1 Sic hi quidem per urbem trepida-fuga-dissipati, velut hinnuli,
a sudore respirabant, bibebantque, medebanturque siti,
acclinati pulcris propugnaculis: at Achivi
ad-murum prope accedebant, scuta humeris inclinantes.
5 Hectorem vero, ut-ibi maneret, exitiale Fatum ligavit,
ante Ilium portasque Scæas.
At Peliden allocutus-est Phœbus Apollo:
Cur me, Pelei fili, pedibus velocibus persequeris,
ipse mortalis quum-sis, deum immortalem? necdum omnino me
10 agnovisti, quod deus sum; tu vero indesinenter furis.
Tibi nimirum nihil curæ-est in-Troas labor _bellicus_, quos
fugasti,
qui jam in urbem conclusi-sunt, tu vero huc divertisti.
Non me quidem interficies, quia non fato-subjectus sum.
Hunc autem graviter indignatus allocutus-est pedibus velox
Achilles:
15 in-errorem-conjecisti me, Sagittans, deûm perniciosissime omnium,
huc nunc aversum a muro: certe adhuc multi
terram mordicus prendissent, antequam in-Ilium pervenissent.
Nunc vero mihi magnam gloriam eripuisti,illosque servasti
facile; quippe non ultionem tu veritus-es in-posterum.
20 Profecto te ulciscerer, si mihi potestas adesset.
Sic fatus, ad urbem magnis animis abiit,
ruens, velut equus certamine-victor cum curru,
qui celeriter currit magno-nisu-tendens per-campum:
sic Achilles celeriter pedes et genua movebat.
25 Hunc vero senex Priamus primus vidit oculis,
collucentem, tanquam stellam, ruentem per-campum,
quæ autumno oritur: perillustres autem ejus radii
lucent multa inter astra nocte intempesta;
quam canem Orionis vulgari-appellatione vocant:
30 splendidissima quidem hæc est, exitiale vero signum est,
atque immittit magnum æstum miseris mortalibus:
sic hujus æs splendebat circa pectora currentis.
Ejulabat vero senex, caputque pulsabat manibus
in-altum sublatis, magnoque edito-ejulatu clamabat,
35 supplex-orans dilectum filium: is vero ante portas
stabat, vehementer animo-ardens cum-Achille pugnare;
eum tamen senex miserabiliter affatus-est, manus extendens:
Hector, ne mihi mane, dilecte fili, virum hunc
solus, seorsum-ab aliis; ut ne mox mortem assequaris,
40 a-Pelida domitus: quandoquidem longe viribus-præstat.
Crudelis, utinam diis carus tantum esset,
quantum mihi; cito eum canes et vultures vorarent
jacentem: certe mihi gravis ex præcordiis dolor abiret.
Iste me filiis multisque et strenuis orbum fecit, _alios_
45 interficiens, et _alios_ vendens insulas in longinquas.
Etenim nunc duos filios, Lycaonem et Polydorum,
non possum videre, Trojanis in urbem conclusis,
quos mihi Laothe peperit, præcellens mulieribus.
At si quidem vivunt in exercitu _hostium_, certe postmodum
50 æreque auroque redimemus; est enim domi:
multa enim dedit filiæ senex fama-inclytus Altes.
Si vero jam mortui-sunt; et in Orci domo,
dolor meo animo et matri, qui genuimus;
populo autem cetero brevior dolor
55 erit, modo non et tu moriaris, ab-Achille domitus.
Sed ingredere murum, mi fili, ut serves
Trojanos et Trojanas, nec magnam gloriam præbeas
Pelidæ, ipseque dilecta vita priveris.
Præterea et mei infelicis adhuc sani miserere,
60 calamitosi, quem pater Saturnius in senectutis limine
fortuna in acerba perdet, mala multa expertum,
filiosque interemtos, raptasque filias,
et thalamos direptos, et infantes liberos
allisos terræ, in gravi cæde,
65 tractasque nurus perniciosis sub manibus Achivorum.
