TEXT:

1 Sed ubi jam ad-vadum pervenerant pulcre-fluentis fluvii,

Xanthi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter;

ibi divisos, hos quidem ad-campum insequebatur

urbem versus, qua Achivi turbati fugerant,

5 die superiori, quando furebat splendidus Hector:

illac hi (_Troj._) profundebantur trepida-fuga; caliginemque Juno

expandit ante _eos_ spissam, ut-inhiberet ac dimidia-pars

in fluvium volvebantur profundum, vorticibus-argenteis;

inciderunt autem magno strepitu: sonitumque-dedere alta fluenta,

10 ripæque circumcirca graviter gemuere: illi vero cum-fremitu

innatabant huc et illuc, agitati circa vortices.

ut vero quum _exactæ_ (ab) impetu ignis locustæ evolant,

ut-fugiant ad-fluvium: atque ardet indefessus ignis

excitatus derepente; illæ vero metu-perculsæ-cadunt in aquam:

15 sic sub Achille _fugante_ Xanthi vorticibus-profundis

implebantur fluentum resonans mixtim equisque et viris.

Sed ille nobilissimus hastam quidem reliquit illic in ripa

acclinatam myricis; ipse autem insiliit, dæmoni par,

gladium solum habens, exitialiaque animo meditabatur opera.

20 Et feriebat quaquaversum: illorum vero gemitus excitabatur fœdus

ense dum-cædebantur, rubescebatque sanguine aqua.

Ut vero a delphine ingenti _pellente_ pisces alii

fugientes, implent recessus-intimos portus stationibus-tuti,

formidantes; omnino enim devorat, quemcunque ceperit:

25 sic Trojani fluvii per impetuosi fluenta

abdebant-se-perculsi sub crepidines. Ille vero ut lassatus-erat

manibus cædendo,

vivos e fluvio duodecim legit juvenes,

piasculum de-Patroclo Menœtiade mortuo.

Hos eduxit foras metu-stupentes, tanquam hinnulos;

30 ligavitque a-tergo manus scite-sectis loris,

quæ ipsi ferebant in tortilibus tunicis:

tradidit autem sociis deducendos cavas ad naves;

at ipse iterum irruit, occidere cupiens.

Illic filio Priami obvius-factus-est Dardanidæ,

35 e fluvio fugienti, Lycaoni; quem olim ipse

abduxerat, captum e patris viridario, invitum,

nocturnus progressus: is vero caprifici acuto ære

incidebat novellos ramos, ut currus ambitus essent:

ei autem improvisum malum supervenit divinus Achilles.

40 Et tunc quidem ipsum in-Lemnum bene-habitatam vendidit,

navibus abductum: ac filius Jasonis pretium dedit.

Illinc vero hospes ipsum redemit, multaque dedit,

Imbrius Eetion, misitque in divinam Arisben:

inde _is_ clam-effugiens paternam venit domum.

45 Undecim autem dies animum oblectabat cum-suis amicis,

reversus ex Lemno: duodecima vero ipsum rursus

manibus Achillis deus injecit, qui ipsum erat

missurus in Orcum, etiam nolentem ire.

Hunc igitur ut advertit pedibus-velox divinus Achilles

50 nudum, sine galeaque et clypeo; neque habebat hastam;

sed ea quidem omnia humum abjecerat; conficiebat enim sudor

fugientem e fluvio, delassatioque genua subtus domabat:

indignatus inde dixit ad suum magnum animum:

Dii boni, sane ingens miraculum hoc oculis video:

55 profecto jam Trojani magnanimi, quos interfeci,

rursus resurgent ex infernis-tenebris caliginosis:

ut jam et hic venit, qui-effugit sævum diem,

Lemnum in sacram venundatus: neque ipsum tenuit

pontus sali cani, qui multos invitos coercet.

60 Sed agedum et hastæ cuspidem nostræ

gustabit, ut videam in mente, et edocear,

utrum[TR1] similiter et illinc reversurus-sit, an ipsum coercebit

terra alma, quæ etiam fortem coercet.

Hæc animo-versabat manens: is vero prope eum venit attonitus,

65 genua tangere cupiens; valde enim exoptabat animo

effugere mortemque exitialem et fatum nigrum.

Nempe hic quidem hastam longam sustulit, divinus Achilles,

percutere paratus: is autem currens-subiit et prehendit genua

pronus: hasta vero super dorsum in terra

70 stetit, cupiens corpore satiari humano.

Atque hic altera _manu_ quidem prehensis supplicabat genibus,

altera vero tenebat hastam acutam, nec dimittebat;

et eum compellans verbis alatis allocutus-est:

Genua-amplexus-oro te, Achille; tu vero me respice, meique

miserere:

75 loco tibi sum supplicis, Jovis-alumne, reverendi.

