TEXT:

1 Aurora quidem croceo-peplo ab Oceani fluentis

exoriebatur, ut immortalibus lucem ferret et mortalibus:

illa vero ad naves pervenit, a deo dona ferens.

Invenit autem Patroclo circumfusum suum carum filium,

5 plorantem stridule; multi autem circum ipsum socii

lamentabantur. Inter hos vero astitit augustissima dearum,

inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocuta-est:

Fili mi, hunc quidem sinamus, dolentes licet,

jacere, quandoquidem semel deorum consilio interfectus-est:

10 tu vero a Vulcano _allata_ inclyta arma accipe,

perpulcra, qualia nondum quisquam vir humeris gestavit.

Sic igitur locuta dea arma deposuit

ante Achillem: illa vero sonuere facta-artificiose omnia.

Myrmidonas vero omnes cepit tremor, nec quisquam sustinuit

15 contra aspicere, sed territi-diffugerunt. At Achilles

ut vidit, ita ipsum magis subiit ira: intus autem ei oculi

terribiliter sub palpebris, tanquam flamma, micuerunt:

oblectabatur autem, in manibus tenens dei splendida dona.

At postquam animo suo delectatus-est, artificiosa aspiciens,

20 continuo matrem suam verbis alatis allocutus-est:

Mater mea, hæc quidem arma deus dedit, qualia par _est_

opera esse immortalium, nec mortalem virum perfecisse.

Nunc vero ego quidem me-armabo: sed perquam graviter

timeo, ne mihi interea Menœtii fortem filium

25 muscæ, ingressæ per ære-inflicta vulnera,

vermes intus-generent deturpentque mortuum

(vita vero ademta-est), inque corpore omnia putrescant.

Ei autem respondit deinde dea Thetis pedibus-argenteis:

fili, ne tibi hæc in animo tuo sint-curæ.

30 Ab hoc quidem ego conabor arcere improba examina,

muscas, quæ viros in-pugna-interfectos comedunt.

Etsi enim jaceat vel integrum in annum,

usque ei erit corpus incorruptum, aut etiam melius.

Verum tu, ad concionem vocatis heroibus Achivis,

35 ira renuntiata Agamemnoni, pastori virorum,

continuo prorsus ad pugnam armator, indueque fortitudinem.

Sic igitur fata, animos audentissimos _ei_ immisit:

Patroclo vero ambrosiam et nectar rubrum

instillavit per nares, ut ei corpus incorruptum esset.

40 At hic ibat præter litus maris, divinus Achilles,

horrendum vociferans, excitabatque heroas Achivos.

Et quicunque antea quidem navium in cœtu solebant-manere,

quique gubernatores _erant_ et tenebant clavos navium,

et promicondi apud naves erant, cibi dispensatores:

45 etiam hi tunc quidem ad concionem ibant, quod Achilles

in-conspectum-venit: diu vero a-pugna abstinuerat tristi.

At duo claudicantes ibant Martis famuli,

Tydidesque bellicosus, et divinus Ulysses,

hastæ innitentes; adhuc enim habebant vulnera gravia:

50 sed _jam_ in prima concione consederunt profecti.

At ultimus venit rex virorum Agamemno,

vulnus habens: etenim illum in aspera pugna

vulneraverat Coon Antenorides ærata hasta.

Verum postquam omnes congregati-erant Achivi,

55 inter-eos exsurgens locutus-est pedibus celer Achilles:

Atride, omnino hoc (_reconciliatio_) utrisque utilius

fuisset, tibi et mihi, quando nos quidem, dolentes corde,

animum-rodente contentione irati-fuimus, gratia puellæ.

Hanc debuit in navibus occidisse Diana sagitta,

60 die illo quo ego cepi Lyrnessum populatus:

tum sane non tot Achivi mordicus prendissent immensum solum,

hostium sub manibus _strati,_ me iram-fovente.

Hectori quidem et Trojanis hoc utilius _erat:_ at Achivos

diu meæ et tuæ contentionis memores-fore puto.

65 Sed ea quidem ante-acta-esse sinamus, dolentes licet,

animum in pectoribus nostrum domantes necessitate.

Nunc vero ego finio iram; nec me oportet

pertinaciter usque irasci. Sed age ocyus

hortatibus-concita ad-prælium capite-comantes Achivos,

70 ut adhuc etiam Troum periculum-faciam, obvius profectus,

num velint apud naves pernoctare: sed aliquem puto

ipsorum libenter genu flexurum-esse _diis,_ qui quidem effugerit

infesto e prælio _fugatus_ sub hasta nostra.

Sic dixit: ac lætati-sunt bene-ocreati Achivi,

75 iræ quum-renuntiasset magnanimus Pelides.