Ipsum vero forsitan extremum me canes in-primis foribus
cruda-vorantes raptabunt, postquam aliquis acuto ære
cominus- vel eminus-feriens ex artubus animam eripuerit,
quos nutrivi in ædibus, mensæ-participes janitores,
70 qui meo sanguine hausto, rabiosi valde animis,
jacebunt in vestibulis. Juveni autem domnino decorum-est,
pugna-cæso, lacerato acuto ære,
jacere; omnia vero honestia etiam mortuo, quicquid apparuerit:
sed quum jam canumque caput, canamque barbam,
75 pudendaque deturpent canes occisi senis,
hoc utique miserrimum accidit miseris mortalibus.
Dixit senex, canosque capillos extrahebat manibus
vellens e capite: neque Hectori animum flectebat.
Mater vero rursus ex-alia-parte lamentabatur lacrimans.
80 sinum denudans, altera autem _manu_ mamillam exseruit;
et illum lacrimas-fundens verbis alatis allocuta-est:
Hector, fili mi, et hæc reverere, et mei miserere
ipsius: si-unquam tibi vagitus-sedantem mammam præbui,
horum reminiscere, care fili; arceque infestum virum
85 mœnia ingressus: neu primus-pugnator stes ipsi;
ferox: si enim te interemerit, haudquaquam te ego
deflebo in lectis, carum germen, quem peperi ipsa,
neque uxor magnifice-dotata; seorsum autem te longe a-nobis
Argivorum apud naves canes veloces comedent.
90 Sic hi lugentes alloquebantur dilectum filium,
multis supplicantes; neque Hectori animum flectebant:
sed is manebat Achillem ingentem propius accedentem.
Ut vero draco ad lustrum silvester virum manet,
pastus mala gramina; subit autem eum ira gravis,
95 horrendumque aspicit, convolvens-se circa latibulum:
sic Hector, inextinctum habens robur, non recedebat,
turrim ad prominentem fulgido clypeo acclinato.
Indignabundus vero dixit ad suum magnum animum:
Hei mihi, si quidem portas et mœnia ingressus-fuero,
100 Polydamas me primus probris onerabit,
qui me hortatus-est Trojanos ad urbem ducere,
noctem sub istam, exitialem, quam exortus-est divinus Achilles.
At ego non parui: certe multo utilius fuisset:
nunc vero postquam perdidi populum pertinacia mea,
105 verecundor Trojanos et Trojanas longa-pepla-trahentes,
ne-quando quis dicat deterior alius me;
Hector suis viribus fretus perdidit populum.
Sic dicent: mihi vero tunc multo satius esset,
contra _pugnando_ aut Achille interfecto redire,
110 aut _me_ ipsum cadere glorioso pro urbe.
Quod si clypeum quidem deposuero umbone-munitum,
et cassidem validam, hastaque ad murum acclinata,
ipse profectus Achilli eximio obvius venero,
et ei pollicear Helenam, et opes cum ipsa
115 omnes prorsus, quascunque Alexander cavis in navibus
duxit ad-Trojam, quæ fuit certaminis origo,
daturum _me_ Atridis abducendas, simulque præterea Achivis
alias distributurum, quascunque urbs hæc abditas-habet:
a-Trojanis vero deinde honorabile jusjurandum exigam,
120 nihil occultaturos, sed bifariam omnia divisuros....
[opes quascunque urbs amœna intus continet.]
Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus?
_Vereor_ ne ei ego quidem supplicem profectus; is vero mei non
misereatur,
nec quicquam me revereatur, interficiat vero me inermem,
125 sic, tanquam mulierem, postquam arma exuero.
Non sane ullo-modo nunc licet a quercu neque a petra
cum-hoc confabulari, ceu virgo juvenisque.
[virgo juvenisque confabulantur inter-se.]
Satius vero certamine congredi: ut-quam celerrime
130 videamus, utri Olympius gloriam sit-præbiturus.
