APOCALYPSE XII. 7.

Arma, viri! aetheriam quocunque sub ordine pubem

Siderei proceres ducitis; arma, viri!

Quaeque suis, nec queis solita est, stet dextra sagittis;

Stet gladii saeva luce corusca sui.

Totus adest, totisque movet se major in iris,

Fertque Draco, quicquid vel Draco ferre potest.

Quas secum facies, imae mala pignora noctis;

Quot secum nigros ducit in arma deos.

Jam pugnas parat, heu saevus! jam pugnat, et ecce,

Vix potui 'Pugnat' dicere, jam cecidit.

His tamen ah nimium est quod frontibus addidit iras;

Quod potuit rugas his posuisse genis.

Hoc torvum decus est, tumidique ferocia fati,

Quod magni sceleris mors quoque magna fuit.

Quod neque, si victus, jaceat victoria vilis;

Quod meruit multi fulminis esse labor;

Quod queat ille suas hoc inter dicere flammas:

'Arma tuli frustra: sed tamen arma tuli.'

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 456 / 654 题