Non dabitur: parat ille dolor (mihi credite) majus

Exitium adcepto: citiusque hæc foedera victor,

Quam victus, dabit: atque adeo, qui tanta superbo

Facta sonas ore, et spumanti turbine perflas

Ignorantum aures, dic, en, germanus in armis 580

Ille tuus par Gradivo, per secula tellus

Cui similem nunquam ductorem in bella creavit,

Moenia Romuleæ cur nondum viderit urbis?

«Scilicet e gremio matrum rapiamus in hostem

Nondum portandis habiles gravioribus armis? 585

Æratas jussi texamus mille carinas,

Atque omnis Libyæ quæratur bellua terris?

Ut longa imperia, atque armatos proroget annos

Hannibal, et regnum trahat usque in tempora fati?

Vos vero, (neque enim occulto circumdamur astu) 590

Ne dulces spoliate domos; castrisque potentum

Atque opibus sancite modum: pax optima rerum,

Quas homini novisse datum est: pax una triumphis

Innumeris potior: pax, custodire salutem

Et cives æquare potens, revocetur in arces 595

Tandem Sidonias; et fama fugetur ab urbe

Perfidiæ, Phoenissa, tua. Si tanta libido

Armorum tenet, atque enses non reddere perstat

Poscenti patriæ; nil suppeditare furori

Hortor, et hæc fratri Magonem dicta referre.» 600

Plura adnectentem (neque enim satiaverat iras

Dicendo) clamor turbat diversa volentum.

«Si, Libyæ decus, haud ulli superabilis armis,

Hannibal est iræ tibi, destituemus ad ipsas

Victorem metas? nec opum adjumenta feremus? 605

Invidia unius sceptra ut jam parta retardet?»

Inde alacres tribuunt, quæ belli posceret usus;

Absentique suum jactant sub teste favorem.

Mox eadem terris placitum traducere Hiberis,

Dum malus obtrectat facta inmortalia livor, 610

Nec sinit adjutas ductoris crescere laudes.

LIBER DUODECIMUS.

ARGUMENTUM.

Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis

trepidationem injicit, 1-14.

Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.

Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa

esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu

illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab

eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu

obpugnatur; 27-59.

Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a

Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria

marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio

Graccho repellitur; 60-103.

Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et,

dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat

propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem,

vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia

ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium,

Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus

Capuæ monstrantur; 104-160.

A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero

M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium

exercitu, eruptionem facit, et, Poenis fugatis, ducem eorum ad

singulare certamen provocat; 161-198.

Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis

admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione foedam suorum

fugam sistit; 199-211.

Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli

artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps,

formosissimus Poenorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio

Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.

Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam

conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.

Quo adtonitus periculo Poenus ad castra trepide refugit, et vehementer

in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat,

Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti

facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.

Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo

res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post

Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia

inierant, quique, quum a Poenis, ut de captivis redimendis agerent,

frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in

castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando;

295-305.

Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ

inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ

voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad

æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ

plebis; 306-319.

Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui

responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore,

eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res

divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.

Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius

Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et

indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao,

duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio

Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.

Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis

decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus

oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Poenorumque cædem facit;

376-402.

In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et

Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi

consciscit; 403-419.

Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque direptis atque

incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram Saguntum, ad solum

exurit; 420-433.

Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves

Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis

haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare

transvehit; 434-448.

Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione

arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.

Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et

temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt,

quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur

nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in

insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat

humanitatis; 463-478.

Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio

adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem

huic urbi inminentem considet; 479-488.

Is vero ubi videt per castra hostium non perrumpi ad Capuam posse,

multa secum consilia volventi subit animum impetus, caput ipsum belli

Romam petendi; 489-506.

Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem,

et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.

Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde

præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in

Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad

Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo

terrorem incutit; 524-544.

Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim

discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et

præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.

Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum

quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis moenia situmque

urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio

Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur,

atque in castra redigitur; 558-573.

Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam

virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum;

574-586.

Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus

parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.

At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo

obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem

jaculatur; 602-626.

Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira

serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in

Capitolio; 627-645.

Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam

eadem excipit serenitas; 646-667.

Poenus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat;

668-685.

Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites

sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus

urbem obpugnare statuit; 686-690.

Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam

ejus, sed potius coerceat; 691-700.

Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut

Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur;

701-725.

Quo adspectu perculsus Poenus castra ab urbe refert, minitans se mox

rediturum esse; 726-730.

Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem

deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis

faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra

posuerant Poeni; 731-752.

Punicorum Libri Septemdecim(#27219) · 第 17 / 27 段