ORATIO

Vos, Domini patriaeque patres circumque sedentes

consiliatores, qui nostrae ad iussa bachettae

praesentati estis, causamque modumque sietis

quare ad campanae bottos huc traximus omnes.[183]

[183] Quam artificiose procedat oratio, vide.

Quippe (diu nostis) vestra non absque saputa

omnia semper ego dispono, tracto, ministro,

non quia me pactus vel lex magis obliget ulla,

verum solus amor vestri et dilectio regis,

id quod amicitiae, tamquam sit iuris, adoprat.

Hactenus insimulans tacui, grossumque magonem

pectore nutrivi, saepe ut prudentia reges

expetit; at, vobis veluti experientia monstrat,

tegnosum fecit mater pietosa fiolum.

Nostis enim pridem quae, quanta et qualia Baldi

sint probra, nec modus est in furtis atque rapinis.

Incoepit postquam aetatem intrare virilem,

incoepit secum mariolos ducere bravos,

quos «mangiaferros» vocitant «taiaque pilastros»,

aut «taiaborsas» melius quis dicere posset.

Non fuit in mundo giottonior alter, et ipsum

rex ego sustineam? patiar? fruiturque ribaldus

sic bontate mea? quid non pro pace meorum

cittadinorum tolero, postquam improbus iste

urbis in excidium, novus ut Catilina, pependit?

Nostra illum patres patientia longa ribaldum[184]

fecit, ut in ladris non sit ladronior alter.

[184] «Nam segnes natos facit indulgentia patris».

B.

Quid me vosque simul bertezat, soiat, agabbat?

ad quam perveniet sua tandem audacia finem?

non illum facies tanta gravitudine vestrae

maiestasque mei removent, non guardia noctis,

non sbirri zaffique simul, non mille diavoi

spaventat, tanta est hominis petulantia ladri!

An sentit coelo, terrae baratroque patere

iam caedes gladiosque suos? an contrahit omnem,

quae sassinorum semper fuit arca, Cipadam,

ut cives populumque meum gens illa trucidet?

illa, inquam, gens nata urbem pro struggere nostram?

Quis, rogo, scoppatur nostrae sub lege cadreghae,

quisve tenaiatur mediaque in fronte bolatur,

berlinaeque provat scornum forcaeque soghettum,

ni Baldi comes et villae mala schiatta Cipadae?

doctoratur ibi robbandi vulgus in arte,[185]

estque scholarorum Baldo data cura magistro.

[185] Mala utique et pessima doctrina.

Hinc docti iuvenes sub praeceptore galanto

blasphemare Deum variis didicere loquelis;

mox sibi boscorum ladri domicilia quaerunt,

expediuntque manus furtis stradasque traversant,

assaltant homines, amazzant inque paludes

omnia spoiatos buttant pascuntque ranocchios.

Quum simul albergant, squadraque serantur in una

mille cruentosas roncas teretesque zanettas,

spuntonesque, alebardas, quae sunt arma diabli,

dantque focum schioppis, tuf taf resonante balotta.

Semper habent foedas barbazzas pulvere, semper

cagnescos oculos nigra sub fronte revolvunt.

Protinus ad cifolum se intendunt esse propinquum

quem faciant robbas pariterque relinquere vitam.

Praesidet his ergo Baldus caporalis, ab ipso

tot mala dependent: Baldo cessante, quid ultra

mercator timeat? quid gens peregrina? quid urbs haec?

Ad caput, o patres, est ad caput ensis habendus,

membra nihil possunt quum spallis testa levatur:

frange caput serpae, non amplius illa menazzat!

Dixi: nunc vero quaenam sententia vestra est

expecto, ut cunctis sit larga licentia fandi.

Dixerat, et sdegnum premere alto in pectore fingit.

Confremuere omnes, aut quae contraria Baldo

pars erat, aut vafri quos longa oratio regis

spinserat in coleram, tollentesque ora manusque,

iustitiam clamant:--Quid adhuc mala bestia vivit,

quid nisi iacturas, homicidia, furta, rapinas,

o rex, a ladro poterit sperarier unquam?

picchentur fures, brusetur villa Cipadae,

ipseque squartatus reliquis exempla ribaldis

praestet, amorbator coeli terraeque marisque!--

Tum vero ingemuit strictis pars altera buccis

compescens digito, Gaioffo adstante, labellum.

At Gonzaga pater, quo non audentior alter

iustitiae in partes et linguae et robore spadae,

omnium ut aspexit vultus firmarier in se,

stat morulam, dehinc quantus erat de sede levatus

apparet, solvitque ingentem ad dicere linguam:

Caos del Triperuno Opere Italiane Vol. 1 · 第 75 / 222 题