CHRISTE, VENI.

Ergo veni; quicunque ferant tua signa timores,

Quae nos cunque vocant tristia, Christe, veni.

Christe, veni; suus avulsum rapiat labor axem,

Nec sinat implicitas ire redire vias;

Mutuus attonito titubet sub foedere mundus,

Nec natura vagum dissona volvat opus.

Christe, veni; roseos ultra remeare per ortus

Nolit, et ambiguos Sol trahat aeger equos.

Christe, veni; ipsa suas patiatur Cynthia noctes,

Plus quam Thessalico tincta tremore genas;

Astrorum mala caesaries per inane dolendum

Gaudeat, horribili flore repexa caput;

Sole sub invito subitae vis improba noctis

Corripiat solitam, non sua jura, diem;

Importuna dies, nec Eoi conscia pacti,

Per desolatae murmura noctis eat.

Christe, veni; tonet Oceanus pater, et sua nolit

Claustra vagi montes sub nova sceptra meent.

Christe, veni; quodcunque audet metus, audeat ultra

Fata id agant, quod agant; tu modo, Christe, veni.

Christe, veni; quacunque venis mercede malorum.

Quanti hoc constiterit cunque venire, veni.

Teque tuosque oculos tanti est potuisse videre!

O tanti est te vel sic potuisse frui!

Quicquid id est, veniat. TU MODO, CHRISTE, VENI.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 446 / 654 题