I. Extra verae necessitatis casus, Missam iterare non licere.[20]

II. Huius necessitatis existentiam agnoscendam esse ab Episcopo

singulis in casibus, prae oculis habito criterio seu norma, quam

tradit Benedictus XIV. in Constit. _Declarasti_, et in eius opere de

Sacrificio Missae _lib. 3. cc. 5 et 6_.[21]

III. Qua necessitate cognita Episcopum permittere debere hanc Missae

iterationem, non quidem generaliter et ad instar privilegii, sed

secundum cognitam necessitatem, appositis etiam conditionibus

opportunis, a Sacerdotibus omnino servandis.

IV. Neque allegari posse consuetudinem, quamvis immemorialem, veluti

titulum ad Missam legitime iterandam quae consuetudo ex se sola,

dicenda est potius corruptela.

V. Colliges insuper, nunquam recipi posse eleemosynam pro secunda

Missa celebranda, quicumque sit qui eam celebret, neque ad hanc

eleemosynam recipiendam, allegari posse titulum egestatis, seu

defectus redituum.[22]

VI. Imo Parochum teneri secundam _Pro populo_, sicut primam, gratis,

diebus festis applicare, in parochiis unitis, excepto casu in quo

Parochiarum unio talis sit, ex qua unica prorsus parochia exurgat.

The Irish ecclesiastical record, Volume 1, September 1865 · 第 14 / 22 题