Apud te enim primum gustavi Cereris fruges,

die illo, quando me cepisti, bene-structo in viridario,

et me vendidisti, procul abductum a-patreque amicisque,

Lemnum in sacram; centumque-boum-pretium tibi peperi.

80 Nunc vero redemtus-fuero, ter tanta præstans: dies autem mihi est

hic duodecimus, postquam in Ilium veni,

multa perpessus: nunc vero me tuis in manibus posuit

fatum exitiale: videor fere odio-esse Jovi patri,

qui me tibi rursus tradidit: brevis autem ævi me mater

85 peperit, Laothoe, filia Altæ senis,

Altæ, qui Lelegibus bellicosis imperat,

Pedasum excelsam tenens prope Satnioentem.

Hujus autem habuit filiam Priamus, multasque etiam alias

ex-hac duo nati-sumus, tu vero ambos obtruncabis.

90 Nempe illum primos inter pedites domuisti,

deo-parem Polydorum, postquam percussisti acuta hasta;

nunc vero hic mihi malum erit: non enim puto

tuas manus _me_ evitaturum, quoniam prope-adduxit deus.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua;

95 ne me interfice: quippe non uterinus-frater Hectoris sum,

qui tibi sodalem interemit mitemque fortemque.

Sic igitur eum Priami allocutus-est splendidus filius,

supplicans verbis; immitem autem vocem audivit:

Stulte, ne mihi pretia-redemtionis memora, neu narra.

100 Antequam enim Patroclus assecutus-esset fatalem diem,

tum aliquantum mihi pepercisse in animo gratius erat

Trojanis, et multos vivos cepi, et vendidi:

nunc vero non est qui mortem effugiat, quemquem deus

ante Ilium meas in manus conjecerit,

105 et omnium Trojanorum, præcipue autem Priami filiorum.

Sed, amice, morere et tu: cur lamentaris ita?

occubuit et Patroclus, qui-tamen te multo præstantior.

Non vides, qualis et ego, pulcerque, magnusque?

patris vero sum eximii, deaque me peperit mater:

110 verum instat tamen et mihi mors et fatum violentum

(fuerit seu aurora seu crepusculum, seu meridies),

quando quis et mihi Marte animum auferet,

sive is hasta percusserit, sive a nervo sagitta.

Sic dixit: illius vero ibi soluta-sunt genua et carum cor:

115 hastam quidem dimisit, conseditque manibus passis

ambabus: Achilles vero stricto ense acuto

percussit ad claviculam prope cervicem; totus autem ei intro

subiit ensis anceps: ipse vero pronus in terra

jacebat extensus: ac sanguis ater effluebat, rigabatque terram.

120 Illum vero Achilles in-fluvium, prehensum-pede, misit ferendum,

et super eo glorians verba alata profatus-est:

Istic nunc jace inter pisces, qui tibi vulneris

sanguinem delambent, sine-metu; neque te mater

impositum lectis deflebit; sed Scamander

125 feret vorticosus in maris latum sinum.

Saliens aliquis per undam, nigram _ventis_-horrescentem-

superficiem subibit

piscis, qui comederit Lycaonis albam pinguedinem.

Pereatis, donec urbe potiamur Ilii sacræ,

vos quidem fugientes, ego vero a-tergo contrucidans _insequar._

130 Nec vobis vel Fluvius late-fluens, vorticibus-argenteis

proderit, cui jam diu multos sacrificatis tauros,

vivosque in vortices demittitis solidis-ungulis equos.

Sed et sic peribitis dira morte, usque-dum omnes

lueritis Patrocli cædem et perniciem Achivorum,

135 quos ad naves veloces interfecistis, absente me.

Sic dixit: Fluvius autem iratus-est in-corde vehementius;

agitabatque in animo, quomodo cessare-faceret a-labore _belli_

divinum Achillem, a-Trojanisque perniciem averteret.

Interea autem Pelei filius, tenens longa-umbra hastam,

140 Asteropæo insiliit, interficere cupiens,

filio Pelegonis: illum autem Axius latis-fluentis

genuit, et Peribœa, Acessameni filiarum

natu-maxima: huic enim mixtus-est Fluvius vorticibus-profundis.

In-hunc Achilles insiliit: hic vero adversus e-fluvio _prodiens_

145 constitit, tenens duas hastas: animos autem ei præcordiis indidit

Xanthus: quippe indignabatur de cæsis juvenibus,

quos Achilles cædebat per fluentum, nec miserabatur.

Hi vero ut jam prope erant in alterum alter vadentes,

illum prior affatus-est pedibus-velox divinus Achilles:

150 Quis, unde es virorum, qui mihi ausus-es obvius venire?

infelicium vero filii meo robori occurrunt.

Hunc vero Pelegonis allocutus-est splendidus filius:

Pelide magnanime, cur genus _me meum_ interrogas?

