Salve. Jamque vale. Quid enim quis pergeret ultra?
Qua jocus et lusus non vocat, ire voles?
Scilicet hic, Lector, cur noster habebere, non est;
Deliciis folio non faciente tuis.
Nam nec Acidalios halat mihi pagina rores;
Nostra Cupidineae nec favet aura faci.
Frustra hinc ille suis quicquam promiserit alis:
Frustra hinc illa novo speret abire sinu.
Ille e materna melius sibi talia myrto;
Illa jugis melius poscat ab Idaliis.
Quaerat ibi suus in quo cespite surgat Adonis,
Quae melior teneris patria sit violis.
Illinc totius Florae, verisque, suique
Consilio, ille alas impleat, illa sinus.
Me mea, casta tamen, si sit rudis, herba coronet:
Me mea, si rudis est, sit rudis, herba juvat.
Nulla meo Circaea tument tibi pocula versu:
Dulcia, et in furias officiosa tuas.
Nulla latet Lethe, quam fraus tibi florea libat,
Quam rosa sub falsis dat malefida genis.
Nulla verecundum mentitur mella venenum:
Captat ab insidiis linea nulla suis.
Et spleni, et jecori foliis bene parcitur istis.
Ah, male cum rebus staret utrumque meis!
Rara est quae ridet, nulla est quae pagina prurit,
Nulla salax, si quid norit habere salis.
Non nudae Veneres, nec, si jocus, udus habetur:
Non nimium Bacchus noster Apollo fuit.
Nil cui quis putri sit detorquendus ocello;
Est nihil obliquo quod velit ore legi.
Haec coram atque oculis legeret Lucretia justis;
Iret et illaesis hinc pudor ipse genis.
Nam neque candidior voti venit aura pudici
De matutina virgine thura ferens:
Cum vestis nive vincta sinus, nive tempora fulgens,
Dans nive flammeolis frigida jura comis,
Religiosa pedum sensim vestigia librans,
Ante aras tandem constitit, et tremuit.
Nec gravis ipsa suo sub numine castior halat
Quae pia non puras summovet ara manus.
Tam Venus in nostro non est nimis aurea versu:
Tam non sunt pueri tela timenda dei.
Saepe puer dubias circum me moverat alas,
Jecit et incertas nostra sub ora faces;
Saepe vel ipse sua calamum mihi blandus ab ala,
Vel matris cygno de meliore dedit;
Saepe Dionaeae pactus mihi serta coronae;
Saepe: Meus vates tu, mihi dixit, eris.
I procul, i cum matre tua, puer improbe, dixi:
Non tibi cum numeris res erit ulla meis.
Tu Veronensi cum passere pulchrior ibis:
Bilbilicisve queas comptius esse modis.
Ille tuos finget quocunque sub agmine crines:
Undique nequitiis par erit ille tuis.
Ille nimis, dixi, patet in tua proelia campus:
Heu, nimis est vates et nimis ille tuus!
Gleba illa, ah, tua quam tamen urit adultera messis!
Esset Idumaeo germine quanta parens!
Quantus ibi et quantae premeret puer ubera matris!
Nec coelos vultu dissimulante suos.
Ejus in isto oculi satis essent sidera versu;
Sidereo matris quam bene tuta sinu!
Matris ut hic similes in collum mitteret ulnas,
Inque sinus niveos pergeret, ore pari;
Utque genis pueri haec aequis daret oscula labris,
Et bene cognatis iret in ora rosis;
Quae Mariae tam larga meat, quam disceret illic
Uvida sub pretio gemma tumere suo!
Staret ibi ante suum lacrymatrix Diva Magistrum:
Seu levis aura volet, seu gravis unda cadat;
Luminis haec soboles, et proles pyxidis illa,
Pulchrius unda cadat, suavius aura volet.
Quicquid in his sordet demum, luceret in illis.
Improbe, nec satis est hunc tamen esse tuum?
Improbe, cede, puer: quid enim mea carmina mulces?
Carmina de jaculis muta futura tuis.
Cede, puer, qua te petulantis fraena puellae;
Turpia quae revocant pensa procacis herae;
Qua miseri male pulchra nitent mendacia limi;
Qua cerussatae, furta decora, genae;
Qua mirere rosas, alieni sidera veris;
Quas nivis haud propriae bruma redempta domat.
Cede, puer, dixi et dico; cede, improba mater:
Altera Cypris habet nos; habet alter Amor.
Scilicet hic Amor est; hic est quoque mater Amoris.
Sed Mater virgo; sed neque caecus Amor.
