1 Sic hi quidem apud naves recurvas armabantur
circum te, Pelei fili, pugnæ insatiabilem, Achivi:
Trojani vero ex-altera-parte in loco-editiore campi.
Jupiter autem Themidem jussit deos ad-concionem vocare
5 vertice ab Olympi multis-convallibus: illa autem quaquaversum
vadens jussit _deos_ Jovis ad domum ire.
Nec aliquis igitur Fluviorum aberat, præter Oceanum,
nec Nympharum, quæ nemora pulcra inhabitant,
et fontes fluviorum, et prata herbosa.
10 Quum-venissent autem ad domum Jovis nubes-cogentis,
politis in-porticibus consederunt, quas Jovi patri
Vulcanus fecerat peritis præcordiis.
Sic hi quidem Jovis in-ædibus congregabantur: nec Neptunus
non-paruit deæ, sed e mari venit ad illos.
15 Sed autem in mediis, Jovisque interrogabat consilium:
Cur rursus, Candentis-fulminis-missor, deos ad-concionem
vocasti?
num quid de Trojanis et Achivis deliberas?
Horum enim jam proxima pugna præliumque exarsit.
Hunc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
20 nosti, Neptune, meum in pectoribus consilium,
quorum gratia _vos_ congregavi: curæ-sunt mihi, pereuntes licet.
Sed ego quidem manebo in-cacumine Olympi
sedens; ibi spectans mentem oblectabo: at jam _vos_ ceteri
abite, ut perveniatis ad Trojanos et Achivos:
25 utrisque vero auxilium-ferte, prout animus est cujusque.
Si enim Achilles solus contra Trojanos pugnabit,
ne paulisper quidem sustinebunt velocem Peliden.
Et vero ipsum etiam antea territi-fugiebant, _modo_ aspicientes;
nunc tamen, quum jam et animo ob-socium irascitur graviter,
30 vereor, ne et murum præter-fatum evertat.
Sic dixit Saturnius, certamenque ingens excitavit.
Profecti-sunt autem ire ad-pugnam dii, diversos animos habentes:
Juno quidem ad cœtum navium et Pallas Minerva,
ac Neptunus terram cingens, et utilium-auctor
35 Mercurius, qui mente prudenti instructus-est:
Vulcanus autem cum his ibat, robore truculenter-spectans,
claudicans, subtusque tibiæ cum-molimine-ferebantur imbecillæ.
Ad Trojanos vero Mars galeam-motans; ac cum ipso
Phœbus intonsus, et Diana sagittis-gaudens,
40 Latonaque, Xanthusque, amansque-risum Venus.
Quamdiu quidem seorsum dii a-mortalibus erant viris,
tamdiu Achivi magnopere gloriabantur, quod Achilles
exortus-erat; diu vero a-pugna se-abstinuerat tristi:
Trojanis vero tremor gravis subiit membra cuique,
45 timentes, quod viderent pedibus-velocem Peliden
armis splendentem, hominum-perniciei parem Marti.
Sed postquam ad turbam Olympii venerant virorum,
exorta-est Contentio vehemens, populi-concitatrix; clamabatque
Minerva,
stans modo quidem ad fossam depressam extra murum,
50 modo super litoribus resonis altum vociferabatur:
clamabat et Mars ex-altera-parte, obscuro turbini similis,
acuto a summa urbe Trojanos adhortans,
interdum propter Simoentem currens super Callicolone.
Sic istos utrosque beati dii excitantes,
55 commiserunt, interque eos contentionem rupere (_erumpere
fecerunt_) gravem.
Horrendum vero intonuit pater hominumque deûmque
ex-alto: at subtus Neptunus concussit
terram immensam, montiumque excelsos vertices.
Omnes autem concutiebantur radices riguæ-fontibus Idæ,
60 et vertices, Trojanorumque urbes, et naves Achivorum.