Sum ex Pæonia glebosa, longe sita,

155 Pæonas viros ducens longis-hastis-armatos; hæc autem mihi nunc

aurora undecima, postquam in Ilium veni.

Ac mihi genus _est_ ex Axio late-fluente,

[Axio, qui pulcerrimam aquam per terram fundit,]

qui genuit Pelegonem inclytum hasta; hunc autem me aiunt

160 genuisse: nunc vero pugnemus, splendide Achille.

Sic dixit minitans: at sustulit divinus Achilles

Peliacam fraxinum; ac simul hastis utrinque (_ex utraque manu_)

heros Asteropæus: quippe ambidexter erat:

et altera quidem hasta scutum percussit, nec penitus

165 perrupit scutum; aurum enim prohibuit, dona dei:

altera vero eum _ad_ cubitum strictim percussit manus

dextræ; exsiliit autem sanguis ater: ipsa vero super eum

terræ infixa-est, cupiens corpore se-satiare.

Secundus vero Achilles fraxinum recta-volantem

170 in-Asteropæum immisit, occidere cupiens.

Et ab-hoc quidem aberravit; at altam percussit ripam,

medio-tenus autem impegit ripæ fraxineam hastam.

Pelides vero, ense acuto extracto a femore,

saliit ein eum ardenti-animo: at ille fraxinum Achillis

175 non poterat e crepidine evellere manu robusta.

Ter quidem ipsam concussit, extrahere cupiens;

ter vero remisit vi: at quarto, parabat animo

frangere incurvatam hastam fraxineam Æacidæ;

sed ante Achilles cominus ense animam _ei_ abstulit.

180 Ventrem enim ei percussit ad umbilicum: atque omnia

effusa-sunt in-terram intestina; ipsique continuo tenebræ oculos

contexere

anhelanti: Achilles vero in pectora irruens

armaque detraxit, et glorians verbum dixit:

Jaceto sic: arduum tibi præpotentis Saturnii

185 cum-filiis contendere, e-Fluvio licet genito.

Dicebas te quidem Fluvii genus _te_ esse late-fluentis;

at ego genus magni Jovis glorior _me_ esse:

genuit me vir multis imperans Myrmidonibus,

Peleus Æacides; ipse vero Æacus ex Jove erat.

190 Quo potentior quidem Jupiter Fluviis in-mare-fluentibus:

_eo_ potentius itidem Jovis genus, _quam_-Fluvii est.

Etenim tibi Fluvius certe adest magnus, si potest quid

prodesse; sed non licet cum-Jove Saturnio pugnare.

Huic neque rex Acheloius æquiparatur,

195 nec profunde-fluentis ingens vis Oceani,

ex quo-tamen omnes fluvii, et omne mare,

et omnes fontes, et putei alti fluunt:

sed et is metuit Jovis magni fulmen,

horrendumque tonitru, quando de cœlo fragorem-dederit.

200 Dixit, et e crepidine evulsit æream hastam.

Illum vero ibidem reliquit, postquam caram animam abstulerat,

jacentem in arenis: adluebat autem ipsum nigra aqua.

Circa-eum quidem anguillæque et pisces occupati-erant,

pinguedinem carpentes, renibus-obtensam detondentes.

205 At ille profectus-est ire ad Pæonas bellatores-equestres,

qui adhuc juxta fluvium fugiebant vorticosum,

ut viderunt illum fortissimum in aspera pugna

manibus sub Pelidæ et ense violenter domitum.

Tunc interfecit Thersilochumque Mydonemque Astypylumque,

210 Mnesumque Thrasiumque et Ænium, et Ophelesten:

et adhuc plures interemisset Pæonas velox Achilles

nisi iratus _eum_ affatus-esset Fluvius vorticibus-profundis,

viro se-postquam-assimularat ex altoque dixisset vortice:

O Achille, præ _aliis_ quidem vincis, præ _aliis_que indigna

facis

215 hominibus: semper enim tibi auxiliantur dii ipsi.

Si tibi Trojanos dedit Saturni filius omnes perdere,

ex me saltem exi-et per campum ardua patrato.

Referta enim jam sunt mihi cadaveribus amœna fluenta;

nec prorsus aliqua possum effundere fluctus in mare divinum,

220 angustatus cadaveribus; tu autem interficis exitiose.

Verum age jam et desiste; stupor me tenet, princeps virorum.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus celer Achilles:

erunt hæc, Scamander Jovis-alumne, ut tu jubes.

Trojanos tamen non ante desinam superbos interficere,

225 quam conclusero _eos_ in urbem, et cum-Hectorem periculum-fecero

contra-stando, utrum me domabit, an ego ipsum.

Sic fatus, in-Trojanos irruit, dæmoni par.