O Puer! o Domine! o magnae reverentia Matris,
Alme tui stupor et relligio gremii!
O Amor, innocuae cui sunt pia jura pharetrae,
Nec nisi de casto corde sagitta calens!
Me, Puer, o certa, quem figis, fige sagitta;
O tua de me sit facta pharetra levis!
Quodque illinc sitit et bibit, et bibit et sitit usque;
Usque meum sitiat pectus, et usque bibat.
Fige, Puer, corda haec. Seu spinis exiguus quis,
Seu clavi aut hastae cuspide magnus ades;
Seu major cruce cum tota; seu maximus ipso
Te corda haec figis denique; fige, Puer.
O metam hanc tuus aeternum inclamaverit arcus:
Stridat in hanc teli densior aura tui.
O tibi si jaculum ferat ala ferocior ullum,
Hanc habeat triti vulneris ire viam.
Quique tuae populus cunque est, quae turba, pharetrae;
Hic bene vulnificas nidus habebit aves.
O mihi sis bello semper tam saevus in isto!
Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas.
Quippe ego quam jaceam pugna bene sparsus in illa!
Quam bene sic lacero pectore sanus ero!
Haec mea vota. Mei sunt haec quoque vota libelli.
Haec tua sint, Lector, si meus esse voles.
Si meus esse voles, meus ut sis, lumina, Lector,
Casta, sed o nimium non tibi sicca, precor.
Nam tibi fac madidis meus ille occurrerit alis,
Sanguine, seu lacryma diffluat ille sua:
Stipite totus hians, clavisque reclusus, et hasta:
Fons tuus in fluvios desidiosus erit?
Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne,
Tune tuas illi, dure, negabis aquas?
Ah durus! quicunque meos, nisi siccus, amores
Nolit, et hic lacrymae rem neget esse suae.
Saepe hic Magdalinas vel aquas vel amaverit undas;
Credo nec Assyrias mens tua malit opes.
Scilicet ille tuos ignis recalescet ad ignes;
Forsan et illa tuis unda natabit aquis.
Hic eris ad cunas, et odoros funere manes:
Hinc ignes nasci testis, et inde meos.
Hic mecum, et cum matre sua, mea gaudia quaeres:
Maturus Procerum seu stupor esse velit;
Sive per antra sui lateat, tunc templa, sepulchri:
Tertia lux reducem, lenta sed illa, dabit.
Sint fidae precor, ah, dices, facilesque tenebrae;
Lux mea dum noctis, res nova! poscit opem.
Denique charta meo quicquid mea dicat amori,
Illi quo metuat cunque, fleatve, modo,
Laeta parum, dices, haec, sed neque dulcia non sunt:
Certe et amor, dices, hujus amandus erat.
Si nimium hic promitti tibi videtur, Lector bone, pro eo cui
satisfaciendo libellus iste futurus fuerit; scias me in istis non ad
haec modo spectare quae hic habes, sed ea etiam quae olim, haec interim
fovendo, habere poteris. Nolui enim, si hactenus deesse amicis meis non
potui, flagitantibus a me, etiam cum dispendii sui periculo, paterer eos
experiri te in tantum favorem tuum, nolui, inquam, fastidio tuo
indulgere. Satis hic habes quod vel releges ad ferulam suam, neque enim
maturiores sibi annos ex his aliqua vendicant, vel ut pignus plurium
adultiorumque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me
interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meae ambitionis
scopum jamdudum attigi: tunc nimirum cum quale-cunque hoc meum pene
infantis Musae murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque
doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeo
ut de tuo jam plausu, dicam ingenue et breviter, neque securus sim ultra
neque solicitus. Prius tui, quisquis es, Lector, apud me reverentia
prohibet; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illorum
reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum
mihi non persuadere. Quanquam o quam velim tanti me esse in quo patria
mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum
scilicet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unice, quibus
trajecisse Alpes et de transmarino esse, in pretium cessit! Sed relictis
hisce, nimis improbae spei votis, convertam me ad magistros acygnianos;
quos scio de novissimis meis verbis, quanquam neminem nominarim, iratos
me reliquisse: bilem vero componant; et mihi se hoc debere, ambitioso
juveni verbum tam magnum ignoscant--debere, inquam, fateantur: quod
nimirum in tam nobili argumento, in quo neque ad foetida de suis sanctis
figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere,
de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat vero;
serius dico, sciantque me semper se habituros esse sub ea, quam mihi
eorum lux major affuderit, umbra, placidissime acquiescentem.
[TRANSLATION. Verse and Prose, G.]