Timuit vero subtus rex inferorum, Pluto,
territusque solio exsiliit, et exclamavit, _veritus_ ne ei
superne
terram rescinderet Neptunus concussor-terræ,
domusque mortalibus et immortalibus panderentur
65 terribiles, situ-sentæ, quas horrent dii ipsi.
Tantas utique sonitus oriebatur, diis certamine congressis.
Nempte contra Neptunum regem
stabat Apollo Phœbus, ferens sagittas pennatas:
contraque Martem dea cæsiis-oculis Minerva:
70 Junonique obstitit aureis-sagittis-instructa, tumultuum-
_venationis_-amans,
Diana telis-gaudens, soror Sagittantis:
Latonæque obstitit potens, utilium-auctor Mercurius;
contraque Vulcanum magnus Fluvius vorticibus-profundis,
quem Xanthum vocant ii, hominesque Scamandrum.
75 Sic quidem dii contra deos ibant: at Achilles
Hectorem contra maxime cupiebat penetrare per-turbam,
Priamiden: hujus enim potissimum ipsum animus jubebat
sanguine satiare Martem, invictum bellatorem.
Æneam autem recta copiarum-concitator movit Apollo
80 contra Peliden, immisitque ei animos validos:
filio autem Priami Lycaoni assimilavit-se voce;
huic se quum-assimilasset, _eum_ affatus-est Jovis filius Apollo:
Ænea, Trojanorum consiliator, ubi _sunt_ tibi minæ,
quas _proferens_ Trojanorum ducibus promisisti convivans,
85 Peliden Achillem contra pugnaturum-esse _te?_
Illum vero Æneas respondens allocutus-est:
Priamide, cur me hæc etiam invitum jubes,
contra Peliden nimis-animosum pugnare?
Non enim nunc primum pedibus-velocem contra Achillem
90 stetero, sed dudum me et alias hasta fugavit,
ex Ida, quando boves invasit nostras,
evertitque Lyrnessum et Pedasum: sed me Jupiter
servavit, qui mihi incitavit robur velociaque genua.
Certe domitus-fuissem sub manibus Achillis et Minervæ,
95 quæ ante eum vadens dabat lucem (_victoriam_) et hortabatur
_eum, ut_ hasta ærea Lelegas et Trojanos interficeret.
Ideo non potest contra Achillem vir mortalis pugnare:
semper enim adest unus certe deorum, qui perniciem _ab-eo_
avertat.
Et vero alioqui ipsius recta telum volat, nec desinit,
100 antequam corpus humanum transegerit. Si vero vel deus
æqualem tenderet belli finem, non me valde facile
vinceret, ne si quidem totum-æreum se-glorietur esse.
Hunc autem rursus allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo:
heros, quin age, et tu deos sempiternos
105 precare; etenim te aiunt e-Jovis filia Venere
prognatum-esse; ille vero inferiore ex dea est.
Illa enim _ex_ Jove est, hæc vero ex marino sene.
Sed recta infer æs indomitum, neu te omnino
sævis verbis avertat et minis.
110 Sic fatus, inspiravit robur magnum pastori virorum:
processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære.
Nec latuit Anchisæ filius candidam-ulnis Junonem,
contra Peliden vadens per turmas virorum:
illa autem, ad-se vocatis diis, inter _eos_ verbum dixit:
115 Considerate jam vos, Neptune, et Minerva,
in mentibus vestris, ut se-habebunt hæc opera.
Æneas hic ivit, armatus corusco ære,
contra Peliden: impulit vero _eum_ Phœbus Apollo.
Sed agite, nos tamen eum avertamus retro
120 illinc: aut aliquis inde etiam nostrûm Achilli
astet, detque _ei_ robur magnum, nec quicquam animo
deficiat: ut sciat, quod ipsum diligunt potentissimi
immortalium: hi vero inanes _sunt,_ qui hactenus quidem
Trojanis defendere conantur prælium et cædem.
125 Omnes autem de-cœlo descendimus interfuturi
huic pugnæ, ut ne-quid inter Trojanos patiatur
hodie: in-posterum vero ea patietur, quæcunque ei Parca
nascenti nevit lino, quando ipsum peperiter mater.
