BAPTISMUS NON TOLLIT FUTURA PECCATA.

Quisquis es ille tener modo quem tua mater[93] Achilles

In Stygis aethereae provida tinxit aquis,

Sanus, sed non securus dimitteris illinc:

In nova non tutus vulnera vivis adhuc.

Mille patent aditus; et plus quam calce petendus 5

Ad nigri metues spicula mille dei.

Quod si est vera salus, veterem meminisse salutem;

Si nempe hoc vere est esse, fuisse pium;

Illa tibi veteres navis quae vicerat Austros,

Si manet in mediis usque superstes aquis; 10

Ac dum tu miseros in littore visis amicos,

Et peccatorum triste sodalitium,

Illa tibi interea tutis trahet otia velis,

Expectans donec tu rediisse queas:

Quin igitur da vina, puer; da vivere vitae; 15

Mitte suum senibus, mitte supercilium;

Donemus timide, o socii, sua frigora brumae:

Aeternae teneant hic nova regna rosae.

Ah, non tam tetricos sic eluctabimur Euros;

Effractam non est sic revocare ratem. 20

Has undas aliis decet ergo extinguere in undis;

Naufragium hoc alio immergere naufragio:

Possit ut ille malis oculus modo naufragus undis,

Jam lacrymis melius naufragus esse suis.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II · 第 434 / 654 题