Hæc animo-versabat manens: at eum prope accessit Achilles,
par Marti, galeam-quassanti bellatori,
vibrans Peliacam hastam ad dextrum humerum
terribilem; circum vero æs splendebat simile fulgori
135 vel ignis ardentis, vel solis orientis.
Hectorem vero, ut vidit, cepit tremor; neque amplius sustinuit
illic manere, a-tergo autem portas reliquit, abiitque
perterritus.
Pelides vero irruit, pedibus rapidis fretus.
Veluti circus in-montibus, velocissimus volucrum,
140 facile impetum-dat in pavidam columbam:
hæc autem oblique fugit: iste vero prope acute clangens,
crebris impetibus-sequitur, capereque _illam_ eum animus jubet:
sic ille ardens recta involabat: sed trepidus-fugiebat Hector
muro sub Trojanorum, velociaque genua movebat.
145 Hi vero præter speculam et caprificum ventosam
murum usque subter per viam-publicam rapido-curu-ruebant,
ad-scaturiginesque pervenere pulcre-fluentes, ubi fontes
duo erumpunt Scamandri vorticosi.
Alter quidem aqua calida fluit, circumque fumus
150 oritur ex ipso, velut _ab_ igne ardenti:
alter vero æstate profluit similis grandini,
vel nivi frigidæ, vel ex aqua _concretæ_ glaciei.
Illic autem ad ipsos labra-ad-lavandum lata prope sunt,
pulcra, lapidea, ubi vestes speciosas
155 lavabant Trojanorum uxores pulcræque filiæ,
olim tempore pacis, priusquam venissent filii Achivorum.
Hac prætercurrêre, _alter_ fugiens, alter vero pone persequens:
ante quidem fortis fugiebat, persequebatur vero eum multo
præstantior
rapide: nam non victimam, nec bovis-pellem
160 assequi-conabantur, qualia pedibus (_cursus_) præmia sunt
virorum;
sed de anima currebant Hectoris equûm-domitoris.
Ut vero quum adsueti-vincere circa metas solidis-ungulis equi
celeriter admodum currunt; et magnum propositum-est præmium,
vel tripes, vel mulier, viri _in honorem_ defuncti:
165 sic hi ter _circa_ Priami urbem gyro-circum-acti-sunt
rapidis pedibus: dii vero omnes spectabant.
His autem sermonem orsus-est pater hominumque deûmque:
Proh dii, profecto dilectum virum agitari circa murum
oculis video: meum autem dolet cor
170 de-Hectore, qui mihi multa boum femora adolevit,
Idæ in verticibus multas-convalles-habentis; interdum etiam
in urbe summa (_arce_): nunc vero eum divinus Achilles
urbem circa Priami pedibus velocibus insequitur.
Sed agite, deliberate, dii, et consultate,
175 utrum eum e morte salvum eripiemus, an eum jam
per-Peliden Achillem domabimus, strenuus licet-sit.
Hunc vero allocuta-est dea cæsiis Minerva:
o pater, candidi-fulminis-missor, atras-nubes-cogens, quale
dixisti!
virum mortalis qui-sit, pridem destinatum fato,
180 jam vis a-morte luctuosa liberare?
Fac: at non tibi omnes assentiemur dii ceteri.
Hanc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter:
bono-esto-animo, Tritonia, dilecta filia: neutiquam animo
serio loquor: volo autem tibi mitis esse:
185 fac, prout tibi animus est, neu cessa.
Sic locutus, impulit antea paratam-animo Minervam;
descendit autem _ea_ ab Olympi verticibus concita.
Hectorem vero indesinenter urgens sequebatur celer Achilles.
Ut vero quum hinnulum in-montibus cervæ canis insequitur,
190 excitatum e cubili, perque convalles et per fruticeta;
eum autem, etiamsi lateat metu-perculsus sub arbusto,
tamen vestigia-legens currit perpetuo, donec inveniat:
sic Hector non latebat pedibus-velocem Peliden.
