DUM IN ILLIUS TUTELAM TRANSEUNT VIRGINES.

Tu tuis adsis, Venus alme, sacris:

Rideas blandum, Venus, et benignum,

Quale cum Martem premis, aureoque

Frangis ocello.

Rideas o tum neque flamma Phoebum,

Nec juvent Phoeben sua tela; gestat

Te satis contra tuus ille tantum

Tela Cupido.

Saepe in ipsius pharetra Dianae

Hic suas ridens posuit sagittas,

Ausus et flammae Dominum magistris

Urere flammis.

Virginum te orat chorus--esse longum

Virgines nollent--modo servientum

Tot columbarum tibi passerumque augere catervam.

Dedicant quicquid labra vel rosarum

Colla, vel servant tibi liliorum;

Dedicant totum tibi ver genarum,

Ver oculorum.

Hinc tuo sumas licet arma nato,

Seu novas his ex oculis sagittas;

Seu faces flamma velit acriori

Flave comatas.

Sume, et o discant quid amica, quid nox,

Quid bene et blande vigilata nox sit;

Quid sibi dulcis furor, et protervus

Poscat amator.

Sume per quae tot tibi corda flagrant,

Per quod arcanum tua cestus halat,

Per tuus quicquid tibi dixit olim aut

Fecit Adonis.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 526 / 654 题