Si vero Achilles non hæc deorum didicerit ex voce,
130 timebit inde, quando aliquis contra deus venerit
in prælio: terribiles vero dii, quum-apparent manifesti.
Huic autem respondit deinde Neptunus terræ-concussor:
Juno, ne sævi sine mente; neutiquam te decet.
Non ego-sane velim deos ad-certamen committere;
135 [nos alios, quoniam multo fortiores sumus:]
sed nos quidem inde consideamus profecti
ex via in speculam, prælium vero viris curæ-erit.
Sin autem Mars incipiat pugnam, aut Phœbus Apollo,
vel Achillem inhibeant, et non sinant pugnare:
140 statim inde et nobis ilico certamen orietur
conflictus: perquam autem celeriter decreto-eos-prælio puto
redituros in-Olympum, deorum ad cœtum aliorum,
nostris sub manibus necessitate violenter domitos.
Sic quidem locutus præibat Cæruleus-crinibus
145 murum ad circumaggeratum Herculis divini,
altum, quem quidem ei Trojani et Pallas Minerva
fecerant, ut cetum effugiens evitaret,
quando eum persequens-ageret a litore ad-planitiem.
Illic igitur Neptunus consedit, et dii alii,
150 ac nesciam-scindi nubem humeris circumdederunt:
illi vero ex-altera-parte considebant in jugis Callicolones,
circum te, arcitenens Phœbe, et Martem urbium-vastatorem.
Sic hi quidem utrinque sedebant meditantes
consilia: incipere autem exitialem pugnam
155 pigrabantur utrique: Jupiter vero, sedens alte, jubebat.
Illis vero totus impletus-erat campus, et fulgebat ære,
virorum et equorum: resonabatque-tremens terra pedibus
concurrentium simul. Duo autem viri longe fortissimi
in medium utrorumque congrediebantur, ardentes pugnare
160 Æneasque Anchisiades, et divinus Achilles.
Æneas autem primus minabundus processit,
nutans casside valida: ac clypeum impetuosum
prætendebat pectori, vibrabatque æream hastam.
Pelides vero ex-altera-parte contra ruebat, leo veluti
165 exitialis, quem quidem viri interficere animis-ardent,
congregati, totus pagus: is vero primum quidem contemnens
incedit; sed quando aliquis pugna-impigrorum juvenum
hasta ferierit, contorquetque-se hians, circaque dentes spuma
oritur, inque corde ei gemit generosus animus;
170 cauda vero lateraque et femora utrinque
verberat, seque ipsum excitat ad-pugnandum;
torvumque-intuens recta fertur furore, si quem occidat
virorum, vel ipse pereat prima in turba:
sic Achillem incitabat robur et animus magnus,
175 obviam ut-iret magnanimo Æneæ.
Illi vero quando jam prope erant in alterum-alter vadentes,
hunc prior allocutus-est pedibus-velox divinus Achilles:
Ænea, cur tu, tantum agminum spatium permensus,
_hic_ constitisti? an te utique animus mecum pugnare jubet,
180 sperantem Trojanis _te_ imperaturum equûm-domitoribus
dignitate qualis _est_ Priami? Sed si me interfeceris,
non tibi propterea Priamus _hoc_ præmium in manu ponet:
sunt enim ei filii: ipse autem firmus, nec imprudens-mente.
An vero tibi Trojani agri-portionem tribuerunt, egregiam præ-
aliis,
185 amœnam vitifero-solo, et arabili, ut colas,
si me interfeceris? difficulter autem te spero hoc facturum.
Jam enim te, credo, et alias hasta fugavi.
An non recordaris, quando te a bobus, solus quum-esses,
agitavi de Idæis montibus velocibus pedibus
190 celeriter? tunc vero nusquam convertebaris fugiens:
inde autem in Lyrnessum evasisti: verum ego hanc
everti, aggressus (_auxiliante_) Minerva et Jove patre:
captivas autem mulieres, libero die erepto,
abduxi: at te Jupiter servavit, et dii ceteri.
