nil quoque Beltrazzi, neque scit conoscere quare.
Dumque petit fontem, Leonardi retrovat ensem,
atque duos mortos apud ensem conspicit ursos.
525 Protinus expavit, putat illum, non putat illum
esse Leonardi stoccum, dumque omnia cercat,
ecce videt carmen sic summo in fonte tacatum:
«Quanta pudicitiae sit laus, hic morte probatur.
Maluit occidi quam se violare Lonardus».
530 Carminis authorem nymphae dixere Seraphum,
qui modo se Phoebi, modo se Zoroastis alumnum
ostentat, famaeque ornat splendore barones;
et memoravi illum, et mox memorabo frequenter,
tanquam praesagum rerum, geniique ministrum.
535 Iam iam non dubitat, iam iam conoscit apertam
Lonardi mortem Cingar, culpatque bagassam,
namque bagassarum scit mores Cingar et artes.
--Proh Deus!--exclamat,--periit Leonardus, iniqua
sic fortuna tulit? morietur Baldus ob iram,
540 ob coleramque sui, puero quem portat, amoris.
Heu quid agam tapinellus ego? quo me ultra reducam?
O sfortunati socii, tot casibus acti!
Exanimus ne iacet Leonardus? forte ferarum
ventribus esca fuit? non saltem cernere mortum
545 possumus? obscuro Falchettus carcere stentat?
Baldum non video? Moschinus longe moratur?
Siccine dant forzas scanfardae sidera tantas?
siccine propitiant cagnazzae fata putanae?
Non tibi parco unquam: non, non, disponor ad omnes
550 iandudum prigolos, mortem non estimo ravam.
Sic fatus Cingar, quamprimum corripit ensem,
sylvas inde subit foltas, leporumque coattos,
de passu in passu meditat chieditque Lonardum,
donec terribilem nemora inter frondea sensit
555 rumorem, quo terra tremit, sonitantque riverae.
Intrepidus, cupiensque mori, quo murmur habetur
portat iter, speratque illic acatare ribaldam.
Sed videt ecce duos tandem pugnare barones:
alter erat Baldus, summa canegiatus in ira,
560 qui modo Centaurum incontrans, Leonarda ferentem,
crediderat tanti mazzatorem esse baronis,
unde smisurato vibrabat robore spadam,
menteque ficcarat Centaurum opponere morti,
mox super occisum semet scannare Leonardum,
565 nam centum mortes nihil amplius aestimat heros,
postquam compagni privatur imagine tanti.
Centaurus multo Baldum sustentat afanno,
quem sibi mazzatas cechi dare sentit et orbi.
Torserat indarnum dardos, frustraque menabat
570 bastonem ferri, tamen alto corde repugnat.
Non procul in terra Leonardi busta iacebant,
quem quoties guardat lacrymoso lumine Baldus,
maiore in furia Centauro currit adossum,
crudelesque illi rotolat sine fine stocadas.
575 Cingar adest plorans; quo viso, Baldus, ab imo
pectore singultans, cordis superante dolore,
non manet, at sensus velut urget passio nostros
tramortitus abit terrae, sentitque nientum.
Quo casu horrenti, Centaurus constitit in se,
580 atque suprasedit, reputans non esse belopram
(ut generosus erat) si lapsum vulnerat hostem.
Cingar ibi ad superos lacrymantia lumina drizzat,
atque gridat:--Vos, o superi, pietate carentes,
sufficiat vobis nostrum rapuisse zoiellum,
585 nostram virtutis perlam morumque tesoros;
vultis quin etiam validum prosternere Baldum?
Si sic saevitis, si sic crudescere vultis,
eya age, quid statis? quid adhuc indusia tardat?
Me quoque, Falchettumque meum, sustollite mundo.
590 Quae mora? num rabies satietur denique vestra.--
Sic ait, et voltus Centauro turbidus inquit:
--Quae, Centaure, tibi fama est, que gloria tanta
occidisse agnum, quo non mansuetior alter?--
Centaurus respondet:--Ego? te fallis, amice.
595 Non mea, sed sola est Pandraghae culpa ribaldae.
Sicut apud fontem poteris cognoscere verum,
ad quem bagnandum cum te, barone, tulissem,
ut sbroffatus aqua posses cazzare venenum,
hunc reperi iuvenem, crudeli caede necatum,
600 quem quoque dum tumulo saxi tumulare parecchio,
affuit hic novus Orlandus, novus affuit Hector,
imo nec humanas tales volo dicere possas.--
Cingar suspesus paulum stetit, inde favellat:
--Quae, Centaure, tuas me sors buttavit in ongias?--
605 Tunc Virmazzus ei narravit cuncta per orden;
Cingar in amplexum fraterno currit afettu,
tercentumque illi basos in pectore stampat.
--Per te--inquit,--mihi vita datur? licet illa noiosa
posthac semper erit, semperque bramosa resolvi
610 ossibus his, postquam tanto viduamur amico.
Iste valorosus, quem iecit doia tereno,
est Baldus: Baldi scio te sensisse prodezzam,
quam sensere poli, terraeque, maresque profundi.
Huic similem cunctos non est reperire per orbes,
615 dico gaiardiae similem, saviique governi,
quem tibi germanum reddam, fidumque sodalem.
At precor interea, per amoris vincla novelli,
fac mihi servitium, neque me domanda vilanum.--
Cui Centaurus:--Ego faciam quaecunque iubebor.