Quoties vero impetum-sumeret ad-portas Dardanias
195 recta irruere, bene-ædificatas versus turres,
si quo-modo ei desuper auxiliarentur telis:
toties eum _Achilles_ ante avertebat, præveniens,
in campum: ipse autem prope urbem volabat semper.
Ut vero in somno non potest _persequens_ fugientem consequi;
200 neque alter alterum potest effugere, neque alter consequi:
sic hic illum non poterat assequi pedibus, neque ille effugere.
Quomodo vero Hector fata effugere-potuisset mortis,
nisi ei postremumque et ultimum occurrisset Apollo
prope, qui ei excitavit robur velociaque genua?
205 Copiis autem renuebat capite divinus Achilles,
nec sinebat mittere in Hectorem amara tela:
nequis gloriam auferret percutiens, at ipse secundus veniret.
Sed quando jam quartum ad scaturigines pervenerant,
tum vero aureas pater attollebat lances,
210 imposuitque duo fata longe-sternentis mortis,
hoc quidem, Achillis, illud vero, Hectoris equûm-domitoris;
sustinuitque medias prehensas: inclinata-est autem Hectoris
fatalis dies,
descenditque ad Orcum; reliquitque eum Phœbus Apollo.
Ad Pelidenque accessit dea cæsiis-oculis Minerva,
215 et prope stans verbis alatis allocuta-est:
Nunc demum nos spero, Jovi dilecte, splendide Achille,
relaturos magnam gloriam Achivis, ad naves,
Hectore cæso, pugnæ insatiabilis licet sit.
Non ei nunc amplius certe licet nos effugere,
220 ne si quidem perquam multum laboret sagittans Apollo,
advolvens-se-pedibus patris Jovis ægidem-tenentis.
Sed tu quidem nunc sta et respira; huic vero ego tecum,
accedens persuadebo, adversus ut-pugnet.
Sic dixit Minerva; ille vero paruit, gavisusque-est animo:
225 stetit autem fraxino ære-præfixæ innixus.
Hæc vero hunc quidem reliquit, assecutaque-est Hectorem divinum,
Deiphobo se-assimilans corpore et indefessa voce;
prope autem stans verbis alatis _eum_ allocuta-est:
Mi-frater, profecto admodum jam te urget celer Achilles,
230 urbem circa Priami pedibus velocibus persequens:
sed age jam stemus, et resistamus _ei_ manentes.
Hanc autem vicissim allocutus-est ingens galeam-motans Hector:
Deiphobe, profecto quidem mihi antea multo carissimus eras
fratrum,
quos Hecuba ac Priamus genuit filios:
235 nunc vero adhuc etiam magis cogito animo honorare _te,_
qui sustinuisti mei gratia, ut vidisti oculis,
mœnibus egredi, ceteri vero intus manent.
Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
Mi-frater, profecto quidem multum pater et veneranda mater
240 supplicabant, deinceps genua-amplectentes, circùm et sodales,
illic ut-manerem; adeo enim metu-tremunt omnes:
sed meus-intus animus conficiebatur dolore gravi.
Nunc vero adversi fortiter pugnemus, neque hastarum
sit parcimonia, ut videamus, utrum Achilles,
245 nobis interfectis, spolia sanguinolenta referat
naves ad cavas, an tua hasta dometur.
Sic locuta, continuo astu præivit Minerva.
Illi vero quum jam prope essent in alterum-alter vadentes,
hunc prior allocutus-est magnus galeam-motans Hector:
250 Non te amplius, Pelei fili, fugiam, sicut antea:
ter circa urbem magnam Priami fugi, nec unquam sustinui
manere _te_ ingredientem; nunc vero me animus impulit
stare contra te: interimam certe, vel interimar.
Sed agedum huc deos inter-nos-demus _testes;_ hi enim optimi
255 testes erunt et custodes pactorum:
non enim ego te immaniter deturpabo, si mihi Jupiter
dederit victoriam, tuamque animam abstulero;
at postquam tibi detraxero pulcra arma, Achille,
cadaver Achivis reddam: sec et tu facito.