195 Sed non nunc te servaturos puto, ut in animum
inducis: verum te ego regressum hortor
in multitudinem ire, neu adversus stes mihi,
antequam quid mali patiaris: factum vero et stultus sensit.
Huic vero Æneas respondit, dixitque:
200 Pelide, ne jam me verbis, puerulum tanquam,
speres _te_ territurum: quippe aperte scio et ipse
et convicia, et opprobria proloqui.
Scimus autem alter-alterius genus, scimus et parentes,
jam-olim-dicta audientes verba mortalium hominum:
205 visu vero certe nec tu meos nosti, neque ego tuos.
Aiunt te quidem Pelei eximii prolem esse
matre vero ex Thetide, comis-pulcris marina-nympha:
at ego _me_ filium magnanimo Anchisa
profiteor prognatum esse, mater autem mihi est Venus:
210 horum jam nunc alterutri certe carum filium plorabunt
hodie: non enim puto verbis omnino puerilibus
sic diremtos, e pugna _nos_ redituros-esse.
Quodsi vis et hæc doceri; ut bene scias
nostrum genus (multi autem ipsum homines norunt):
215 Dardanum jam primum genuit nubes-cogens Jupiter:
condidit autem _is_ Dardaniam: quippe nondum Ilios sacra
in campo ædificata-erat, urbs articulate-loquentium hominum,
sed adhuc radices habitabant irriguæ-fontibus Idæ.
Dardanus autem genuit filium Erichthonium regem,
220 qui tum opulentissimus erat mortalium hominum:
hujus ter-mille equæ per palustria pascebantur
feminæ, pullis exsultantes teneris:
harum _aliquas_ et _ipse_ Boreas adamavit pascentium,
equoque se quum-assimulasset, cæruleis-jubis, concubuit:
225 illæ vero gravidæ-factæ pepererunt duodecim equulas:
hæ autem quando saltu-lasciviebant super almam terram,
summum super aristarum fructum currebant, nec _eas_ frangebant:
at quum saltu-lasciviebant super lata dorsa maris,
in-superficie super collisos-fluctus maris cani currebant.
230 Troem autem Erichthonius genuit Trojanis regem:
ex-Troe vero tres filii eximii geniti-sunt,
Ilusque, Assaracusque, et deo-par Ganymedes,
qui sane pulcerrimus erat mortalium hominum:
quem et in-altum-rapuerunt dii, Jovi ut-pocillator-esset,
235 pulcritudinem ob ipsius, ut immortalibus interesset.
Ilus autem genuit filium eximium Laomedontem;
Laomedon autem Tithonum genuit, Priamumque,
Lampumque, Clytiumque, Hicetaonemque, sobolem Martis:
Assaracus vero Capyn; is autem Anchisen genuit filium:
240 aque me Anchises; Priamus vero genuit Hectorem divinum.
Ex-hoc quidem genereque et sanguine _me_ profiteor esse.
Jupiter vero virtutem viris augetque minuitque,
prout voluerit; ipse enim _est_ potentissimus omnium.
Sed age ne-amplius hæc disseramus, pueruli tanquam,
245 stantes in media acie prælii.
Licet enim ambobus opprobria proloqui
multa admodum: ne navis quidem centiremis onus ferret.
Volubilis vero lingua est hominum, multique insunt sermones,
omnigeni; verborum autem latus campus hinc et inde.
250 Qualecunque dixeris verbum, tale et audieris.
Sed quid jurgiis et rixis nobis opus _est_
altercari inter-nos-contra, tanquam mulieres,
quæ iratæ per contentionem animum-rodentem
altercantur inter-se, mediam in viam prodeuntes,
255 multa veraque et non _vera:_ ira vero et hæc jubet.
A-virtute tamen non me verbis avertes animosum,
priusquam ære pugnes contra. Verum age, ocyus
experiamur alter-alterum æratis hastis.