620 Manda, comanda mihi; dictum, factumque putato.--
Cingar ait:--Subito Pandraghae quaere capannam,
ne nostras scelerata manus evadere possit.
Hanc teneas donec veniam; veniamque debottum.
--Sic faciam--respondet ei, tunc illico sylvas
625 per densas strepitat cursu, ramosque fracassat.
Cingar it ad Baldum, bassa qui voce gemebat.
Cingare mox viso, sic fletum sustulit altum:
--O Leonarde puer, sine te quid vivere prodest?
o Leonarde puer, sine me quid morte teneris?
630 o Leonarde, tuae sum solus causa ruinae!
o Leonarde, meae tua mors est causa gravezzae!
o Leonarde, tibi nimis improba fata procellant!
o Leonarde, mihi vita est odiosa tapino!
sed quae dextra dedit tibi nunc saevissima mortem,
635 mortem non mancum mihi det saevissima dextra.--
In pede saltatus, sic Baldus dixit, et ensem
perstringens manibus, Centaurum credit adesse,
mandrittumque tirat (velut ingens forza doloris
insanire facit) quo antiquam tempore querzam,
640 atque repugnantem valido per saecula borrae,
ad sabiam voltat, mozzo troncone, stravoltam.
Cingar eum, tanquam delapsum cardine mentis,
confortat parlans:--Erat, o mi Balde, Lonardus
vassallus mortis, sic nos, sic ipse vel ille,
645 tertius et quartus, Martinus, barba Philippus.
Si lacrymae possunt huic toltam rendere vitam,
spargamus lacrymas, horsu, nosmetque pichemus.
Non tamen ignoras, quod quidquid nascitur orbi
tam remanet vivum, quam gonfius ille sonaius,
650 ille sonaius aquae, qui fitur tempore pioggiae,
hic cito comparet, citius disparet in unum
buf baf, et quod erat quidquam nil illico restat.
Non tibi bombardae pulver mage praestus avampat,
quam volat ad mortem quidquid tuttavia creatur.
655 Mors nulli parcit, nullum fert illa ritegnum.
Respectum nec habet temeraria personarum.
Omnes affattum proscribit, prendit, amazzat.
Papas, caesareos, reges, aliosque tyrannos,
furfantes, sguataros, sbirros, aliasque canaias
660 mors ad sbarraiam menat, deque omnibus herbis
fat fascem, nec stanca piat quandoque ripossum.
Ne, mi Balde, fleas mortos, nam, teste Cocono,
fletur id indarnum, quod scantonare nequimus.
Debemur morti, nos nostraque, pulsat et aequo
665 mors pede nobilium turres inopumque botegas.
Non hac perpetuis in terra ducimur annis.
Patria, quae nostra est, in coelo constitit alto.
Non haec, quas mittunt lachrymas tua lumina, possunt
esse Leonardo gratae; non ista, gementi
670 pectore ducta, placent animo suspiria laeto.
Foemineum est plorare, virum decet esse virilem.
Mors haec vita fuit, nunquam moritura, Lonardo,
qui, ne virginei tenebraret lumina solis,
coelestem accepit vitam, mortemque peremit.
675 Sufficit has paucas tibi promulgasse rasones.
Non Centaurus eum, non, o mi Balde, puellum,
ut pensas, mazzavit: habes hoc crimine tortum.--
His dictis, Cingar seriem narravit ad unguem
passatae impresae, tam quod Pandraga ribalda est,
680 quam quod Centaurus vir optimus ac bonamicus.
Baldus humi ficcos oculos tenet instar aheni,
marmoreique viri, qui stat stabitque milannos,
vel super altarum gesiae vel supra pilastrum.
Cingaris eloquium distesis brancat orecchis,
685 una parolarum non perditur onza suarum.
Mitior imprimis apparet, at inde solutis
ex improviso lachrymis, non fronte dolorem
dissimulare potest, nam quae frons schietta, lealis
non portat sculpita sibi pensiria cordis?
690 Vox, quae tenta prius fuerat cagione pudoris,
sic tandem erumpit, sic tandem erupta comenzat:
--Cor, qui curarum factum es mihi vena ferarum,
sis lachrymarum etiam, donec miserabile corpus
in lachrymas abeat totum; cor perdite, plange,
695 plange, nec a planctu per te cessetur amaro.
Quid maris interea confinia, quidve colonnas
quaerimus extremas terrarum? vivimus ergo?
vivimus an frustra suscepto vulnere mortis?
Spes mea dempta mihi, mea lux, mea gloria. Plange,
700 plange, nec a lachrymis tua, cor, precordia cessent.
O male felices socii, num vivere prodest,
si mors solamen vitae tulit improba nostrae?
O decus, o requies mea, mi Leonarde, vocanti
non mihi respondes? sum Baldus, sum tuus ille,
705 sum tuus ille, miser, miserabilis, arca dolorum,
poenarum Phlegethon, lachrymarum flumen et aequor.
Proh superi! qualem voluistis perdere, qualem
fata trucidastis! dolor, heu dolor, heu dolor, heu dol...--
«Or» tacuit Baldus; sed iam nudaverat ensem
710 in se conversum, ferro iam pectus adhaeret.
Corripit hunc humeris Cingar, spadamque repente
divellit manibus, pavido cadit ille tremore,
fronsque repentinam contraxit pallida formam
mortis, at in somno mens consolata quievit.
LIBER DECIMUS OCTAVUS