Oxford, June 13. 1851.
_Epitaph_ (Vol. iii., pp. 242. 339.).--I have before me a 24mo. tract of
forty-seven pages:
"Nicolai Barnaudi a Crista Arnaudi Delphinatis, Philosophi et
Medici, Commentariolum in Ænigmaticum quoddam epitaphium Bononiæ
studiorum, ante multa secula marmoreo lapidi insculptum. Huic
additi sunt Processus Chæmici non pauci. Nihil sine Numine,
Lugduni, Batavorum, [CI*C.I*C.III*C.]"
The first thirty pages are devoted to the epitaph on Ælia Lælia Crispus.
We are told:--
"Nec defuerunt alii, qui, ut audio, Animam hominis, alii nubium
Aquam, alii, ut hic intellexi a viro de litteris bene merito,
Eunuchum quemdam, alii alia varia, hoc epitaphio tractari
phantasmata suis scriptis contenderunt. Hæc ego cum intellexissem,
eorum misertus, qui abditioris philosophiæ in castris militant,
operæ pretium facturum me existimavi, si trismegisticum hoc
epitaphium eis aperire conarer."
This he proceeds to do very satisfactorily, as the following specimen
will show:--
"ÆLIA. Solaris, dubio procul, ut nomen indicat, sive solis filia,
immo substantia, essentia, radius, virtus, et illa quidem
invisibilis solis nostri, ne quis eam a sole vulgi natam, perperam
cogitet; neque tamen desunt, qui eam ex Urani et Vestæ filio,
Saturno, et Ope ejus sorore, a qua cum plures Saturnus suscepisset
liberos, eosque vorasset, et e vestigio evomuisset, Jupiter
servatus, ejusque loco lapis Saturno presentatus fuit, ac si cum
peperisset Opis, ab ipsis inquam, eam natam esse cogitent; at
quidquid sit, ÆLIA, seu solaris est, neque tamen (tanta est ejus
amplitudo), astro illo, mundi oculo amicta incedit; sed et altero,
minore luminari, Luna, quæ sub pedibus ejus est comitata, ideo
etiam dicitur LÆLIA, quasi solis amica, etc., etc."
On a fly-leaf I find the following written by an unknown hand:
"Commentarios in hoc epitaphium scripserunt Joannes Trevius
Brugensis, et Richardus vitus Basinstochius, jurisconsultus Anglus
cujus liber editus Durdrecti apud J. van Leonem Berawoul, Anno
1618. Vid. et de hoc enigmate Boxhorn."
If MR. CROSSLEY does not make this note wholly superfluous, make use of
it as you please.