260 Illum vero torve intuitus allocutus-est pedibus velox Achilles:
Hector, ne mihi, acerbissime, pacta memora.
Ut non sunt leonibus et hominibus fœdera fida,
nec lupique et agni concordem animum habent,
sed hostili animo-sunt perpetuo in-se-invicem:
265 sic non est me et te amice-pacisci, nec prorsus nobis
fœdera erunt, antequam utique alter stratus
sanguine satiarit Martem, inexpletum bellatorem.
Omnigenæ virtutis recordare: nunc te admodum oportet
hastæque-vibratorem esse et audacem bellatorem.
270 Non tibi amplius est effugium; statim vero te Pallas Minerva
hasta mea domabit: nunc vero simul omnes lues
dolores meorum sociorum, quos interfecisti hasta furens.
Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam.
Et hanc quidem ex-adverso conspectam evitavit splendidus Hector:
275 subsedit enim prævidens, ac supervolavit ærea hasta,
et terræ infixa-est: evulsit vero _eam_ Pallas Minerva,
et Achilli reddidit, latuitque Hectorem, pastorem virorum.
Hector vero allocutus-est eximium Peliden:
Aberrasti, necdum utique, diis similis Achille,
280 ex Jove noras meum fatum; ac certe dixisti;
sed aliquis apta-loquens et subdolus eras verbis,
ut tui præ-metu animorum virtutisque obliviscerer!
Haud tamen mihi fugienti dorso hastam infiges,
sed recta irruenti per pectora adige,
285 si tibi dedit deus: nunc vicissim meam hastam evita
æream; utinam jam tuo in corpore totam recipias:
tum certe levius bellum Trojanis esset,
te interfecto: tu enim _es_ ipsis pernicies maxima.
Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam,
290 et percussit Pelidæ medium scutum, neque aberravit:
longe vero excussa-est scuto hasta. Iratus-est autem Hector,
quod sibi telum velox irritum evolasset e-manu:
Stetitque vultu-dejecto, nec aliam habebat fraxineam hastam:
Deiphobum vero vocabat albo-clypeo, alte clamans;
295 poscebat eum hastam longam: is vero non ipsi prope erat.
Hector autem sensit suo in animo, dixitque:
Eheu, profecto omnino jam me dii ad-mortem vocarunt:
Deiphobum enim ego putabam heroem adesse;
sed ille quidem in muro _stat,_ me vero decepit Minerva.
300 Nunc autem jam prope _est_ mihi mors exitialis, nec longe;
neque _est_ effugium: certe enim olim hoc gratum erat
Jovique, et Jovis filio, Longe-jaculanti; qui tamen me antea
lubentes e-periculis-eripuere: nunc vero me fatum assequitur:
haud tamen ignaviter certe et inglorie perierim,
305 sed magnificum aliquid faciens et quod-posteris audiatur.
Sic igitur fatus, strinxit ensem acutum,
qui ei ad latus pendebat magnusque validusque.
Impetum dedit collectus, velut aquila altivolans,
quæ descendit in-campum per nubes opacas,
310 raptura vel agnam teneram, vel pavidum leporem:
sic Hector impetum-dedit, vibrans ensem acutum.
Irruit et Achilles, ira autem sibi-impleverat animum
atroci; ac scutum pectori prætendit
pulcrum, artificiose-factum: galea autem nutabat fulgida,
315 quatuor-conos-habenti; pulcræque motabantur-concussæ comæ
aureæ, quas Vulcanus fuderat circa conum densas.
Qualis vero stella procedit inter stellas nocte intempesta
Hesperus, quæ pulcerrima in cœlo posita-est stella:
sic ab-hasta _fulgor_ emicabat peracuta, quam Achilles
320 vibrabat dextera, struens malum Hectori divino,
inspiciens corpus pulcrum, ubi reciperet-vulnus facillime.
