Karolus Dei gratia Rex Jerusalem et Sicilie, etc. Nobilibus et
discretis viris, Potestati, Capitaneis, Anzianis, Consilio et Communi
Civitatis Pisarum, etc. Et si credamus quod de captione Karoli
primogeniti nostri Salerni principia rumores jam ad vos pernix fama
perduxerit; ne tamen exinde nostre caritatis instintu, cuius honores
affectuose zelamini, plus quam in causa sit,. concipiatis angoris, ad
sinceritatis vestre notitiam presentium tenore deducimus, quod in eius
capitone nihil, aut valde modicum, nostris iuribus est subductum. Et
licet ad rumorem captionis ipsius, adiaceus regio perstrepuerit; tamen
ad adventum nostrum, qui post casum ipsum infra triduum intercessit,
vascellis hostium qui adhuc per adiacentem marittimam navigabantur,
protinus in Siciliam refugis, omnis turbatio requievit; et factus
est ad nos ex omnibus regni partibus concursus fidelium et nunciorum
Universitatum quamplurium, qui, predicti casus acerbitate commoti,
nobis ad prosecutionem assumpti negotii iuxta nostre.....dispositionis
arbitrium, prompta personarum et rerum subsidia, sinceris affectibus,
obtulerunt. Ita quod, contemplatione captionis dicti principis,
credatur nostris adjectum juribus potius quam subtractum: circa
predictum itaque casum in eo efficacissime consolati, quod divina
gratia per eumdem principem nos locupletavit in sobole; ac attendentes
quod in portu nostro Neapolis, galee munitissime quinquaginta
quatuor, galeoni septem, et plura vassella; In portu vero civitatis
nostre Brundusil, galee vigintiquinque et taride septuaginta; et in
plagia nostra Nicotere, taride septem, nil aliud quam verbum nostre
iussionis expectant; quodque militum et nautarum nobis copie suppetunt,
que in multo maiori negotio felicem pollicentur eventum; illud
autem in rationis nostre trutina ceteris preponentes, qui in causa
nostra divinam prosequimur et sancte Matris ecclesie libertatem; Ad
continuationem assumpti negotii, sine intermissione aliqua confidenter
intendimus, et totis nisibus preparamus, quod per mediterraneas regni
partes terrestris exercitus, et per utraque marittima regni latera
vassellorum nostrorum extolia in hostium et rebellium nostrorum
Sicilie promeritum exterminium duce domino feliciter dirigantur. Ita
quod in brevi, divina favente clementia, letos rumores de nostris
processibus audietis. Verum ne sub expectatione galearum vestrarum,
quas iuxta conditionem iniecti federis pridem in transitu vestro
nostre promissionis adiectione vallatam, non solum declarato termino,
sed ut cumque maturius in nostrum subsidium nostrique decus extolii
fiducialiter et ilariter expectamus, contingat iam apparatos motus
nostre potentie retardari; Sinceritatem vestram affectuose requirimus
et rogamus, quod si forte galeas ipsas in receptione presentium iter
ad nos, quod non credimus, non arripuisse contingerit, sic ipsarum
acceleretis et stimuletis adventum, quod, sicut pro eis amica vobis
affectione tenemur, sic etiam de promptitudine teneamur. Dat. Neapoli
die XIV junii XII Ind.
_Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283. A, fog.
150 a t._