AENEAS PATRIS SUI BAJULUS.

Moenia Trojae, hostis et ignis,

Hostes inter et ignes, Aeneas spolium pium

Atque humeris venerabile pondus

Excipit, et 'Saevae nunc o nunc parcite flammae;

Parcite haud, clamat, mihi;

Sacrae favete sarcinae:

Quod si negatis, nec licebit

Vitam juvare, sed juvabo funus

Rogusque fiam patris ac bustum mei.'

His dictis, acies pervolat hostium,

Gestit, et partis veluti trophaeis

Ducit triumphos. Nam furor hostium

Jam stupet, et pietate tanta

Victor vincitur; imo et moritur

Troja libenter, funeribusque gaudet,

Ac faces admittit ovans, ne lateat tenebras

Per opacas opus ingens pietatis.

Debita sic patri solvis tua, sic pari rependis

Officio. Dederat vitam tibi, tu reddis huic:

Felix, parentis qui pater diceris esse tui.

TRANSLATION (_full_).

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 502 / 654 题