VERIS DESCRIPTIO.

Tempus adest, placidis quo sol novus auctior horis

Purpureos mulcere dies, et sidere verno

Floridus, augusto solet ire per aethera vultu,

Naturae communis amor; spes aurea mundi;

Virgineum decus, et dulcis lascivia rerum,

Ver tenerum, ver molle subit; jam pulchrior annus

Pube nova, roseaeque recens in flore juventae

Felici fragrat gremio, et laxatur odora

Prole parens; per aquas, perque arva, per omnia late

Ipse suas miratur opes, miratur honores.

Jam Zephyro resoluta suo tumet ebria tellus,

Et crebro bibit imbre Jovem, sub frondibus altis

Flora sedens, audit, felix! quo murmure lapsis

Fons patrius minitetur aquis, quae vertice crispo

Respiciunt tantum, et strepero procul agmine pergunt.

Audit, et arboreis siquid gemebunda recurrens

Garriat aura comis, audit, quibus ipsa susurris

Annuit, et facili cervice remurmurat arbor.

Quin audit querulas, audit quodcunque per umbras

Flebilibus Philomela modis miserabile narrat.

Tum quoque praecipue blandis Cytherea per orbem

Spargitur imperiis; molles tum major habenas

Incutit increpitans, cestus magis ignea rores

Ingeminat, tumidosque sinus flagrantior ambit;

Nympharum incedit late, Charitumque corona

Amplior, et plures curru jam nectit olores:

Quin ipsos quoque tum campis emittit apricis

Laeta parens gremioque omnes effundit Amores. _Venus_

Mille ruunt equites blandi, peditumque protervae

Mille ruunt acies: levium pars terga ferarum

Insiliunt, gaudentque suis stimulare sagittis;

Pars optans gemino multum properare volatu

Aerios conscendit equos; hic passere blando

Subsiliens leve ludit iter; micat huc, micat illuc

Hospitio levis incerto, et vagus omnibus umbris:

Verum alter gravidis insurgens major habenis

Maternas molitur aves: illi improbus acrem

Versat apem similis, seseque agnoscit in illo.

Et brevibus miscere vias ac frangere gyris:

Pars leviter per prata vagi sua lilia dignis

Contendunt sociare rosis; tum floreus ordo

Consilio fragrante venit; lascivit in omni

Germine laeta manus; nitidis nova gloria pennis

Additur; illustri gremio sedet aurea messis;

Gaudet odoratas coma blandior ire sub umbras.

Excutiunt solitas, immitia tela, sagittas,

Ridentesque aliis pharetrae spectantur in armis.

Flore manus, et flore sinus, flore omnia lucent.

Undique jam flos est. Vitreas hic pronus ad undas

Ingenium illudentis aquae, fluitantiaque ora,

Et vaga miratur tremulae mendacia formae.

Inde suos probat explorans, et judice nympha

Informat radios, ne non satis igne protervo

Ora tremant, agilesque docet nova fulgura vultus,

Atque suo vibrare jubet petulantius astro.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 530 / 654 题