Et tunc Apollinem allocutus-est Fluvius profundis-vorticibus:

Dii boni! Argenteo-arcu-insignis, Jovis fili, non tu-sane

consilia

230 observasti Saturnii, qui tibi multis admodum mandavit,

Trojanis adesse et opem-ferre, usque-dum veniret

sol-vespertinus sero occidens, obumbraretque glebosa arva.

Dixit, et Achilles quidem hasta-inclytus insiliit medio,

a-crepidine proruens; ille vero concitus-ingruit, tumidis-

fluctibus furens;

235 omniaque commovit fluenta turbidus: impulitque mortuos

multos, qui in eo affatim erant, quos occiderat Achilles.

Hos ejecit foras, mugiens tanquam taurus,

in-terram: vivos autem _alios_ servavit in pulcris fluentis,

occultans in vorticibus profundis magnis.

240 Horrenda vero circum Achillem turbida constitit unda;

urgebatque scuto incumbens fluctus; nec pedibus

poterat se-stabilire. At ulmum prehendit manibus

adultam, magnam: ea autem radicitus procidens,

crepidinem totam disjecit, repressitque pulcra fluenta

245 ramis densis: junxit vero tanquam-ponte illum ipsum (_fluvium_),

intro tota prolapsa: isque e voragine prosiliens,

festinavit per-campum pedibus rapidis volare,

perculsus. Necdum destitit magnus deus, sed surrexit in illum,

in-summo-nigricans, ut ipsum arceret a-_bellico_-labore,

250 divinum Achillem, Trojanisque exitium averteret.

Pelides vero saltu-refugit, quantum _est_ in hasta jactus,

aquilæ impetus habens nigri, illius venatricis,

quæ simul fortissimaque et celerrima _est_ volucrum:

huic similis ruit, circa pectus autem æs

255 horrendum resonabat: oblique vero ab-illo declinans

fugiebat, et ille a-tergo fluens sequebatur magno sonitu.

Ut vero quum vir aquilex a fonte aquis-nigris

per plantas et hortos aquæ rivum deducit,

manibus ligonem tenens, e-sulco obices ejiciens;

260 et hac quidem (_aqua_) profluente, subtus calculi omnes

agitantur; hæc autem cito defluens murmurat

loco in declivi, præcurritque etiam ipsum ductorem:

sic perpetuo Achillem insequebatur unda fluvii,

velocem licet: dii vero potentiores mortalibus.

265 Quoties autem conaretur pedibus-velox divinus Achilles

stare contra, et cognoscere, an ipsum omnes

immortales in-fugam-agerent, qui cœlum latum tenent:

toties ipsi magnus fluctus a-Jove-fluentis fluvii

alluebat humeros desuper: is autem in-altum pedibus saliebat,

270 animo afflictus: fluvius vero subtus genua domabat

rapidus, oblique fluens, pulveremque subtrahebat pedibus.

Pelides autem ejulavit, intuitus in cœlum latum:

Jupiter pater, ut nullus me deorum miserabilem sustinet

ex fluvio eripere; in-posterum vero vel quidvis patiar.

275 Alius autem nullus mihi tantum in-culpa cœlestium,

quantum mea mater, quæ me mendaciis delinivit;

quæ me dicebat Trojanorum sub muro armatorum

velocibus periturum-esse Apollinis jaculis.

Utinam me Hector occidisset, qui hic nutritus-est fortissimus:

280 tum fortis quidem _me_ occidisset, fortemque occisum-spoliasset.

Nunc autem me ingloria morte fatale-est corripi,

conclusum in magno fluvio, tanquam puerum subulcum,

quem torrens-in-angusto obruerit hieme transeuntem.

Sic dixit: huic autem valde cito Neptunus et Minerva

285 stetere prope accedentes, corpore autem hominibus se-

assimilarant;

manuque manum prendentes, confirmarunt _eum_ verbis.

Inter-quos sermonem orsus-est Neptunus terræ-concussor:

Pelide, neu jam nimis trepida, neu quid turbare:

tales enim tibi nos ex-diis auxiliatores sumus,

290 Jove approbante, ego et Pallas Minerva:

quoniam haud tibi a-Fluvio certe domari fatale est;

sed hic quidem cito desinet, tu vero videbis ipse.

At tibi prudenter suggeremus-consilium, si modo parueris:

ne prius abstineas manus ab-omnibus-æque-gravi pugna

295 quam in Ilii inclytos muros populum concluseris

Trojanum, quicunque effugere-possit: tuque, Hectori anima erepta,

retro ad naves ito: damus vero tibi gloriam referre.

Hi igitur sic locuti ad immortales abierunt.

At ille ivit (valde enim deorum impellebat _eum_ præceptum)

300 in campum: hic vero totus inundabatur aqua effusa:

multa autem arma pulcra prælio-cæsorum juvenum

fluitabant, et cadavera: illius autem in-altum genua exsiliebant

adversus fluctum ruentis recta; neque eum tenuit

late-fluens fluvius; magnum enim robur immiserat Minerva.

