XIV.

Martinus episcopus servus servorum Dei, carissimo in Christo filio

Philippo regi Francorum illustri Salutem et apostolicam benedictionem.

Petitiones per dilectos filios magistros Stephanum Baiocensem et

Petrum Sygalonie in ecclesia Aurelianensi archidiaconos, capellanos

nostros, tue celsitudinis nuncios circa negotium regnorum Aragonie

ac Valencie aliarumque terrarum quibus Petrus quondam rei Aragonum

est per sedem apostolicam sua premorente malicia et justicia erigente

privatus, ex parte regie serenitatis oblate, grandes nobis et

fratribus nostris, quibus eas communicavimus, admirationis obtulere

materiam: et, propter pericula que ipsi negotio ingerit quecumque

dilacio, causam turbationis etiam, nisi eam consideratio petentis

excluderet, obtulissent. Ut enim tractatus inter ecclesiam et te

habiti super eodem negotio initium repetamus, novit excellentia regia

quod propter graves iniurias carissimo in Christo filio nostro.....

Regi Sicilie illustri patruo tuo a dicto Petro, non solum inique sed

et proditionaliter, utpote absque promissione alicuius diffidationis

illatas, adeo provocata sunt tuorum corda fidelium, quod quamplures

ex eis honoris regii zelatores, te, proinde tanto amplius non indigne

commotum quanto eedem iniurie pressius te contingunt, frequentibus

suggestionibus adierunt, fideliter et viriliter asserentes: te tantas

preclari generis et Regni tui tocius offensas, absque laudabilis

fame, virtutis eorum, et nominis regij depressione, dissimulare non

posse; quin eidem tuo patruo in adjutorium potenter exurgeres, et

ad repressionem perversorum conatuum dicti Petri, regalis potentie

dexteram adhiberes. Tu vero, et si labores immensos et cetera gravamina

in hiis imminentia, innata tibi magnanimitate, calcares; proinde tamen,

attendens quantis est talium assumptio sumptibus onerosa, venerabilem

fratrem nostrum..... Dolensem Episcopum, et quondam R. de Stratis,

eiusdem regni tui mareschalcum, tue celsitudinis nuntios propter hoc ad

sedem apostolicam destinasti. Qui, premissis nobis prudenter expositis,

te voluntarium, dispositum, et paratum ad iuvandum contra memoratum

Petrum eundem tuum patruum affirmantes, decimam ecciesiasticorum

reddituum eiusdem tui regni concedi tibi per triennium, ad relevacionem

tantorum sumptuum necessariorum in huiusmodi iuvamine prosequendo,

tuo nomine petierunt. Sed nos, debita meditatione pensantes quod

adiutorium eidem tuo prestandum patruo, non erat causa sufficiens

ad petitam decimam concedendam; familiariter ei et confidenter

expressimus, quod, cum de fratrum nostrorum consilio intenderemus

prefato Petro terminum assignare, infra quem ab ecclesie ac memorati

Regis Sicilie persecutione desisteret, et ad ecclesie ipsius et

nostra mandata rediret, ipsoque in eiusdem persecutionis insania

persistente, procedere, sicut est processum postea contra eum, et de

regno Aragonie alicui de natis tuis, quem ad hoc eligeres, excepto

primogenito, providere, si ad hec principaliter exequenda per que

tamen efficacius idem rex Sicilie iuvaretur, regalis magnificentia se

offerret, tunc petitio et concessio decime posset magis racionabiliter

et colorate procedere, iustitiorque, ad alia petenda et concedenda

subsidia, causa suppeteret, et evidentior appareret. Et quia hec via

nobis et eis videbatur utilior; nec minus honoris, et longe plus

comodi allatura, nos, ipsis tuis nunciis idem sentientibus, non

immerito supponentes ipsam per te ac tuos consiliarios propitius

acceptandam, de tua potencia spe concepta, sub dei et ipsius fiducia,

contra memoratum Petrum, sicut nos facturos eisdem nunciis tuis

expressimus, et per eos hec et alla tibi mandavimus exprimenda,

privationis regie dignitatis, et suarum tunc terrarum expositionis,

quantum sua exegit iniquitas, conscientia nostra et iustitia

permiserunt, studuimus accelerare processum. Ad cuius executionem,

conditionibus admodum temperatis adiectis in ea, dilectum filium

nostrum J. tituli sancte Cecilie presbiterum cardinalem, de fratrum

nostrorum consilio, ad regalem presenciam, non absque tua connivencia,

duximus destinandum. Et licet, sicut premittitur, conditiones easdem

intenta et radicata erga te ipsius matris ecclesie valde temperasset

affectio; nichilominus tamen non solum eas postmodum adiectiones et

detractiones varias, prout regalis excellentia per speciales ad hoc

destinatos nuncios petijt, immutavit, verum etiam Valencie regnum

adiecit liberum, juxta regie peticionis seriem, eidem tuo filio

concedendum. Cumque horum contemplatio in meditationis rationabilis

deducta scrutinium, assumptum iam per te fore negotium, et ipsius

prosecutionem, vel omnino dispositam, vel saltem accurate disponi

spondere verisimililer, immo verius satis indubilitabiliter videretur;

