Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes,

Nubiferos montes, et saxa minantia cælo

Adcepisse jugum, Poenosque per invia vectos;

Æmulaque Herculei jactantem facta laboris

Descendisse ducem: diros canit inproba motus, 5

Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro

Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.

Adstruit auditis, docilis per inania rerum

Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres

Bellorum raptim curas; subitusque per omnem 10

Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.

Pila novant, ac detersa rubigine sævus

Induitur ferro splendor; niveumque repostæ

Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur

Amento; revocantque nova fornace bipennes. 15

Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas

Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.

Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum

Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.

Nec vero muris, quibus est luctata vetustas, 20

Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque

Retractant turres, edit quas longior ætas.

Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis

Et fidos certant obices arcessere silva:

Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister 25

Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.

Deseruere larem: portant cervicibus ægras

Adtoniti matres, ducentesque ultima fila

Grandævos rapuere senes: tum crine soluto

Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur 30

Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.

Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.

At Patres, quanquam exterrent inmania coepta,

Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa

Decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35

Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis

Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,

Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.

Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,

Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos; 40

Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem

Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.

At non et rerum curas, consultaque belli

Stare probat, solusque nequit perferre quietem.

Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes 45

Ausonium invasere latus, sedesque beatas,

Et metui peperere manu: mox inpia bella

Tarpeius pater et capti sensere Quirites.

Hic dum sollicitat donis, et inania corda

Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit; 50

Jam consul, volucri pervectus litora classe,

Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;

Ingentesque duces, pelagi terræque laborem

Diversum emensos, propiora pericula vallo

Jungebant, magnæque aderant primordia cladis. 55

Namque ut, conlatis admoto consule castris,

Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris

Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;

Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis,

Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60

Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem

Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,

Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum

Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis

Poenorum turmas, equitemque per ardua vectum 65

Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.

Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:

«Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis

Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.

En age, qui sacros montes, rupesque profundas 70

Transiluit, discat, quanto stat celsius arce

Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,

An vestros rupisse globos: det inania famæ,

Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,

Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum 75

Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines

Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.

Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum

Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,

Ægates inter vasto jacet obruta ponto.» 80

Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas.

Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso

Perspicuus servat turbari nescia fundo,

Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.

Vix credas labi; ripis tam mitis opacis 85

Argutos inter volucrum certamine cantus,

Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.

Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris

Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.

Explorare locos consul, collisque propinqui 90

Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat.

Par studium Poeno, similesque in pectore curæ.

Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.

Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes,

Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro 95

Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer

Vincentum lituos hinnitus sævit equorum:

Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque.

Ambobus velox virtus, geminusque cupido

Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors. 100

Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu,

Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo;

Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra

Augurium mentes oculosque ad sidera vertit.

Accipiter, medio tendens a limite solis, 105

Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones,

Turbabat violentus aves; atque unguibus idem,

Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ,

Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.

Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor 110

Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum,

Incertamque fugæ, pluma labente, columbam;

Donec Phoebeo veniens Jovis ales ab ortu

In tenues tandem nubes dare terga coegit.

Tum victrix lætos signa ad Romana volatus 115

Convertit; prolesque ducis qua parte decora

Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,

Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ

Perstringens conum galeæ, se reddidit astris.

Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes 120

Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra):

«Poene, bis octonos Italis in finibus annos,

Audaci similis volucri, sectabere pubem

Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam:

Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna 125

Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum:

Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen.

Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu

Mentitur superos præpes, postrema subactæ

Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.» 130

Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi,

Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres

Æneadis cladem et Veneris portendere genti.

Tum dictis comitem contorquet primus in hostes,

Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam. 135

Illa volans patuli longe per inania campi

Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas,

Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ,

Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.

Sic elanguescens, ac jam casura, petitum 140

Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste

Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis.

Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor

Suspendunt cuncti frenis sublime reductos

Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras 145

It sonipes, rapidaque volans per aperta procella

Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.

Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala

Arietat in primos, obicitque inmania membra.

Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat 150

Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;

Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro

Pensantes aurum Celtas umbone gerebat.

Colla viri fulvo radiabant lactea torque,

Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant 155

Ex auro, et simili vibrabat crista metallo.

Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum

Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma

Undæ Boiorum: sociata examina densent

Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum 160

Pectoribus toto volvuntur corpora campo.

Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum

Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ.

Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu,

Et circumvolitans tetros a sanguine rores 165

Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore.

Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori

Purpureo moriens victricia sanguine tingis.

Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes

Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu, 170

Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum,

Et clausit raucum letali vulnere murmur.

At sonus, extremo morientis fusus ab ore,

Flexa pererravit mutis jam cornua labris.

Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo; 175

Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,

Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque

Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro,

Hasta viri femur et pariter per anhela volantis

Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem. 180

Idem, sanguinea Venuli cervice revellens,

Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo;

Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,

Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen,

Si dent fata moras, aut servent foedera Poeni. 185

Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello

Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,

Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.

Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem

Celticus inplevit campum furor: inrita nulli 190

Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.

Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,

Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat

Rebus in adversis exceptum pectore letum,

Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto; 195

Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro

Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,

Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso

Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.

Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor 200

Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat

Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.

Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem

Ad Manes traxere coma: per candida membra

It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205

At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus

Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,

Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti

Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva

Laxatis paulum moribunda pependit habenis; 210

Dumque micans tremulo conatu lora retentat,

Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.

Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque

Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti

Ora viri, patrio Divos clamore salutat. 215

Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,

Adcitas propere castris in prælia consul

Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,

Candenti sublimis equo: trahit undique lectum

Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque, 220

Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum,

Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,

Indutosque simul gentilia lina Faliscos;

Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris

Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli; 225

Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis

Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.

Ibant in Martem terræ dominantis alumni,

Damnati Superis, nec jam reditura juventus.

Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex, 230

Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum

Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,

Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum,

Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.

Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato: 235

Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,

Atque æquat celsus residentis consulis ora

Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,

Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens

Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat, 240

Ictu quadrupedis fulva porrectus arena

Elisa incussis amisit calcibus ora.

Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,

Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo

Icarium fundo victor mare; navita vasto 245

Jactatur sparsus lacerata classe profundo,

Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.

Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis,

Armat contemtu mentem necis: horrida barba

Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis 250

Albet, et adfuso squalent a pulvere crines.

Invadit Tarium, vicino consule pugnas

Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.

Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos

Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore 255

Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.

Longa cruor sparso linquit vestigia campo,

Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.

Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat

Ulcisci consul manes, quum dira per auras 260

Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,

Haud notum vultu: surgit violentior ira

Comminus, atque oculos optato in corpore figit.

Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,

Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem 265

Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne

Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono

Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,

Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»

Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat 270

In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.

Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.

Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt

Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna:

Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis 275

Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis;

Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur

Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.

«Nemone incensæ captæque superfuit urbi,

Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280

Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una

Contorquet nodis et obusto robore diram

Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum,

Ac nimio jactu servasse inprovida campi

Distantis spatium, propiorem transvolat hostem. 285

Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento,

Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique

Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»

Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,

Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras 290

Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis,

Atque altum tota metitur cuspide pectus.

Procumbit lata porrectus in arva ruina,

Et percussa gemit tellus ingentibus armis.

Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo, 295

Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,

Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.

Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu

Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem.

Ductore amisso pedibus se credere Celtæ: 300

Una spes anima, tantusque pependerat ardor.

Ac veluti summo venator densa Picano

Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram

Inmittit passim dumosa per invia pestem;

Dum tacitas vires et flammam conligit ignis, 305

Nigranti piceus sensim caligine vertex

Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo;

Mox subita in tanto lucent incendia monte.

Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres,

Atque ima longe trepidant in valle juvencæ. 310

At Mago, ut vertisse globos primumque laborem,

Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum

Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi

Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.

Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis; 315

Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas;

Aut illi dextros lunatis flexibus orbes,

Aut illi lævos sinuant in cornua gyros:

Texunt alterno glomerata volumina cursu,

Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt. 320

Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,

Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi

Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.

Advolat aurato præfulgens murice ductor

Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque. 325

Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem

Extulit, et magno percussit lumine campos,

Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit

Vertere terga pudor: nec leti cura decori,

Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus. 330

Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris,

Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras

Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat

Desertas victrix valles, jamque ora reducto

Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens 335

Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.

Non illum Metabus, non illum celsior Ufens

Evasere tamen, quamvis hic alite planta,

Hic ope cornipedis totis ferretur habenis.

Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens 340

Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso

Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit.

Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque

Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro

Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando. 345

Fit socius leti conjecta Massicus hasta,

Vitiferi sacro generatus vertice montis,

Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto

Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri,

Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. 350

Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori

Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo,

Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ

Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.

Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres 355

Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce

Xanthippo felix uteri inter bella crearat.

Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ

Nomen, et injectus Spartanis colla catenis

Regulus, inflabant veteri præcordia fama. 360

Marte probare genus, factisque Lacona parentem

Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes

Taygeta, et tandem bellis innare subactis

Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.

Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt 365

Ausonii, totidem numero; quos miserat altis

Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis,

Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra

Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.

Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ, 370

Eumachus et Critias, et lætus nomine patris

Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones

Inter se furibunda movent, et murmure anhelo

Squalentes campos et longa mapalia complent:

Omnis in occultas rupes atque avia pernix 375

Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso,

Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos;

Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento

Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus.

Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer, 380

Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis.

Subsidens paulum perfossa proruit alvo

Albanum Critias (ast illi cuncta repente

Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu);

Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat 385

Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis

Adnexam parmæ decidit vulnere lævam,

Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu

Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.

Ultima restabat fusis jam palma duobus 390

Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus

Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,

Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ.

Inde alterna viris transegit pectora mucro,

Inque vicem erepta posuerunt prælia vita. 395

Felices leti, pietas quos addidit umbris!

Optabunt similes venientia secula fratres,

Æternumque decus memori celebrabitur ævo;

Si modo ferre diem, serosque videre nepotes

Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo. 400

At consul toto palantes æquore turmas

Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis?

Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi

Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem;

Post me state, viri, et pulsa formidine tantum 405

Adspicite! has dextras capti genuere parentes.

Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus?

Ipsam turrigero portantem vertice muros

Credite submissas Romam nunc tendere palmas.

Natorum passim raptus, cædemque parentum, 410

Vestalesque focos exstingui sanguine cerno.

Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro

Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces,

Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma,

Et latum objectat pectus, strictumque minatur 415

Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.

Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,

Consulis egregii movere pericula mentem.

Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur:

«Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis, 420

Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ

Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum.

Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno

Consulis exitio, tota quam strage cadentum.

Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ 425

Jam credit puer, atque annos transcendere factis

Molitur, longumque putat pubescere bello;

Te duce primitias pugnæ, te magna magistro

Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»

Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus 430

Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri

Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum

Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum

Sudatum thoraca capit, quassatque per auras

Titanum bello satiatam sanguinis hastam, 435

Atque inplet curru campos: exercitus una

Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti

Innumeræ facies, frenisque operata regendis

Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.

Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo, 440

Nigrantesque globos et turbida nubila torquens

Involvit terras: quatitur Saturnia sedes

Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit,

Audito curru, fontique relabitur amnis.

Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes 445

Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat,

Armorum spolium, et rorantia consulis ora.

Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri

Mole retorquebat crudescens cædibus hastas.

Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore 450

Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem

Artato, Garamas jaculis propioribus instat,

Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.

Hic puer ut patrio defixum corpore telum

Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem 455

Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.

Bis conatus erat præcurrere fata parentis,

Conversa in semet dextra: bis transtulit iras

In Poenos Mavors: fertur per tela, per hostes

Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat. 460

Continuo cessere globi, latusque repente

Adparet campo limes: metit agmina tectus

Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum

Corporaque auctorem teli, multasque paternos

Ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465

Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta,

Innixum cervice ferens humeroque parentem,

Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ

Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis

Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas 470

Belligeris fecit miranda silentia campis.

Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces

Exscindes, inquit, Tyriosque ad foedera coges.

Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo

Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra, 475

Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt:

Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors

Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit,

Et fessas acies castris clausere tenebræ.

Condebat noctem devexo Cynthia curru, 480

Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo

Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.

At consul tristis, campos Poenisque secundam

Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.

Jamque dies rapti cursu navoque labore, 485

Et medio abruptus fluitabat in amne solutis

Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen,

Eridani rapidas aderat quum Poenus ad undas.

Dumque vada et molles aditus, per devia flexo

Circuitu petit, et stagni languentia quærit, 490

Interdum rapta vicinis saltibus alno

Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.

Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat

Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,

Gracchorum proles, consul: gens inclita magno 495

Atque animosa viro, multusque in imagine claris

Præfulgebat avus titulis bellique domique.

Nec Poeni, positis trans amnem in gramine castris,

Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,

Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi 500

Jam superest consul? quænam altera restat in armis

Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum

Convenere manus: feriant nunc foedera mecum

Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,

At tu, donata tela inter Martia luce, 505

Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque

Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi

Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.

Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:

Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis 510

Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.

Nec Latius vallo miles debere salutem

Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.

Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto

Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes 515

Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget

Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno

Respectans clamore vocat, quaque obvia densos

Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.

Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi 520

Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore

Avulsum montis volvit latus; obvia passim

Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;

Spumea saxosis clamat convallibus unda.

Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, 525

Centenasque pater det Phoebus fundere voces,

Tot cædes proferre queam, quot dextera magni

Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.

Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum

Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum, 530

Alter in alterius fuderunt comminus ore.

Monte procelloso Murranum miserat Anxur,

Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.

Ut primum insigni fulsit velamine consul,

Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus 535

Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam,

Et summæ figit tremebundam margine parmæ.

Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid

Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.»

Sic ait, intorquens directo turbine robur, 540

Et dirum tota tramittit cuspide lumen.

Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit:

Huic cadit infelix niveis Varenus in armis;

Mevanas Varenus, arat cui divitis uber

Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis 545

Candentes gelido perfundit flumine tauros.

Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura

Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.

Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.

Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus 550

Densa nube polum; quantumque interjacet æqui

Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt

Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.

Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis

Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum 555

Persultabat equo, mediosque invectus in hostes

Appula non vana torquebat spicula dextra.

Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,

Et galea annosi vallatur dentibus apri.

Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret 560

In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,

Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,

Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi

Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,

Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer 565

Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.

It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:

Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,

Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.

Et jam, dispersis Romana per agmina signis, 570

Palantes agit, ad ripas, miserabile! Poenus

Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.

Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis

Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.

Haurit subsidens fugientum corpora tellus, 575

Infidaque soli frustrata voragine sorbet;

Nec niti, lentoque datur convellere limo

Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci

Hærent devincti gressus, resolutaque ripa

Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis. 580

Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,

Dum sibi quisque viam per inextricabile litus

Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi

Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.

Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta 585

Dum parat, et celso connisus corpore prensat

Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,

Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.

Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,

Luctantemque vado permixta morte coercet. 590

Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;

Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora

Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.

Enabat tandem medio vix gurgite pulcher

Irpinus, sociumque manus clamore vocabat; 595

Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo

Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.

Adcumulat clades subito conspecta per undas

Vis elephantorum turrito concita dorso.

Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes 600

Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem

Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.

Explorant adversa viros, perque aspera duro

Nititur ad laudem virtus interrita clivo.

Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605

Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,

Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.

Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis

Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.»

Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit 610

Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit.

Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum

Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso

Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.

Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta, 615

Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos

Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.

Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,

Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,

Donec, consumtis longo certamine telis, 620

Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.

Ecce per adversum, quanquam tardata morantur

Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem

Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.

Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum 625

Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.

Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;

Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.

Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum,

Et, quantum longo ferri tenuata rigore 630

Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.

Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.

Nec leto quæsita quies: turgentia membra

Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.

Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635

Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,

Fulvos aurifera servantes arbore ramos?

Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis;

Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,

Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris 640

Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.

Sensit, et adcensa ductor violentius ira,

«Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, poenas

Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis

Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam, 645

Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,

Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente

Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»

Talia jactantem consurgens agger aquarum

Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit. 650

Arduus adversa mole incurrentibus undis

Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem.

Nec non a tergo fluctus stridente procella

Spumeus inrorat summas adspergine cristas.

Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum 655

Subducta tellure Deus; percussaque longe

Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis

Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.

Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum

Adtollit cum voce caput: «Poenasne superbas 660

Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris,

O regnis inimice meis? quot corpora porto

Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,

Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.

Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur. 665

Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.»

Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto

Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis.

Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis:

«Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670

Talin' me leto tanta inter prælia nuper

Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra

Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;

Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem,

Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis 675

Punicorum Libri Septemdecim(#27219) · 第 5 / 27 段