305 Nec Scamander remisit suam vim, sed adhuc magis

irascebatur Pelidæ, tumefaciebatque undam fluenti,

in-altum sublatus: Simoentem vero hortabatur vociferans:

Care frater, robur viri ambo certe

cohibeamus: quoniam mox urbem magnam Priami regis

310 evertet; Trojani vero in pugna non manebunt.

Sed auxilium-fer celerrime, et imple fluenta

aqua ex fontibus, omnesque concita rivos;

erige vero magnam undam: et multam turbam excita

truncorum et lapidum, ut compescamus ferocem virum,

315 qui jamdudum vincit; animoque-agitat is paria diis.

Aio enim nec vim _illius_ profuturam, nec formam,

neque illa arma pulcra, quæ alicubi in-imo-fundo voraginis

jacebunt a limo tecta: quin eum ipsum

involvam arenis affatim, sabulo circumfuso

320 imenso; neque ejus ossa scient Achivi

colligere: tantam ei colluviiem desuper obtendam.

Ibidem ei et sepulcrum factum-erit, nec quicquam ei opus

erit humatione, quando ei exsequias-facient Achivi.

Dixit, et ingruit in-Achillem turbidus, in-altum furens,

325 mugiens spumaque, et sanguine, et cadaveribus.

Purpurea vero continuo unda a-Jove-fluentis fluvii

stabat elevata, et rapiebat Peliden.

Juno autem alte clamavit, admodum-timens Achilli,

ne ipsum abriperet magnus Fluvius vorticibus-profundis.

330 Statim vero Vulcanum allocuta-est, suum carum filium:

Exsurge-ad-certamen, Vulcane, mi fili: contra te enim

Xanthum vorticosum in-pugna existimamus-parem esse:

verum opem-fer citissime, ostentaque flammam multam.

Verum ego Zephyri et velocis Noti

335 ibo e mari gravem excitatura procellam,

quæ Trojanorum capita et arma comburat,

incendium exitiale ferens. Tu vero Xanthi præter ripas

arbores ure, et ipsum immitte igni; nec te omnino

blandis verbis avertat, et (_sive_) minis:

340 neque ante cohibeas tuam vim, quam ubi jam

loquar ego clamans; tunc compesce indefessum ignem.

Sic dixit: Vulcanusque jaculabatur immane-ardentem ignem.

Primum in campo ignis accendebatur cremabatque mortuos

multos, qui in eo affatim erant, quos occiderat Achilles:

345 totus vero siccatus-est campus, coercitaque splendens aqua.

Ut vero quum autumnalis Boreas recens-irrigatam aream

statim exsiccaverit; gaudetque, ipsum quisquis de-more-colit:

sic exsiccatus-est campus totus, ac mortuos

exussit; _jam_que in fluvium vertit flammam collucentem.

350 Urebantur ulmique et salices, ac myricæ:

urebatur lotusque, atque ulva, ac cyperus,

quæ circum pulcra fluenta fluvii affatim nascebantur:

laborabant anguillæque, et pisces, qui per vortices,

qui per pulcra fluenta urinabantur huc et illuc,

355 spiritu laborantes ingeniosi Vulcani.

Urebatur et vis Fluvii, verbaque fecit et elocuta-est:

Vulcane, nullus tibi certe deorum potest ex-æquo certare,

neque ego tecum quidem sic gine ardenti pugnavero.

Desine a-certamine: Trojanos vero vel statim divinus Achilles

360 urbe expellat: quid mihi cum-contentione et auxilio?

Dixit, igne ardens: ebulliebant autem pulcra fluenta.

Ut vero lebes fervet intus, dum-urgetur igne multo,

adipem liquefaciens saginati porci,

undique exæstuans, subtus vero ligna sicca jacent:

365 sic hujus pulcra fluenta igne ardebant, bulliebatque aqua;

nec animus-erat profluere, sed inhibebatur: infestabat vero

vapor,

Vulcani per-vim ingeniosi. At ille Junonem,

multis supplicans, verbis alatis allocutus-est:

Juno, cur tuus filius in-meum fluentum incubuit, infestaturus

370 _hoc_ præ ceteris? non sane tibi ego tantum in-culpa sum,

quantum ceteri omnes _dii,_ quotquot Trojanis auxiliatores.

Sed certe quidem ego desistam, si tu jubes:

desistat vero et hic. Ego autem insuper et hoc jurabo,

nunquam pro Trojanis _me_ depulsurum-ope-allata malum diem;

375 ne quando quidem Troja exitiali igne tota cremabitur

incensa, incenderint autem Mavortii filii Achivorum.

Et quum hoc audisset dea candidis-ulnis Juno,

confestim Vulcanum allocuta-est, suum carum filium:

Vulcane, abstine, fili inclyte: haud enim par-est

380 immortalem deum ita mortalium gratia torquere.