ecce de novo dicte petitiones, quasi re integra, offeruntur. Numquid

igitur non multe admirationis occasio, quod predictorum consideratio

sic ab aliquibus, forte contemptu, vel negligi seu negligenter

omitti, et sub dissimulationis videtur negligentia preteriri? Nonne

considerari debuerat, quod talibus ex parte tua precedentibus, talibus

per ecclesiam subsecutis, fuisset longe decentius, eodem assumpto

negotio, apud eandem ecclesiam subsidiis ad prosecutionem ipsius

negotii oportunis petendis insistere, quem ante illius absumptionem,

immo eo quo ad tuum consensum explicitum post tot el tanta per eandem

ecclesiam pro tua voluntate peracta, quasi prorsus integro, illa que

sui difficultate aliquid noluntatis innuunt taliter postulare; ut et

post concessionem ipsorum quo ad eandem ecclesiam que illa revocare

non posset absque variationis obbrobrio consumata remaneat in aliorum

arbitrio acceptatio eorundem, sicque processus ipsius ecclesie, quod

absurdum est cogitare vel dicere, de illorum dependeat voluntate?

Profecto, cum, sicut scriptum est, maxima sit pars petitionis in

tempore, dicte petitiones competentiori fuerant tempore offerenda. A te

namque dictoque nato tuo per te ad id electo, secundum ea que acte sunt

hactenus, negotio acceptato; qua fronte ipsa ecclesia tibi vel ei suam

vestram, vestramque suam causam prosequentibus, oportuna que prestare

posset comode suffragia denegaret, cum sibi, vobis subveniendo,

consoleret; vobisque consulendo sibi potius adversus tam infesti

persecutoris nequitiam subveniret? Procul dubio, nec veritas, nec

alicuius habetur verisimilitudinis coniectura, quod eadem ecclesia vos

in se ipsam desereret, vel in vobis derelinqueret semel ipsam. In hijs

autem, princeps inclite, nichil devotioni tue, quam novimus solidam;

nichil tue constantie, quam variationis non deeeret absque nova

rationabili et evidenti causa, recipere imputamus, sed contra illos,

si qui sunt, hijs verbis invehimur, qui, ut sue quieti vacent potius

quam virtuti, quia tuum animum, in sui laudabilis propositi solidate

constantem et in ecclesie devotione firmatum, non possunt a sic ceptis

avertere, dicto negotio, quod, ipsius et predictorum qualitate pensata

nequeunt impedire directe, impedimenta parare difficilium immo forsan,

eorum extimatione, impossibilium adiectione, nituntur. Parum proinde

attendentes quante indecentie, quante, apud mundi precipue principes et

magnatos ac alios, foret infamie, quante note, post premissa et alia

que ignorari eorum evidentia non permittit, deducta tam publice, tam

patenter in actum, prefatum negotium deserendi, memoratum patruum suum

in derogationem totius Regij generis, centra sanguinis jura deserere,

ipsamque matrem ecclesiam contra eiusdem clarìssimi generis tui morem

in tali statu derelinquere, concepa de regali auxilio spe frustratam!