Dixit, et in terribile scutum intorsit gravem hastam,
260 horrendum: ingensque scutum circumsonuit hastæ cuspide.
Pelides vero scutum quidem a se _procul_ manu robusta
tenuit, perculsus: credebat enim longæ-umbræ hastam
facile penetraturam-esse magnanimi Æneæ:
imprudens; nec cogitabat in mente et in animo,
265 quod non facile est, deorum inclyta dona
a-viris certe mortalibus domari, neque _ea his_ cedere.
Neque tunc Æneæ bellicosi gravis hasta
perrupit scutum; aurum enim _eam_ inhibuit, dona dei:
sed duas quidem transiit per plicas; verum etiam tres
270 supererant: quoniam quinque plicas duxerat Vulcanus,
duas æreas, duasque interiores stanni,
unam vero auream: qua demum detenta-est fraxinea hasta.
Secundus autem Achilles emisit longæ-umbræ hastam,
et percussit Æneæ clypeum undique æqualem,
275 oram ad summam, ubi tenuissimum ambibat æs,
tenuissimum vero inductum-erat corium bovis; ac penitus
Pelias prorupit fraxinus, crepuit vero clypeus ab ea (_ictu
ejus_).
Æneas autem contractus-subsedit, et a se _procul_ scutum
sustulit,
territus: hasta autem supra dorsum in terra
280 stetit _ulterius_ pergendi-cupida: et utrosque disruperat orbes
clypei totum-hominem-tegentis: is vero evitata hasta longa
constitit, (dolor autem ei offusus-est immensus oculis,)
perculsus, quod prope se fixum-erat telum. Verum Achilles
promtus irruit, stricto ense acuto,
285 terribilem edens-clamorem: at saxum sumsit manu
Æneas, manum pondus, quod ne duo quidem viri ferrent,
quales nunc homines sunt: is vero ipsum facile agitabat et solus.
Tum certe Æneas quidem irruentem percussisset saxo,
vel in-galeam, vel in-scutum, quod ab eo defendisset tristem
mortem;
290 ipsum vero Pelides cominus ense anima privasset:
nisi celeriter animadvertisset Neptunus concussor-terræ.
Statim autem inter immortales deos verbum dixit:
Dii boni, certe mihi dolor _est_ de-magnanimo Ænea,
qui cito a-Pelide domitus ad-Orcum descendet,
295 credens verbis Apollinis longe-jaculantis:
domens: nec quicquam _is_ ab-eo propulsabit triste exitium.
Sed cur nunc hic insons mala patitur,
immerito, ob debitos-aliis dolores; grata autem semper
munera diis exhibet, qui cœlum latum inhabitant?
300 Sed agite, nos ipsi eum e morte subducamus,
ne-forte et Saturnius irascatur, si Achilles
hunc interimat: fatale vero ei est effugere,
ut ne sine-prole genus et prorsus-exstinctum pereat
Dardani, quem Saturnius præ omnibus dilexit liberis,
305 qui ex-se nati-sunt mulieribusque mortalibus.
Dudum enim Priami genus odit Saturnius:
nunc vero certe Æneæ vis Trojanis imperabit,
et filii filiorum, qui in posterum nati-fuerint.
Huic autem respondit deinde magnis-oculis veneranda Juno:
310 Terræ-concussor, ipse tu in mente tua consule
de-Ænea, utrum eum e-periculo-extrahas, an relinquas.
[a-Pelide Achille domandum, strenuus quanquam-sit.]
Sane enim nos multa juravimus jurajuranda
omnes inter deos, ego et Pallas Minerva,
315 nunquam a Trojanis _nos_ depulsuras-ope-allata malum diem,
ne quando quidem Troja exitiali igne tota cremabitur
incensa, incenderint autem Mavortii filii Achivorum.
Sed ut hoc audivit Neptunus terræ-concussor,
profectus-est ire perque pugnam et per stridorem hastarum,
320 pervenitque, ubi Æneas, atque inclytus erat Achilles.