Sic dixit: Vulcanus autem exstinxit immane-ardentem ignem;

ac reflua continuo unda dejecit-se in-pulcros rivos.

Ac postquam Xanthi domita-erat vis, hi quidem postea

quieverunt: Juno enim _eos_ coercuit, irata quidem.

385 Ceteris vero diis contentio incidit gravis,

dura: in-diversa vero iis in præcordiis animus ferebatur:

concurrerunt autem ingenti tumultu, remugiitque lata tellus;

circumque clangorem-dedit magnum cœlum. Audivit autem Jupiter

sedens in-Olympo; risitque ei suum cor

390 lætitia, ut vidit deos certamine congredientes.

Tum ii non-amplius diu seorsum-stetere: incepit enim Mars,

clypeorum-perforator, et primus in-Minervam irruit,

æream hastam tenens, et probrosa dixit verba:

Cur iterum, o impudentissima, deos ad-certamen committis,

395 audaciam exitiosam habens, magnus autem te animus exstimulavit?

annon recordaris, quando Tydiden Diomedem impulisti,

ut-_me_ vulneraret? ipsaque fulgida hasta sumta,

recta in-me adegisti, et corpus pulcrum dilacerasti?

Ideo te vicissim nunc puto luituram-esse quanta in-me fecisti.

400 Sic fatus, percussit _eam_ in scutum fimbriatum,

horrendum, quod ne Jovis quidem domuerit fulmen:

in-hoc eam Mars percussit cæde-inquinatus hasta longa.

Illa vero retro-cedens saxum prehendit manu robusta,

jacens in campo, nigrum, asperumque, magnumque,

405 quod homines prisci posuerant, ut-esset terminus arvi:

hoc percussit impetuosum Martem ad cervicem, solvitque membra.

Septem autem _is_ occupavit jugera stratus, fœdavitque-pulvere

crines;

armaque circumsonuere: risit vero Pallas Minerva,

et eum, glorians, verbis alatis allocuta-est:

410 Stulte, ne adhuc quidem sensisti, quanto fortiorem

glorior ego _me_ esse, quod mihi vires _tuas_ opponis.

Sic tuæ matris furias lueris,

quæ tibi irata mala machinatur; quod Achivos

deseruisti, ac Trojanis superbis auxilio-es.

415 Sic igitur locuta, avertit oculos lucidos.

Hunc vero abduxit manu prehensum Jovis filia Venus,

crebro admodum suspirantem: ægre autem _is_ collegit animum.

Hanc vero ut advertit dea candidis-ulnis Juno,

statim Minervam verbis alatis allocuta-est:

420 Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita,

et vero rursus illa impudentissima abducit hominum-perniciem

Martem

infesto e prælio per tumultum: at insequere.

Sic dixit: Minerva autem impetu-insequebatur, gaudebatque animo;

et irruens _in Venerem_ ad pectora manu robusta

425 percussit: ejus autem ibi soluta-sunt genua et carum cor.

Illi itaque ambo jacebant in terra alma:

hæc vero super-_iis_-glorians verba alata dixit:

Tales nunc omnes, quotquot Trojanis auxiliatores,

sint, quando cum-Argivis pugnent armatis,

430 et æque audaces et sustinentes, ac Venus

venit Marti auxiliatrix, meo robori occurrens:

tum prorsus jam pridem nos destitissemus a-pugna

Ilii eversa bene-ædificata urbe.

Sic dixit: subrisit autem dea candidis-ulnis Juno.

435 At Apollinem allocutus-est rex Concussor terræ:

Phœbe, cur jam nos seorsum-stamus? neque par-est,

quum-cœperint alii: hoc quidem turpe, si sine-pugna

redierimus in Olympum, Jovis ad ære-fundatam domum.

Incipe; tu enim _es_ natu junior: non enim mihi-quidem

440 honestum, quippe-qui prior natus-sum, et plura cognovi.

Stulte, ut mente-cassum cor habes! nec prorsus eorum

recordaris, quot jam passi-sumus mala circa Ilium

soli nos deorum, quum superbo Laomedonti

a Jovi profecti operam-locavimus in annum,

445 mercede condicta; is autem præcipiens mandata-dabat.

Nempe ego Trojanis circa urbem muros ædificavi

latosque et admodum pulcros, ut inexpugnabilis urbs esset:

Phœbe, tu vero pedes-trahentes camuros boves pascebas

Idæ in saltibus multas-convalles-habentis, silvosæ.

450 Sed quum jam mercedis terminum gratissimæ Horæ

attulerunt, tunc nos vi-fraudavit mercede tota

Laomedon violentus, minatusque dimisit.

Tibi quidem is minabatur pedes et manus desuper _se_

ligaturum, et venditurum insulas in longinquas:

455 affirmabatque idem utrisque _se_ abscissurum aures ære.