O! quantum ex hoc tui et prefati regni tui emuli, quorum forte non

deest copia, insultarent! O! quantum detraherent exinde glorie Gallice

nationis! Certe, si hoc et alia, que potius exprimenda sunt lingua quam

littera, prelati eiusdem regni Francie ac barones, iuxta datam eis

prudentiam, diligenter attendant, absque dubio a quibuslibet contrariis

persuasionibus consultius abstinebunt. Placeat igitur magnificentie

regie ut negotium juxta formam dicto cardinali ultimo traditam,

absque ulteriori dilacione, procedat. Tuque ac idem tuus filius illud

acceptate ac assumite iuxta ipsam. Scituri pro certo quod nos proposito

invariabili et fixo proponimus, post idem negotium taliter acceptatum

taliterque assumptum absque cuntatione aliqua, non solum predictis

petitionibus infra descriptis annuire, prout responsiones ad illas

subiecte declarant, sed et alia subsidia, que, pensatis circamstanciis,

in negotio tanto pensandis, oportune viderimus, tibi et ei negotium

prosequentibus, ministrare. Ut autem idem nostrum propositum alieque

circumstantie que dictarum petitionum exauditionem differri suaserunt

ad presens, circumspectioni regie securius exprimantur sermone

quam scripto, dilectum filium discretum virum magistrum Egidium de

Castelleto, notarium nostrum, Brugensem prepositum, de cujus prudencia

et fidelitate plene confidimus et scimus te posse confidere, ad tuam

presenciam destinamus. Cuius assertionibus in premissis secure fidem

poteris indubiam adhibere.

Predicte autem petitiones, nobis ex parte tua, ut predicitur,

presentate, sunt hec.

Supplicandum est domino pape, quod velit concedere decimam,

non tantum in regno Francie, sed in aliis regnis et terris

christianorum.—Premissa supplicatio sive petitio fuit oblata ut

premittitur. Sed, quia omnino videbatur absurda, fuit ut immediate

sequitur artata sive restricta.——Supplicant nuntii ... regis Francie

quod concedatur, in subsidium negotii regni Aragonie, ad minus decima

quatuor annorum in regno Francie; et extra regnum in locis illis in

quibus alias concessa fuit ... regi Sicilie: videlicet in Cameracensi,

Leodicensi, Metensi, Tullensi, Viridunensi civitatibus et diocesis, et

in Bisuntina, Lugdunensi, Viennensi, Aquensi civitatibus et provinciis.

Item annalia ecclesiasticorum beneficiorum, etiam dignitatum

et personarum ac aliorum quorumlibet, integre, durante tempore

concessionis decime.

Item legata indistincta.

Item quod in subsidium negotii fiat generalis predicatio crucis, et

concedatur plenarie illa indulgentia, que conceditur proficiscentibus

in succursum Terre Sancte; illis videlicet qui ad negotium personaliter

ibunt. Item illis qui competens subsidium mittent de suo, nec non illis

qui integraliter, pro toto tempore concessionis decime, solverint

decimam primo anno.

Item alia subsidia que sedes apostolica, tam de regno Francie, quam

aliunde, viderit oportuna.

Item impetrentur littere apostolice quibus hec omnia concedantur filio

domini regis, quem ipse elegerit, excepto primogenito; que locum

habebunt si prelati et barones consulent quod acceptet.

Item alle litere apostolice, continentes quod premissa concedantur regi

iuvanti Romanam Ecclesiam contra Petrum de Aragonia, que locum habebunt

si non consulatur quod acceptet.

Item corrigantur apostolice litere ubi loquuntur de consuetudinibus,

statutis et usagiis que sacris canonibus, non repugnant; quia iam

sequeretur quod alia, si aliqua sint contraria sacris canonibus, non

deberent servari. Unde, cum homines illius terre multas consuetudines

et varias habeant, a quibus non recederent ullo modo, posset esse quod

filius regis necesse haberet deierare, vel habere discordiam gravem cum

suis subditis.

Item amoveatur de apostolicis literis clausula illa suas patentes

literas concedendo; cum dominus rex sic non consueverit obligari.

Item addatur in illa clausula, in qua dicitur quod filius regis jurabit

omnia in apostolicas literas contenta: quod iuret prout eum contingunt.

Item petant nuntii, quod procedatur contra fautores Petri de Aragonia

et adherentes eidem.

Item quod committatur domino Johanni plene legationis officium, cum

potestate obligandi decimam creditoribus; et mutandi alia vota in votum

crucis, si eam predicati contingat, excepto voto crucis transmarine;

et absolvendi etiam a voto crucis que predicabitur, si aliqui velint

redimere vota sua.

—Ad primam supplicationem sive petitionem, prout est artata sive

restricta ad regnum Francie et alia certa loca extra illud. Responsio.

Licet ... regi Sicilie decima concessa non fuerit in omnibus locis que

continet predicta petitio; tamen, postquam negotium de quo agitur,

ut supra exprimitur, acceptatum fuerit et assumptum, concedetur per

quatuor annos decima omnium ecclesiasticorum reddituum in locis omnibus

supradictis, excepta diocesi Cameracensi, et provinciis Arelatensi

et Aquensi. Ratio autem qua diocesis Cameracensis excipitur, illa

est quia, propter quedam impedimenta, collectio decime in Lugdunensi

concilio pro subsidio Terre sancte concesse, pro aliquo tempore

fuit omissa, et modo colligitur; propter quod durum esset in eadem

diocesi gravamen accumulare gravamini. Provincie autem Arelatensis

et Aquensis excipiuntur propter necessitates regis Sicilie. In locum

tamen predictarum provinciarum et Cameracensis diocesis exceptarum,

subrogabuntur Tarentasiensem et Ebredunensem provincie; in ea parte

ipsius provincie Ebredunensis que est extra comitatum provincie et

Forcalkerii.