Confestim vero huic quidem inde ob oculos fudit caliginem,
Pelidæ Achilli: ipseque hastam ære-solido-præfixam
clypeo extraxit magnanimi Æneæ;
et eam quidem ante pedes Achillis posuit;
325 Æneam vero vi-abegit a terra in-altum sublatum.
Multos autem ordines heroum, multos et equorum
Æneas superavit-saltu, dei a manu impetu-sumto:
pervenitque ad extremam-partem impetuosi prælii;
ibi autem Caucones ad pugnam armabantur.
330 Eum vero admodum prope accessit Neptunus concussor-terræ,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
Ænea, quis te sic deorum attonitum instigat
contra Peliden ferocem pugnare,
qui te simul fortior _est_ et carior immortalibus?
335 Sed recede, quandocunque obvius-fueris-factus illi,
ne et præter fatum in-domum Orci pervenias.
At postquam Achilles mortem et fatum assecutus-fuerit,
audacter jam deinceps inter primos pugna;
non enim aliquis te alius Achivorum interficiet.
340 Sic fatus, _eum_ reliquit illic, postquam præceperat omnia.
Tunc confestim Achillis ab oculis dispersit caliginem
magnam: is vero continuo clare vidit oculis;
ingemiscens autem dixit ad suum magnum animum:
Dii boni, certe magnum miraculum hoc oculis video:
345 hasta quidem hæc jacet in terra, neque omnino virum
video, in-quem immisi, interficere _eum_ cupiens.
Certe et Æneas igitur carus immortalibus diis
erat: sed ipsum putabam frustra sic gloriari.
Valeat: non ei animus me amplius experiri
350 erit, qui et nunc fugit lubens ex morte.
Sed agedum, Danaos bellicosos adhortatus,
illos alios Trojanos experiar obvius profectus.
Dixit, et in ordines saliit: hortabaturque virum quemque:
Ne-amplius nunc a-Trojanis procul state, divini Achivi,
355 sed age, vir contra virum eat, promtusque-sit pugnare.
Difficile vero mihi est, etiam fortis licet sim,
tot homines insequi, et cum-omnibus pugnare:
neque-vel Mars, qui-tamen deus immortalis, nec Minerva,
tantæ aciei persequens-obierit os, et impigre-egerit:
360 sed quantum quidem ego valeo manibusque pedibusque
et animis, me jam nego remissurum ne minimum quidem:
sed omnino per-ordines ibo penitus, nec quenquam puto
Trojanorum gavisurum-esse, qui _meam_ prope hastam venerit.
Sic dixit incitans: Trojanos vero splendidus Hector
365 hortabatur increpitans, affirmabatque _se_ iterum contra
Achillem:
Trojani magnanimi, ne timete Peliden.
Et ego verbis vel cum-immortalibus pugnare-possem;
hasta vero arduum, quoniam longe potentiores sunt.
Neque Achilles omnibus finem sermonibus imponet,
370 sed aliud quidem perficiet, aliud vero et in-medium claudum-
relinquet.
Huic ego obvius ibo, etiam si igni manuum-vi similis-est,
si igni manuum-vi similis-est,[TR1] animoque rutilo ferro.
Sic dixit incitans: illi vero adversi hastas tollebant,
Trojani: horum autem in-unum congressa-est vis, ortusque-est
clamor.
375 Et tunc Hectorem affatus-est astans Phœbus Apollo:
Hector, ne-jam omnino cum-Achille congredere-ante-aciem,
sed in agmineque et ex turba _eum_ excipe,
ne-qua te vel missili-feriat, vel cominus ense percutiat.
Sic dixit: Hector vero rursus iniit turbam-densam virorum,
380 perculsus, ut audivit dei vocem locuti.