Nos vero continuo revertebamur, irato animo,

ob-mercedem indignantes, quam pollicitus non persolvit.

Ob-hoc jam nunc populo gratificaris; nec nobiscum

tentas, ut Trojani fœdifragi pereant

460 funditus male, cum filiis et pudicis uxoribus.

Illum vero vicissim allocutus-est rex sagittans Apollo:

Neptne haudquaquam me prudentem dixeris

esse, si jam tecum mortalium gratia dimicem,

miserorum, qui foliis similes, interdum quidem

465 admodum-vegeti sunt, terræ fructu vescentes,

interdum vero pereunt exanimes. Sed citissime

desistamus a-pugna; at illi ipsi præliantor.

Sic igitur locutus retro se-vertit; verecundabatur enim

cum-patruo congredi in manibus (_certamine_).

470 Hunc autem soror vehementer objurgavit, domina ferarum:

[Diana agrestis, et probrosum dixit sermonem:]

Fugis jam, Sagittans, Neptunoque victoriam

totam concessisti, impuneque ei gloriam dedisti?

Stulte, curnam arcum gestas inutilem sic?

475 Non te nunc amplius patris in ædibus audiam

gloriantem, sicut antea inter immortales deos,

contra Neptunum adversis-viribus _te_ pugnaturum.

Sic dixit: eam vero nihil allocutus-est sagittans Apollo;

sed irata Jovis veneranda uxor:

480 [increpuit Sagittis-gaudentem contumeliosis verbis:]

Quomodo vero tu nunc sustines, canis audax, contra me

stare? difficilis tibi ego, _cui_ vires opponas,

sagittifera licet sis: quippe te leænam inter-mulieres

Jupiter constituit, et dedit interficere quamcunque velis.

485 Certe satius est _tibi_ per montes feras interficere,

agrestesque cervas, quam cum-potentioribus vi pugnare.

Si vero vis pugna experiri, _fac_; ut bene scias,

quanto fortior sim, quandoquidem mihi vires opponis.

Dixit, et ambas ad carpum manus prehendit

490 sinistra, dextra autem ab humeris detraxit pharetram:

eaque (_pharetra_) verberabat _eam_ ad aures subridens

huc-illuc-se versantem; veloces autem excidebant sagittæ.

Lacrimabunda deinde dea fugit, veluti columba,

quæ quidem ab accipitre _acta_ cavam volat-in petram,

495 _in_ latebram: neque enim illi capi fatale erat:

sic illa lacrimabunda fugit, reliquitque illic pharetram.

Latonam autem allocutus-est internuntius Argicida:

Latona, ego vero tecum haudquaquam pugnabo; arduum autem

confligere cum-uxoribus Jovis nubes-cogentis:

500 sed promtissima inter immortales deos

gloriator-te me vicisse aspera vi.

Sic igitur dixit: Latona vero collegit incurvos arcus _et

sagittas_,

quæ-ceciderant alio aliæ in vertigine pulveris.

Hæc quidem sagittis sumtis, secuta-est filiam suam;

505 ea vero ad-Olympum pervenerat, Jovis ad ære-fundatam domum;

lacrimabunda autem patris insedit genibus filia,

circumque divinus pepulus tremebat: hanc vero ad se

recepit pater Saturnius et interrogavit, suaviter ridens:

Quis tibi talia fecit, cara filia, cælestium?

510 [temere, tanquam aliquid mali facienti palam?]

Illumque vicissim allocuta-est pulcre-coronata Tumultuosa:

tua me conjux male-excepit, pater, candidis-ulnis Juno,

a qua mortalibus contentio et lis impendet.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

515 At Apollo Phœbus subiit Ilium sacram:

curæ-erat enim ei murus bene-ædificatæ urbis,

ne Danei _eum_ everterent præter-fatum die illo.

At ceteri ad Olympum rediere dii sempiterni,

alii quidem irati, alii vero admodum gloria-exsultantes;

520 adsederuntque Jovi atras-nubes-cogenti. At Achilles

Trojanos simul ipsosque perdebat et solidis-ungulis equos.

Ut autem quum fumus ascendens ad cœlum latum pervenit

urbis ardentis, deorum vero eum ira excitat;

omnibusque affert laborem, multisque mala immittit:

525 sic Achilles Trojanis laborem et mala attulit.

Stabat autem senex Priamus sacra in turri,

animadvertitque Achillem ingentem: et ab hoc

Trojani facile turbabantur trepide-fugientes, nec ulla vis

erat: ille autem ejulatu-edito a turri descendit in-terram,

530 mandata-daturus ad murum inclytis portarum-custodibus:

Apertas in manibus portas tenete, usque-dum copiæ

venerint ad urbem trepide-fugientes: certe enim Achilles

prope iste perturbans; nunc existimo exitialia fore.