Hujus autem e-ceteris-partibus tantum tegebant corpus æra arma,
pulcra, quibus Patrocli vim exuerat occisi:
apparebat vero _ea pars_ qua claviculæ ab humeris cervicem
destinent,
325 jugulum, ubi animæ citissima pernicies:
hac in eum ardenter-ruens feriit hasta divinus Achilles;
prorsus autem teneram per cervicem abiit cuspis.
Nec tamen arteriam faxinus abscidit ære-gravis,
ut aliquid ipsum _Hector_ alloqueretur respondens verbis.
330 Cecidit autem in pulvere; et super-_eo_-gloriatus est divinus
Achilles:
Hector, at aliquando putabas, Patroclum interfectum-spolians,
salvum _te_ fore, me autem nihil veritus-es absentem.
Stulte, hujus enim seorsum ultor longe fortior
navibus in cavis ego post relictus-eram,
335 qui tibi genua solvi: te quidem canes et alites
lacerabunt turpiter illi vero exsequias facient Achivi.
Illumque languens allocutus-est galam-motans Hector:
supplex-oro, per animam et genua, tuosque parentes,
ne me sinas apud naves canes dilaniatum-vorare Achivorum:
340 sed tu quidem æsque abunde, aurumque accipe,
dona, quæ tibi dabunt pater et veneranda mater:
corpus autem domum meum reddito, ut rogi me
Trojani et Trojanorum uxores participem-faciant mortuum.
Hunc autem torve intuitus affatus-est pedibus velox Achilles:
345 ne me, canis, _per_ genua supplex-precare, neu _per_ parentes:
utinam enim ullo-pacto ipsum me furor et animus stimularet,
crudas dissecans _tuas_ carnes ut-comederem, quum-talia in-me
feceris:
adeo non est, qui tuo canes a-capite arceat;
ne si quidem deciesque et vicies-tanta dona
350 appenderint huc adducentes, promiserintque etiam alia;
nec si te ipsum auro compensari jubeat
Dardanides Priamus: ne sic quidem te veneranda mater
impositum lectis deflebit, quem peperit ipsa,
sed canesque et alites totum discerpent.
355 Illum vero jam-moriens allocutus-est galeam motans Hector:
profecto te probe notum aspicio, nec sane eram _tibi_
persuasurus; certe enim tibi ferreus intus _est_ animus.
Considera nunc, ne tibi aliqua deorum iræ-causa fiam,
die illo, quando te Paris et Phœbus Apollo,
360 strenuum licet, interiment in Scæis portis.
Sic quidem ipsum locutum finis mortis cooperuit:
anima vero e membris volans ad-Orcum descendit,
suam sortem deflens, relicto vigore et juventa.
Hunc etiam mortuum allocutus-est divinus Achilles:
365 _Tu_ morere: fatum vero ego tunc accipiam, quandocunque
Jupiter voluerit perficere, atque immortales dii ceteri.
Dixit, et e mortuo evulsit æream hastam.
Et hanc quidem seorsum posuit, sed ab humeris arma detrahebat
sanguinolenta: ceteri autem circumfusi-sunt filii Achivorum,
370 qui et admirabundi-spectarunt habitum et speciem stupendam
Hectoris: nec ei quis sine-vulnere-inflicto astitit.
Sic veor aliquis dicebat intuitus in proximum alium:
Papæ, certe longe jam mollior tractatu _est_
Hector, quam quando naves incendit igne ardenti.
375 Sic quidem aliquis dicebat, et vulnerabat astans.
Hunc autem ubi spoliarat pedibus-velox divinus Achilles,
stans inter Achivos verba alata dixit:
O amici, Argivorum ductores atque principes,
postquam hunc virum dii _mihi_ domuisse dederunt,
380 qui mala multa patravit, quanta non universi ceteri:
eia agite, circa urbem cum armis experiamur,
ut cognoscamus Trojanorum mentem, quamnam habeant;
utrum deserturi-sint arcem summam, hoc strato,
an manere ausint, etiam Hectore non-amplius vivo.
385 Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus?
