IN PYGMALIONA.

Poenitet artis

Pygmaliona suae,

Quod felix opus esset,

Infelix erat artifex;

Sentit vulnera, nec videt ictum.

Quis credit? gelido veniunt de marmore flammae:

Marmor ingratum nimis

Incendit autorem suum.

Concepit hic vanos furores,

Opus suum miratur atque adorat.

Prius creavit, ecce nunc colit manus;

Tentantes digitos molliter applicat;

Decipit molles caro dura tactus.

An virgo vera est, an sit eburnea;

Reddat an oscula quae dabantur,

Nescit; sed dubitat, sed metuit, munere supplicat,

Blanditiasque miscet.

Te, miser, poenas dare vult, hos Venus, hos triumphos

Capit a te, quod amorem fugis omnem.

Cur fugis heu vivos? mortua te necat puella.

Non erit innocua haec, quamvis tua fingas manu;

Ipsa heu nocens erit nimis, cujus imago nocet.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 494 / 654 题