Sed postquam intra murum respiraverint conclusi,

535 rursus obserate tabulas firmiter aptatas:

metuo enim, ne exitialis vir in murum irrumpat.

Sic dixit: illi autem aperueruntque portas, et retruserunt

obices;

hæ autem apertæ peperere salutem. At Apollo

obvius exsiliit, a-Trojanis ut perniciem arceret.

540 Hi autem recta ad-urbem et murum altum,

siti aridi, pulvere-tecti, e campo

fugiebant; ille vero vehementer insequebatur hasta: rabies vero

ei cor

usque tenebat violenta, studebatque gloriam referre.

Tunc altam-portis Trojam cepissent filii Achivorum,

545 nisi Apollo Phœbus Agenorem divinum excitasset,

virum, Antenoris filium, eximiumque fortemque.

Ejus quidem cordi audaciam immisit, atque ei ipse

astitit, ut mortis gravia fata arceret,

fago acclinatus: coopertus erat autem caligine multa.

550 At ille, ut advertit Achillem urbium-vastatorem,

constitit; multaque ei cor volvebat-æstuans manenti:

ingemiscens autem dixit ad suum magnum animum:

Hei mihi, si quidem _actus_ a violento Achille

fugero, qua ceteri turbati fugantur;

555 capiet me etiam sic, et imbellem obtruncabit.

Si vero ego hos quidem turbari sinam

a-Pelide Achille, pedibusque a muro alio

fugero per campum Iliacum, donec pervenero

Idæque ad-saltus, et senticeta subeam:

560 vespertinus deinde quum-me-lavero de-fluvio,

a-sudore refrigeratus, ad Ilium reverterer.

Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus?

Ne me abeuntem ab-urbe in-campum advertat,

et me rapide insecutus consequatur velocibus pedibus:

565 non-amplius deinde licebit mortem et fatum effugere;

valde enim fortis supra omnes est mortales.

Quod si ipsi ante urbem obviam venero;

etenim huic certe vulnerabile corpus acuto ære,

inestque una anima, mortalemque ipsum dicunt homnes,

570 [esse: atqui ei Saturnius Jupiter gloriam præbet.]

Sic fatus, Achillem contortus exspectabat; intus vero ei cor

forte gestiebat præliari ac pugnare.

Veluti panthera prodit alto ex fruticeto

virum venatorem contra, nec quicquam animo

575 percellitur, neque in-fugam-vertitur, quum latratum audierit:

etsi enim prior eam vel cominus-percusserit, vel -eminus,

tamen etiam hasta transfixa non desistit

a-strenua pugna, antequam vel cominus-congrediatur, vel dometur:

sic Antenoris filius præclari, divinus Agenor,

580 nolebat fugere, antequam periculum-faceret Achillis:

sed (is) clypeum quidem sibi-prætendit undique æqualem,

hasta autem in-eum collimabat, et altum clamabat:

Certe jam omnino sperabas in animo, splendide Achille,

die hoc urbem _te_ eversurum Troum gloriosorum!

585 Stulte, certe adhuc multi efficientur dolores de ea:

In ea enim multique et fortes viri sumus,

qui propugnantes caris parentibus, uxoribusque et liberis,

Ilium tuemur: tu vero hic fatum consequeris,

sic terribilis licet-sis et audax bellator.

590 Dixit, et acutum telum gravi manu emisit;

et percussit _ejus_ tibiam sub genu, neque aberravit;

circaque ipsam ocrea recens-elaborati stanni

horrendum resonuit: atque æs resiliit

a-percusso, nec penetravit; dei enim prohibuere dona.

595 Pelides vero impetum-fecit in Agenorem deo-parem,

secundus: at-non sivit _eum_ Apollo gloriam referre,

sed illum eripuit, texitque caligine multa,

quietumque eum e prælio misit ut-abiret.

Atque hic Peliden dolo avertit a-populo.

600 Ipsi enim Sagittans, Agenori in-omnibus se-assimulans,

stetit ante pedes; ille vero festinabat pedibus insequi.

Dum ille hunc per-campum persequebatur tritici-feracem,

conversus præter fluvium vorticibus-profundis Scamandrum,

parvo-intervallo præcurrentem; dolo autem _ipsum_ deliniebat

Apollo,

605 ut semper speraret _se_ assecuturum pedibus suis:

interim ceteri Trojani fugati venere conferti,

læti ad urbem; urbs vero implebatur confertis.

Neque enim illi sustinebant urbem et murum extra

exspectare jam se-invicem, et cognoscere, et quis effugisset,

610 et quis occubuisset in pugna; sed cupide infundebantur

in urbem, quemcunque eorum pedes et genua servaverant.

[TR1] "ultrum" -> "utrum"

Iliadis XXII.—Hectoris cædes.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 46 / 56 题