Jacet ad naves mortuus indefletus, inhumatus,
Patroclus; hujus autem non obliviscar, quoad ego
vivis interero, et mihi cara genua moveantur;
quod si mortuorum oblivio-subit in Orco,
390 tamen ego etiam illic dilecti memor-ero sodalis.
Nunc autem, age, canentes pæana, juvenes Achivorum,
naves ad cavas redeamus, et hunc ducamus.
Retulimus magnam gloriam: interfecimus Hectora divinum,
cui Trojani per urbem, velut deo, vota-faciebant.
395 Dixit, et in-Hectorem divinum indigna moliebatur opera.
Amborum retro pedum perforavit tendines
ad talum-usque a calce, bubulaque innexuit lora,
de curruque ligavit; caput vero trahi sivit:
curruque conscenso, et inclytis armis _in eum_ elevatis,
400 scutica-percussit _equos,_ ut-currerent; hi autem non inviti
volabant.
Ab-illo vero exstitit, dum-trahebatur, pulvis: et circùm comæ
atræ _terræ_ admovebantur, caputque totum in pulvere
jacebat, ante venustum: tunc vero Jupiter hostibus
_id_ dederat deturpandum ipsius in patria terra.
405 Sic hujus quidem pulvere-fœdabatur caput totum: at mater
evellebat comam, et nitidum abjecit velum
procul: ejulatumque-edidit admodum altum, filium intuita.
Lamentabaturque miserabiliter pater dilectus, circumque populi
ejulatuque tenebantur, et lamentis per urbem:
410 huic autem maxime erat simile, ac si tota
Ilios excelsa igni cremaretur a culmine.
Populi quidem senem vix tenebant dolore-indignantem,
egredi cupientem portis Dardaniis:
omnes autem supplex-orabat, provolutus in luto,
415 nominatim compellans virum quemque:
Absistite, amici, et me solum sinite, solliciti licet,
egressum urbe, ire ad naves Achivorum:
supplicabo viro huic pernicioso, violentia patranti,
si forte ætatem revereatur, ac misereatur
420 senectutis: etenim et huic pater talis est,
Peleus, qui ipsum genuit et nutrivit, perniciem futurum
Trojanis; maxime autem mihi præ omnibus dolores fecit.
Tot enim mihi filios intermit juventa-florentes:
de-quibus omnibus non tantum lugeo, dolens licet,
425 quantum de-uno, cujus me dolor vehemens deferet in Orcum,
Hectore: utinam obiisset inter manus meas!
sic satiati-fuissemus flentesque, lugentesque,
materque, quæ eum peperit, infelix, atque ego ipse.
Sic dixit flens: adgemebant autem cives.
430 Inter-Trojanas vero Hecuba densum-suspiriis exorsa-est ejulatum:
Fili, ego misera curnam vivam, gravia passa,
te mortuo? qui mihi noctesque et dies
gloria per urbem eras, omnibusque emolumentum,
Trojanisque et Troadibus per urbem, qui te ut deum
435 excipiebant: certe enim ipsis admodum magna gloria esses
vivus: nunc vero mors _te_ et fatum occupat.
Sic dixit flens: uxor autem nondum aliquid audierat
de-Hectore; non enim ei aliquis certus nuntius profectus
nuntiarat, quod ei maritus extra mansisset portas:
440 sed illa telam texebat, in secessu-domus altæ,
duplicem _vestem_ purpuream, et opera-picta varia sparsim-
intexebat.
Jusserat autem ancillas comis-pulcras per domum
circumdare igne positum tripodem magnum, ut essent
Hectori calida lavacra et pugna reverso:
445 demens, neque sciebat, quod ipsum admodum procul a-lavacris
manibus Achillis domuerat cæsiis-oculis Minerva.
Ejulatum vero exaudiit et lamentationem a turri;
ejusque continuo succussi-sunt artus, humique ei excidit radius;
ipsaque statim inter-ancillas comis-pulcras locuta-est:
450 Adeste, duæ me sequimini: videam, quænam opera facta-sint.
Venerandæ socrus vocem audivi, ac mihi ipsi in
pectoribus salit cor _sursum_ ad os, subtusque genua
glaciantur: prope certe aliquod malum Priami filiis.
