PRAECEPTORI MEO COLENDISSIMO, AMICO AMICISSIMO, R. BROOKE.[115]

En tibi Musam, Praeceptor colendissime, quas ex tuis modo scholis, quasi

ex Apollinis officina, accepit alas timide adhuc, nec aliter quam sub

oculis tuis jactitantem.

Qualiter e nido multa jam floridus ala

Astra sibi meditatur avis, pulchrosque meatus

Aerios inter proceres, licet aethera nunquam

Expertus, rudibusque illi sit in ardua pennis

Prima fides, micat ire tamen, quatiensque decora

Veste leves humeros, querulumque per aera ludens

Nil dubitat vel in astra vagos suspendere nisus,

At vero simul immensum per inane profundis

Exhaustus spatiis, vacuoque sub aethere pendens,

Arva procul sylvasque suas, procul omnia cernit,

Cernere quae solitus: tum vero victa cadit mens,

Spesque suas, et tanta timens conamina, totus

Respicit ad matrem, pronisque revertitur auris.

Quod tibi enim haec feram, vir ornatissime, non ambitio dantis est, sed

justitia reddentis; neque te libelli mei tam elegi patronum, quam

dominum agnosco. Tua sane sunt haec et mea; neque tamen ita mea sunt,

quin si quid in illis boni est, tuum hoc sit totum, neque interim in

tantum tua, ut quantumcumque est in illis mali, illud non sit ex integro

meum. Ita medio quodam et misto jure utriusque sunt, ne vel mihi, dum me

in societatem tuarum laudum elevarem, invidiam facerem; vel injuriam

tibi, ut qui te in tenuitatis meae consortium deducere conarer. Ego enim

de meo nihil ausim boni mecum agnoscere, nedum profiteri palam, praeter

hoc unum, quo tamen nihil melius, animum nempe non ingratum tuorum

beneficiorum historiam religiosissima fide in se reponentem. Hoc

quibuscumque testibus coram, hoc palam in os coeli meaeque conscientiae

meum jacto effero me in hoc ultra aemuli patientiam. Enim vero

elegantiore obsequio venerentur te, et venerantur scio, tuorum alii:

nemo me sincero magis vel ingenuo poterit. Horum denique rivulorum,

tenuium utcunque nulliusque nominis, haec saltem laus erit propria, quod

suum nempe norint Oceanum.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 546 / 654 题