Inter-hos autem locutus-est rex virorum Agamemno:

[eo-ipso-loco a sede, neque in mediis assurgens:]

O amici, heroes Danai, famuli Martis,

stantem quidem _vos_ decet audire _me,_ neque convenit

80 interpellare: grave enim _hoc cuique,_ peritus licet sit.

Virorum autem in magno tumultu quomodo quis audierit,

vel dixerit? impeditur vero, argutus quamvis sit concionator.

Ad-Peliden quidem ego _orationem_ dirigam, sed vos ceteri

intelligite, Argivi, sermonemque diligenter cognoscite quisque.

85 Sæpe jam mihi nunc Achivi sermonem dixerunt,

et mihi conviciabantur: ego autem non in-causa sum,

sed Jupiter, et Fatum, et per-tenebras-vagans Erinnys,

qui mihi in concione mente injecerunt sævam noxam,

die illo, quo Achillis præmium ipse abstuli.

90 Sed quid facerem? deus omnia perficit.

Veneranda Jovis filia Ate (_Noxa_) quæ omnes in-errorem-agit,

perniciosa; hujus quidem molles pedes: non enim solo

insistit: enimvero illa per virorum capita incedit.

[lædens homines: alterumque saltem _concertantium_ irretit.]

95 Etenim jam olim Jovem læsit, quem-tamen potentissimum

hominum et deorum dicunt esse: sed etiam hunc

Juno, femina quæ-est, dolis decepit,

die illo, quo erat vim Herculeam (_Herculem_)

Alcmena paritura pulcris-muris-cincta in Thebe.

100 Nempe ille glorians dixerat-inter omnes deos:

Auscultate mihi, omnesque dii, omnesque deæ,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

Hodie virum in-lucem partuum-doloris-præses Ilithyia

edet, qui omnibus finitimis imperabit,

105 eorum hominum ex-genere, qui sanguine ex meo sunt.

Hunc vero dolos-meditans allocuta-est veneranda Juno:

mentieris, nec vero finem sermoni impones.

Eia autem, age, nunc mihi jura, Olympie, firmum jusjurandum,

revera eum omnibus finimitis imperaturum,

110 quisquis in die hoc ceciderit intra pedes mulieris

eorum hominum, qui tui ex sanguine sunt generis.

Sic dixit: Jupiter autem neutiquam fraudem intellexit;

sed juravit magnum jusjurandum; dein vero magnum malum-accepit.

Juno autem properans reliquit verticem Olympi,

115 statimque pervenit Argos Achaicum, ubi utitque norat

_esse_ generosam uxorem Stheneli Perseidæ.

Ea vero gestabat-utero carum filium; ac septimus stabat

(_inceperat_) mensis:

eduxit autem in lucem, licet immaturus essset,

Alcmenæ vero inhibuit partum, repressitque Ilithyias.

120 Ipsa autem renuntiatura _factum,_ Jovem Saturnium affata-est:

Jupiter pater, candentis-fulminis-missor, rem quandam tibi

mente ponam.

Jamjam vir natus-est, qui Argivis imperabit,

Eurystheus, Stheneli filius Perseidæ,

tuum genus: non ei inconveniens _est_ imperare Argivis.

125 Sic dixit: eum vero dolor acutus in mente feriit profunda.

Ilico autem corripuit Aten capite nitentibus-capillis-ornato,

iratus animo suo, et juravit firmum jusjurandum,

nunquam in Olympumque et cœlum stellatum

redituram Aten, quæ omnes noxa-afficit.

130 Sic fatus, deturbavit _eam_ a cœlo stellato,

manu circumrotatam: statimque _ea_ pervenit ad-opera hominum.

De ea semper ingemiscebat, quando suum carum filium videret

opus indignum sustinentem, sub Eurysthei (_illatis ab Eur._)

ærumnis.

Sic et ego, quando tum magnus galeam-motans Hector

135 Argivos perdebat ad puppes navium,

non poteram oblivisci Noxæ, qua semel læsus-fueram.

At postquam noxam-accepi, et mihi mentem exemit Jupiter,

iterum volo _te_ placere, dareque infinita dona.

At exsurge ad-pugnam, et ceteras excita copias:

140 dona autem ego hic omnia præbebo, quæcunque tibi profectus

hesternus (_heri_) in tentoriis promisit divinus Ulysses.

Si autem vis, exspecta, festinans licet ad-certamen:

donaque tibi ministri, mea ex nave sumentes,

ferent, ut videas, quod tibi animum-placantia dabo.