At Achilles in-Trojanos insiliit, præcordia indutus robore,
horrende vociferans: primum autem interfecit Iphitionem
strenuum Otryntiden, multarum ductorem copiarum,
quem nympha peperit Nais Otrynto urbium-eversori,
385 Tmolo sub nivoso, Hydæ in opulenta civitate:
hunc quidem recta irruentem feriit hasta divinus Achilles,
medio in capite; hoc vero in-duas-partes totum diffissum-est:
fragoremque-edidit _heros_ cadens; et super-_eo_-gloriabatur
divinus Achilles:[TR2]
Jaces, Otryntide, omnium terribilissime virorum!
390 hic tibi mors _accidit;_ genus autem tibi est ad lacum
Gygæum, ubi tibi ager paternus est,
Hyllum ad piscosum, et Hermum vorticosum.
Sic dixit glorians: illi autem caligo oculos obtexit.
Hunc quidem Achivorum equi canthis-rotarum lacerarunt
395 prima in acie: ille vero post hunc Demoleontem,
strenuum propulsatorem pugnæ, Antenoris filium,
percussit ad tempus, per galeam æneis-munitam-malis.
Neque ærea galea _hastam_ inhibuit, sed per ipsam
cuspis pergendi-cupida rupit os; cerebrum vero
400 intus totum fœdatum-est: domuit vero ipsum ardentem.
Hippodamantem autem deinde, de curru desilientem,
ante se fugientem, in-dorso percussit hasta.
Atque is animum exhalabat et mugiebat, ut quum taurus
mugit, vi-tractus Heliconium circa regem,
405 adolescentibus trahentibus; gaudet autem his Neptunus:
sic utique hujus mugientis reliquit ossa animus ferox.
Atque ille ivit cum hasta in deo-parem Polydorum
Priamiden: eum vero neutiquam pater sinebat pugnare,
quod sibi inter filios minimus erat natu,
410 et sibi carissimus erat, pedibusque omnes vincebat:
tum vero juvenili-stultitia, pedum virtutem ostentans,
ruebat per primos-pugnatores, donec suam perdidit animam:
hunc percussit medium jaculo pedibus-velox divinus Achilles,
in-terga prætercurrentis, ubi baltei annuli
415 aurei _balteum_ constringebant, et duplex occurrebat lorica:
in-adversum vero perrupit ad umbilicum hastæ cuspis:
in-genua autem procidit ejulans: nubesque ipsum obtexit
nigra, ad se vero collegit intestina manibus, inclinatus.
Hector vero, ut vidit fratrem Polydorum
420 viscera manibus tenentem, advolutum terræ;
continuo ejus oculis offusa-est caligo, neque amplius sustinuit
diu procul versari, sed obviu venit Achilli,
acutam hastam vibrans, flammæ similis. At Achilles
ut vidit, ita exsiliit, et jactabundus verbum dixit:
425 Prope _est_ vir, qui meum maxime intimum-pupugit animum,
qui mihi sodalem interfecit dilectum; nec sane diutius
alter-alterum trepidi-fugerimus per aciei semitas.
Dixit, et torve intuens allocutus-est Hectorem divinum:
Propius accede, ut ocyus ad-mortis metas pervenias!
430 Illum vero interritus allocutus-est galeam-motans Hector:
Pelide, ne jam me verbis certe, puerulum tanquam,
speres _te_ perterrefacturum: nam aperte scio et ipse
et convicia, et opprobria proloqui.
Scio autem, quod tu quidem strenuus, ego vero te multo inferior
_sum._
435 Sed hæc quidem deorum in genibus posita sunt,
an tibi inferior licet sim, animum exemero,
hasta percusso: nam et meum telum acutum _est_ in-cuspide.
Dixit, et vibratam emisit hastam; et eam-quidem Minerva
flatu ab-Achille retro avertit glorioso,
440 leniter admodum afflatam: ista autem rediit ad-Hectorem divinum,
ipsiusque ante pedes cecidit. Verum Achilles
promtus irruit, occidere _eum_ cupiens,
horrendum vociferans: illum vero eripuit Apollo
facile admodum, utpote deus, operuitque caligine multa.
445 Ter quidem deinde irruit pedibus-velox divinus Achilles
hasta ærea, terque caliginem percussit profundam.
