Hac Romanorum victoria Syracusanis animus frangitur, et urbs jam

facilis captu fuisset, nisi subito intoleranda vis æstus, tempore

autumni in locis natura gravibus, genuisset pestilentiam, qua animi

avertuntur a belli consiliis, et multi Romanorum, Siculorum Poenorumque

absumuntur; 580-617.

Mali hujus vi paulatim inminuta, animum recipiunt Romani, et, quia

ferro potius quam morbo mori cupiunt, summo ardore invadunt urbem, quæ

et primo impetu expugnatur; 618-640.

Victores moenia ingressi inmensa pretiosarum rerum operumque artis

vetustæ præda potiuntur; 641-665.

Marcellus autem militibus, ut a cædibus temperent, ædificiisque

parcant tam sacris quam profanis, edicit, et lacrimans miseratur

tristem sortem urbis atque Archimedis, quem in tanto tumultu intentum

formis, quas descripserat in pulvere, miles ignarus, quis esset,

interfecerat; 665-679.

Certatim deinde lætantur Romani et Syracusani, illi de victoria, hi de

Marcelli humanitate; 680-684.

Punicorum Libri Septemdecim(#27219) · 第 21 / 27 段