Ad secundam, de annalibus ecclesiasticorum beneficiorum. Responsio.

Ista supplicato sive petitio denegatur; quia scandalo plena, parum

utilis, omnino incerta, insolita, et nulli umquam hijs temporibus

concesse, sed omnibus, etiam pro terre sancte subsidio, denegata.

Ad tertiam, de legatis indistinctis. Responsio. Concedentur in illis

locis in quibus et decima.

Ad quartara, que incipit: Item quod in subsidium, etc. Responsio.

Concedetur in locis illis in quibus et decima, et in regno Navarre, quo

ad personaliter euntes; et quo ad mittentes subsidium competens, pro

arbitrio illius cui hoc committet ecclesia; et quo ad solventes primo

anno decimam integre pro omnibus quatuor annis.

Ad quintam, que incipit: Item alia subsidia. Responsio. Ad istam

supplicationem sive petitionem, supra circa finem literarum nostrarum

plene ac explicite respondetur.

Ad sextam, que incipit: Item impetrentur. Responsio. Fiet quod in ista

petitione continetur, postquam filius electus et negotium acceptatum

fuerit et assumptum.

Ad septimam, que incipit: Item alie litere. Responsio. Ista petitio

precise repellitur; quia est, etiam ipso auditu, horrenda.

Ad octavam, que incipit: Item corrigantur. Responsio. Isti

supplicationi sive petitioni satisfit ad plenum per speciales litteras

apostolicas, que super hoc dicto cardinali mittuntur.

Ad nonam, que incipit: Item amoveatur. Responsio. Et isti similiter

satisfit per alias speciales nostras litteras, que super hoc eidem

cardinali mittuntur.

Ad undecimam, que incipit: Item petant Nuntii. Responsio. Factum est

quod in ista petitione continetur; et fiet plenius, prout opus fuerit.

Ad duodecimam, que incipit: Item quod committatur. Responsio. Fiet quod

in ista petitione continetur, postquam negotium acceptum fuerit et

assumptum.

—Item obtulerunt dicti archidiaconi Nuntii tui quandam cedulam

subscripti tenoris.

«Advertat apostolice sanctitatis provisio, scribere domino Johanni

cardinali, quod vos concessistis et adhuc conceditis domino regi, in

subsidium negotii Aragonie, trium annorum decimam integraliter et

perfecte, quam vultis eidem assignari, dari et liberari statim postquam

ipse negotium acceptaverit, et de filijs suis unum ad id elegerit;

et leges, conventiones et pacta ipse rex pro se ac successoribus

suis, et filius suus ad id per eum electus et deputatus per eundem

dominum Johannem, sollempniter promiserint, prout unumquemque eorurm

contingerit, secundum quod in litteris a vestra sanctitate concessis,

tam super ipsius decime, quam super concessione terrarum que fuerant

olim Petri de Aragonia plenius continetur; non obstante quod vos

precepistis eidem domino J. verbotenus, quod unius anni decimam ad opus

Romane Ecclesie retineret; et non obstante quod in quibusdam literis

clausis scripsistis eidem, quod non procederet ad exactionem decime

supradicte, nisi ante omnia dominus rex et filius eius primogenitus

eadem leges conventiones et pacta sollempniter promisissent.

«Concedatur etiam ex nunc domino Johanni quod statim facta acceptatione

huiusmodi et promissionibus, quemadmodum est predictum, habeat

potestatem obligandi eandem decimam mercatoribus, de consilio tamen

regis.»

Responsio. Contentis in predicta cedula satisfit per varias litteras,

que dicto cardinali mittuntur. Dat. apud Urbemveterem, V idus Januarii,

pontificatus nostri anno tertio (1284 _contandosi gli anni del

pontificato di Martino da febbraio 1281_).

_Dagli archivi del reame di Francia J. 714, 1. Suggellata col suggello

di piombo, pendente da una funicella di canape. Nel suggello da un lato

si legge MARTINUS. PP. IIII. Su l’altro è il solito tipo delle teste

de’ due apostoli, divise da una croce, e sormontate dalle lettere SPA.

SPE._

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2 Un periodo delle storie Siciliane del secolo XIII · 第 52 / 104 题