XVI (XIII).

Scriptum est Capitaneis partis Guelforum florentie, etc. Satis

confidentes inducimur de nostris negotiis humeris vestris incumbere, ut

ad ea que diversimodo processibus nostris circumfluunt. prout in Regno

Sicilie calunpniosa temporis procella commovit, ut de hiis nobiscum

sitis ydoneos, vos diligenter invocare, quod per vos de quibus fidei

puritate confidentes eadem nostra negotia colere compleantur. dum enim

gratitudines serviciorum innumeras, que domino Genitori ostro devotione

prestantes constanter in filium transtulistis diligenter advertimus;

dum voluntatem vestram et aliorum Civitatis vestre, quam mater et

alumpna fidelitas semper servavit illesam, memori meditatione pensamus;

libenter vobis incumbimus a vobis habere suffragia, qui nescitis a

consuetis recedere et absque sollicitadinis interlectione consurgitis

ad ilia que dicti domini patris nostri fastigia, nostrique honoris

augmentum respiciunt, et negotia nostra magnifice tamen prudenter

ubilibet, placito cordis affectu et attentione fructuosa operis,

procuretis. Verum cum per conventiones dudum habitas inter eumdem

dominum patrem nostrum et commune Pisarum, de dandis anno quolibet

quinque Galeis tamen armatis in subsidium quarumlibet necessitatum

ipsius domini patris nostri, dictum commune Pisarum pro annis proximo

preterito et presenti Galeas ipsas tamen armatas pro instanti guerra

teneantur in ostrum subsidium destinare, et se dudum paratas»

obtulerint illas dare seu mittere, quia paratas ipsas habebant cum

necessitas immineret; sinceritatem et amicitatam vestram requirimus et

rogamus attente, quatenus nostri contemplatione nominis et amoris, aput

Pisas vos personaliter conferentes, a commune Civitatis ciusdem, iuxta

conventiones easdem, dictas Galeas pro eisdem duobus annis, videlicet

proximo preterito et presenti, ex parte domini patris nostri et nostra

requiratis instanter; ut galeas ipsas in nostrum subsidium pro instanti

passagio, simul cum alio nostro felici extolio congregandas, debeatis

destinare; ita quod, vestro mediante auxilio, galeas easdem per totum

presentem mensem aprilis infallibiliter habeamus; cum intendamus in

principio mensis madii ad extremam depopulationem Rebellium nostrorum

et hostium in Robellem insulara Sicilie, duce Deo, cum magno et potenti

extolio feliciter proficisci. Dat. Neapoli X aprilis XII Ind.

_Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog.

130._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 54 / 104 题