510 ast intricatas nequeunt dissolvere cordas,
imo cadens nimio pro vento quisque tramazzat.
Praestus alebardam prudens ibi Baldus achiappat,
cordazzasque novem fendento mozzat in uno
velaque scarpatis cighignolis prona ruinant.
515 Solus ibi Cingar cantone tremabat in uno,
atque morire timens cagarellam sentit abassum.
Limarum non hic surdarum copia, non hic
scarraboldelli prosunt, ladraeque tenaiae,
non hic ars simiae, non hic astutia vulpis:
520 undique mors urget, mors undique cruda menazzat.
Infinita facit cunctis vota ille beatis.
Iurat, quod cancar veniat sibi, velle per omnem
pergere descalzus mundum, saccove dobatus,
vult in Agrignano sanctum retrovare Danesum,
525 qui nunc vivit adhuc vastae sub fornice rupis,
fertque oculi cilios distesos usque genocchios.
Ad zocolos ibit, quos olim Ascensa ferebat,
quos in Taprobana gens Portugalla catavit.
Hisque decem faciet per fratres dicere messas,
530 his quoque candelam tam grandem, tamque pesentam
vult offerre simul, quam grandis, quamque pesentus
est arbor navis, prigolo si scampet ab isto.
Se stessum accusat multas robasse botegas,
sgardinasse casas et sgallinasse polaros;
535 at si de tanto travaio vadat adessum
liber speditus, vult esse Macharius alter,
alter heremita Paulus, spondetque Sepulchri
post visitamentum vitam menare tapinam.
Talia dum Cingar trepido sub pectore pensat,
540 en ruptae sublimis aquae montagna ruinat,
quae superans altam gabiam strepitosa trapassat,
nec pocas secum portavit in aequora gentes.
Baldus firma stetit veluti vecchissima querza,
at se spazzatum Cingar tunc credidit esse,
545 seque ad venturam travo brancaverat uno.
Saevit acerba magis rapidas fortuna per undas,
iam iam nescitur quem tendat barca viaggium,
ad quas ducatur spiaggias, ad quosve terenos:
nunc sbalzata pedes lunae cum pectore toccat,
550 nunc diavolorum tangit fundamine cornas.
Perdiderat scrimam tremebundus guida timoni,
unde sbigotitus cridat:--Brigata, negamur,
ibimus ad coenam cum mortis ante trehoras;
vergotina tamen speranzae anchora videtur,
555 si tot somarum scarichetur barca fagottis.
Eya age, quid statis? vitam proponite robbis!
Quidquid valde pesat donetur piscibus, horsu
Orlandi brancate animos, gittate valisas.--
Tunc omnes parent monitis, dubiaeque saluti
560 prospiciunt savii, quae plus onerosa trabuccant:
plena velutorum forciria, plena rasorum,
scarlattos, granas, spalleria fina, tapetos,
omnia praecipitant pelago: quae tempore mortis
tanti stimantur, quanti nix tempore freddo.
565 Stant mercadantes taciti, statuaeque videntur.
--Heu, cui divitias--aiunt,--cumulavimus istas!
Heu quibus in fraschis nostrum frustavimus aevum!--
Talia lugentes, misera formidine pregni,
coguntur pelago pretiosas tradere ballas,
570 nam plus vita placet quam centum mille tesori.
Nocchierus replicat voces:--Annuntio vobis;
quae pesenta magis sunt vobis, quisque refudet,
quisque det ingordo quae sunt onerosa profundo.--
His verbis quidam vir praesens porxit orecchias,
575 qui nullam secum valisam pauper habebat,
iuxta quem stabat coniux sua propria, qua non
turpior altra fuit nec plus diavolata marito.
Hanc rapit imbrazzum subitus, iactuque gaiardo
slanzat eam longe, cridans:--I, merda diabli,
580 i, quia non habeo maiori pondere somam.--
Illa per aequoreas hinc inde butata cavallas
volvitur in testam, rapiturque negata sub undas.
Sic vadant quantae sunt bruttae, suntque bizarrae.
Heu quid nam dixi? sentit Mafelina, nec ultra
585 vult mecum ragionare, tamen placabimus illam.
LIBER TERTIUS DECIMUS