Sed quando jam quarto irruebat, dæomni par,
minaciter increpitans _eum_ verbis alatis allocutus-est:
Rursus nunc effugisti mortem, canis; certe tibi prope
450 venerat malum: nunc vero te eripuit Phœbus Apollo,
cui certe vota-facis, proficiscens in stridorem jaculorum.
At certe te conficiam omnino, etiam posthac obvius-factus,
si forte aliquis et mihi deorum adjutor est.
Nunc vero ceteros persequar, quemcunque deprehendero.
455 Sic locutus, Dryopem feriit ad cervicem mediam jaculo,
ceciditque _is ei_ ante pedes; ipse autem hunc quidem reliquit,
Demuchum vero Philetoriden, fortemque magnumque,
ad genu hasta percussum detinuit: huic quidem deinde,
feriens ense magno, exemit animam.
460 Atque ille Laogonum et Dardanum, filios Biantis,
ambos cum-impetu-adortus, e curru depulit in-terram,
alterum quidem hasta percussum, alterum vero cominus ense
feriens;
Troem etiam Alastoriden: hic quidem obvius venerat, genibus,
si-quo-modo sibi parceret, prehensis, et vivum dimitteret,
465 nec _se_ interficeret, æqualem-ætatem miseratus:
demens; neque hoc sciebat, quod non persuasurus erat.
Haudquaquam enim _Achilles_ animo-miti vir erat, nec lenis,
sed valde promtus: hic quidem ceperat manibus genua,
cupiens precari, ille vero ense percussit ad jecur:
470 ei autem jecur excidit, et ater sanguis ex ipso
sinum _ei_ implevit, ipsique tenebræ oculos contexere,
anima privato. Ille autem Mulium percussit prope-astans
hasta ad aurem; moxque per aurem ivit alteram
cuspis ærea: illeque Agenoris filium Echeclum
475 medium ad caput ense feriit capulum-magnum-habente:
totus autem incaluit ensis sanguine: huic vero oculos
occupavit purpurea mors et fatum violentum.
Deucalionem autem deinde, ubi connectuntur nervi
cubiti, hac illum caram per manum transfixit
480 cuspis ærea: ipse vero illum manebat manu gravatus,
præ _se_ videns mortem: ille autem gladio cervice percussa,
procul cum-ipsa galea caput excussit; medulla vero
vertebris exsiliit; ipse autem in terra jacuit extensus.
At ille profectus-est ire in eximium Pirei filium,
485 Rhigmum, qui e Thracia glebosa venerat:
hunc percussit medium telo, fixumque-est in pulmone æs;
decidit autem e curru. Ille autem Areithoum famulum,
retro equos convertentem, in-dorsum acuta hasta
feriit, curruque deturbavit: turbati-sunt autem ejus equi.
490 Ut vero fertur-furens-per profundas convalles immane-ardens
ignis
montis aridi; profunda autem crematur silva,
et quaquaversus agitans ventus flammam contorquet:
sic ille quaquaversus furens-ferebatur cum hasta, dæmoni par,
occidendos insequens; fluebat autem sanguine terra nigra.
495 Ut vero quum quis junxeri boves mares latis-frontibus,
ut-triturent hordeum album bene-condita in area,
citoque comminuuntur boum sub pedibus valde-mugientium:
sic ab Achille _acti_ magnanimo solidis-ungulis equi
calcabant simul cadaveraque et clypeos: sanguine autem axis
500 subtus totus fœdatus-erat, et ambitus qui _erant_ crica sellam-
currus,
quos ab equinis ungulis guttæ apergebant,
atque a canthis: ille vero cupiebat gloriam referre,
Pelides, cruentoque-pulvere fœdabatur manibus invictis.
[TR1] Unclear why double "si igni manuum-vi similis-est". The Greek
column of the book also features this duplication.
[TR2] "Achilles;" -> "Achilles:"
Iliadis XXI.—Pugna ad fluvium.