Ut cum delicias leves, loquacem
Convivam nemoris vagamque musam
Observans, dubia viator arte
Prendit desuper: horridusve ruris
Eversor, male perfido paratu, 5
Heu durus! rapit, atque io triumphans
Vadit: protinus et sagace nisu
Evolvens digitos, opus tenellum
Ducens pollice lenis erudito,
Virgarum implicat ordinem severum, 10
Angustam meditans domum volucri.
Illa autem, hospitium licet vetustum
Mentem solicitet nimis nimisque,
Et suetum nemus, hinc opaca mitis
Umbrae frigora, et hinc aprica puri 15
Solis fulgura, patriaeque sylvae
Nunquam muta quies; ubi illa dudum
Totum per nemus, arborem per omnem,
Hospes libera liberis querelis
Cognatum bene provocabat agmen: 20
Quanquam ipsum nemus arboresque alumnam
Implorant profugam, atque amata multum
Quaerant murmura lubricumque carmen
Blandi gutturis et melos serenum.
Illa autem, tamen, illa jam relictae, 25
Simplex! haud meminit domus, nec ultra
Sylvas cogitat; at brevi sub antro,
Ah penna nimium brevis recisa,
Ah ritu vidua sibique sola,
Privata heu fidicen! canit, vagoque 30
Exercens querulam domum susurro
Fallit vincula, carceremque mulcet;
Nec pugnans placidae procax quieti
Luctatur gravis, orbe sed reducto
Discursu vaga saltitans tenello, 35
Metitur spatia invidae cavernae.
Sic in se pia mens reposta, secum
Alte tuta sedet, nec ardet extra,
Aut ullo solet aestuare fato:
Quamvis cuncta tumultuentur, atrae 40
Sortis turbine non movetur illa.
Fortunae furias onusque triste
Non tergo minus accipit quieto,
Quam vectrix Veneris columba blando
Admittat juga delicata collo. 45
Torvae si quid inhorruit procellae,
Si quid saeviat et minetur, illa
Spernit, nescit, et obviis furorem
Fallit blanditiis, amatque et ambit
Ipsum, quo male vulneratur, ictum. 50
Curas murmure non fatetur ullo;
Non lambit lacrymas dolor, nec atrae
Mentis nubila frons iniqua prodit.
Quod si lacryma pervicax rebelli
Erumpit tamen evolatque gutta, 55
Invitis lacrymis, negante luctu,
Ludunt perspicui per ora risus.