XL.

Karolus secundus, Dei gratia rex Jerusalem et Sicilie, ducatus Apulie

et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii comes, universis

tenorem presencium inspecturis tam presentibus quam futuris. Penarum

metu plerique revocantur a devio; et largicione premii multi

reducuntur ad bonum: personis igitur consideratis et causis, per

interminacionem pene reprimendi sunt reprobi, vel ad recti lineam

per dulcedinem beneficentie provocandi. Sane si rebellibus Siculis

eorumque fautoribus, propter illorum demerita et in peius semper

adaucta flagicia, penalibus et repressivis pariter collidenda remediis

deberentur, delictorum stipendia, vastitas, contricio, fames, et

gladius, et ipsorum habitaculis herema solitudo. Ut tamen nostra

clemencia eorum duriciem molliat, et beneficii gracia obliquas

erroris semitas ad rectum tramitem veritatis adducat, magnifico viro

domino Karolo, nato clare memorie Francorum Regis Illustris, Valesii,

Alanzoni, Carnoti et Andegavie comiti, filio nostro carissimo, de quo

singulariter sicut de nobis ipsis confidimus, potestatem concedimus,

auctoritatem (auctoritate) presencium, quod ipse universitates

singularesque personas Insule rebellis Sicilie, fautorum et fotorum

rebellionis eiusdem, ad sinum nostre gracie possit clementer recipere;

ac eis omnes culpas et offensas contra clare memorie dominum patrem

nostrum et nos, quantacumque iteracione commissas, misericorditer

relaxare: quodque Siculis ipsis et eorum fautoribus hostibus nostris,

facere valeat de terris Insule prefate nostre Sicilie, concessiones seu

donaciones in baroniis, castris, casalibus, alijsque bonis et Juribus,

que tamen de nostro regali demanio non existant; ut per huiusmodi

nostras tractaciones humanas ac gracias, eorumdem Siculorum fides, iam

facta perfidia, non solum indurata se molliat, sed vere naturalitatis

instinctus excitatus ab intimis ad obsequiorum nostrorum promptitudinem

accensis affectibus recalescat. Datum Neapoli, per Bartholomeum de

Capua, militem, Logotheam et Prothonotarium regni Sicilie, anno

Domini millesimo trecentesimo secundo, die septimo maij, quintedecime

inditionis, regnorum nostrorum anno octavodecimo.

_Dagli archivi del reame di Francia. J. 511, 14, suggellato come i

precedenti._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 78 / 104 题