Absoluti { Dardoccii quondam domini Uguicionis } de Sachettis
{ Manni fratris sui } producta fuit
intentio singnata per Credo (sic), et ad ipsam
probandam producti fuerunt infradicti testes.
Baldus Brode populi sancti Stephani de Abatia, iuratus die
suprascripta de veritate dicenda. et lecta sibi intentione per
me Bax., dixit quod bene vidit dictum Dardocium et Mannum eius
fratrem facere artem cambii in Civitate Florentie, iam sunt XX
anni, et ab eo tempore citra, et credit eos fecisse. Set propter
guerram et brigam quam nunc habent, predicti fratres Dardocci
non tenent tabulam in mercato, set stat in domo sua, et ibi facet
(_sic_) artem canbii. Interrogatus si ipsi palam tenent banchum
et tapetum ante dischum domus sue sicut faciunt alii campsores,
respondit non, quia est consuetudo prestatorum et non campsorum
tenere tapetum. Interrogatus, dixit quod predictus senper cotidie
exercuit.
Lapus Benvenuti qui vocatur Borrectus populi sancti Petri Maioris
iuratus die suprascripta (?) ut supra, lecta sibi intentione per
Be., dixit quod ipse testis est consocius predictorom. Dardoccii
et fratris in arte canbii; et vidit dictum Dardoccium et fratrem
dictam artem in civitate Florentie continue [exercere], et
predictum Mannum vidit in Borgongna facere dictam artem per
decem annos et plus, quibus stetit in Borgongna; set dixit quod
predictus Dardocius[127] propter guerram quam ad presens habet,
non audet uti ipsa arte in mercato sive in pubblico, set ea
continue utitur in domo sua, et vidit ipso testis; et vox et fama
est in populo dictorum fratrum et in civitate Florentie, quod
ipsi fratres fuerunt et sunt campsores.
L. S. Ego Ruffus Guidi notarius predicta ex
actibus Communis Florentie exemplando
transcripsi, pubblicavi rogatus.