ignitum latus et sacrum tibi gratulor ostrum,

O amor atque tuae gloria magna togae:

Nam video Themis ecce humeris, Themis ardet in istis,

Inque tuos gaudet tota venire sinus.

O ibi purpureo quam se bene porrigit astro,

Et docet hic radios luxuriare suos.

Imo eat aeterna sic o Themis aurea pompa;

Hic velit o sidus semper habere suum.

Sic flagret, et nunquam tua purpura palleat intus;

O nunquam in vultus digna sit ire tuos.

Sanguine ab innocuo nullos bibat illa rubores;

Nec tam crudeli murice proficiat.

Quaeque tibi est (nam quae non est tibi?) candida virtus

Fortunam placide ducat in alta tuam.

Nullius viduae lacrymas tua marmora sudent;

Nec sit, quae inclamet te, tibi facta domus.

Non gemat ulla suam pinus tibi scissa ruinam,

Ceu cadat in domini murmure maesta sui.

Fama suas subter pennas tibi sternat eunti;

Illa tubae faciat te melioris opus.

Thura tuo, quacunque meat, cum nomine migrent;

Quaeque vehit felix te, vehat aura rosas.

Vive tuis, nec enim non sunt aequissima, votis

Aequalis, quae te sidera cunque vocant.

Haec donec niveae cedat tua purpura pallae,

Lilium ibi fuerit, quae rosa vestis erat.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 553 / 654 题