Utinam _procul_ ab aure sit mea verbum! sed perquam graviter
455 timeo, ne jam mihi audacem Hectorem divinus Achilles
solum interclusum ab-urbe, in-campum agitet,
et jam eum cessare-faciat a-fortitudine exitiali,
quæ ipsum tenebat: quippe nunquam in turba manebat virorum;
sed longe procurrebat, sua animi-vi nulli cedens
460 Sic locuta, per domum ruit, lymphatæ similis,
vehementer-palpitans corde; simulque ancillæ ibant cum-ipsa.
At quum ad-turrimque et hominum pervenisset turbam,
stetit circumspiciens in muro: illumque animadvertit
raptatum ante urbem; celeres vero eum equi
465 raptabant immaniter cavas ad naves Achivorum.
Illi vero oculos obscura nox cooperuit:
collapsaque-est retro, et animam efflavit.
Procul vero a capite fudit redimicula speciosa,
crinale, reticulumque atque textilem mitram,
470 velumque, quod ei dedit aurea Venus,
die illo, quo ipsam galeam-motans duxit Hector
e domo Eetionis, postquam dederat infinita dona-sponsalia.
Circum vero ipsam gloresque et fratriæ frequentes stabant,
quæ ipsam inter se tenebant præ-dolore-cupidam interitus.
475 Ea vero ut ad-se-rediit, et in præcordia anima collecta-est,
exorsa ejulatum, inter Trojanas dixit:
Hector, ego infelix! eodem igitur nati-sumus fato
ambo, tu quidem in Troja Priami in-domo,
ego autem Thebis infra Placum silvosam,
480 in domo Eetionis, qui me enutriit, parvula quum-essem,
infelix infelicem: utinam non genuisset!
Nunc vero tu quidem in-Orci domos, sub latebris terræ,
abis, ac me gravissimo in luctu relinquis
viduam in ædibus: filius autem adhuc infans sic _est,_
485 quem genuimus tuque egoque, calamitosi: nec tu huic
eris, Hector, emolumento: quippe occubuisti; nec tibi hic.
Etsi enim bellum quidem effugerit lacrimosum Achivorum,
semper tamen ei labor et mala in-posterum
erunt: alii enim ei terminis-mutatis-adiment agros.
490 Dies vero pupillaris omnibus-æqualibus-destitutum puerum reddit:
semperque dejecto-est-vultu, lacrimisque-madidæ-sunt genæ.
Egens autem vadit puer ad patris sodales,
alium quidem læna prensans, alium vero tunica:
horum autem miserantium pocillum aliquis tantillum admovet,
495 ac labra quidem rigat, palatum vero non rigat.
Hunc et _aliquis_ utroque-parente-vivo-florens e convivio
exturbat,
manibus verberans, et probris insectans:
«abi-in-malam-rem sic; non tuus utique pater convivatur
nobiscum.»
Lacrimabundus autem redit puer ad matrem viduam,
500 Astyanax, qui ante quidem sui super genibus patris
medullam tantum comedebat, et ovium pinguem adipem:
ac quando somnus occuparet, desiissetque pueriliter-lusitare,
dormiebat in lectis, in ulnis nutricis,
cubili in molli, deliciis repletus corde.
505 Nunc vero multa patietur, caro patre privatus,
Astyanax, ut-eum Trojani cognomine vocant:
solus enim ipsis, _Hector,_ defendebas portas et muros altos.
Nunc vero te quidem ad naves recurvas, procul a-parentibus,
mobiles vermes edent, postquam _te_ canes se-satiaverint,
510 nudum: at tibi vestes in ædibus jacent,
tenuesque et venustæ, factæ manibus mulierum.
Verum enimvero hæc omnia comburam igne ardenti,
nihil tibi utique usui _futura,_ quippe non jacebis in-ipsis;
sed apud Trojanos et Trojanas gloria _tibi_ sunto.