145 Hunc autem respondens affatus-est pedibus velox Achilles:

Atride augustissime, rex virorum Agamemno,

dona quidem, si vis, præbere, ut æquum-_est,_

vel retinere, penes te _est:_ nunc vero recordemur prælii

ilico: non enim decet verbis-tempus-terere hic manentes,

150 nec moras-facere: adhuc enim magnum opus infectum:

ut aliquis rursus Achillem inter primos videat

hasta ærea Trojanorum perdentem phalangas.

Sic aliquis (_quisque_) vestrum memor cum-viro pugnet.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

155 ne tamen sic, strenuus licet sis, deo-similis Achille,

jejunos impelle ad Ilium filios Achivorum

cum-Trojanis pugnaturos. Nam non in-exiguum tempus erit

certamen, postquam primum congressæ-fuerint phalanges

virorum, ac deus inspiraverit animos utrisque.

160 Sed saturari jube velocibus in navibus Achivos

cibo et vino; hoc enim robur est et vis.

Non enim vir totum diem usque-ad solem occidentem

expers cibi poterit contra _hostem_ pugnare.

Licet enim animo utique promto-sit ad-pugnandum,

165 tamen et sensim membra gravantur, et occupant _eum_

sitisque et fames, noxamque-trahunt genua eunti.

Qui vero vir, vini satur et cibi,

cum-viris hostibus totam-diem pugnat,

audens ei _est_ animus in præcordiis, nec quicquam membra

170 prius defatigantur, quam omnes recedant a-pugna.

Sed age, populum quidem dimitte, et jentaculum jube

instrui: sed dona rex virorum Agamemeno

ferat in mediam concionem, ut omnes Achivi

oculis videant, tuque animo tuo læteris.

175 Jurato autem tibi jusjurandum, inter Argivos surgens,

nunquam _se_ hujus cubile ascendisse vel _ei_ coiisse;

[qua fas est, rex, et virorum et mulierum,]

et vero tibi ipsi animus in præcordiis placidus sit.

Ac deinde te convivio in tentoriis conciliet

180 lauto, ut ne-quid _tui_ juris mutilum habeas.

Atride, tu vero deinde æquior et in alium

eris: haudquaquam enim indigne-ferendum, regem

virum placare, quando quis prior injuriam-fecerit.

Illum vero vicissim allocutus-est rex virorum Agamemno:

185 gaudeo tuo, Laertiade, hoc sermone audito

recte enim omnia persecutus-es et enarrasti.

Hæc vero ego volo jurare, jubetque me animus,

nec pejerabo per deum. Sed Achilles

maneat hic interim, festinans licet ad-certamen:

190 manete et ceteri omnes congregati, donec dona

e tentoriis venerit, et fœdera fida ferierimus.

Tibi vero ipsi hoc ego præcipio, et _te_ jubeo, _Ulysse,_

delectis juvenibus primoribus universorum-Achivorum,

dona mea a nave afferre, quot Achilli

195 heri polliciti-sumus _nos_ daturos; adducitoque mulieres:

Talthybius autem mihi ocyus per exercitum latum Achivorum

aprum quæsitum-apparet, mactandum Jovique Solique.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:

Atride augustissime, rex virorum Agamemno,

200 alias certe potius debetis hæc procurare,

quando aliqua postea-cessatio a-pugna fuerit,

et ardor non tantus sit in pectoribus meis.

Nunc vero illi quidem jacent confossi, quos domuit

Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam præbuit.

205 Vos autem ad cibum-sumendum adhortamini: verum ego

nunc quidem juberem pugnam-inire filios Achivorum

jejunos, impransos: sed cum sole occidenti

paraturos-esse magnam cœnam, postquam ulti-simus contumelia.

Ante vero nequaquam mihi-quidem proprium per guttur demittetur

210 nec potus, nec cibus, sodale mortuo,

qui mihi in tentorio confossus acuto ære,

jacet, in vestibulum _pedibus_ conversus: circum autem socii

lugent: ideo mihi neutiquam in mente hæc curæ-sunt,

sed cædesque et sanguis et gravis gemitus virorum.

215 Illum vero responden allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o Achille, Pelei fili, longe fortissime Achivorum,

præstantior es me et fortior non parum quidem

hasta, ego vero te prudentia utique superavero

multum: quippe prior natus-sum, et plura cognovi.

220 Quare tibi acquiescat animus in verbis meis.

Celeriter pugnæ fit satietas hominibus;

cujus plurimam quidem stipulam in-terram æs fundit;

messis autem perexigua, postquam inclinet lances

Jupiter, qui hominum arbiter pugnæ est.

225 Ventre vero haudquaquam licet mortuum lugere Achivos:

admodum enim multi et crebri diebus omnibus

cadunt: quando igitur quis respiraverit a-dolore?

Sed oportet eum quidem sepelire, qui mortuus-sit,

firmum animum habentes, per diem _unam_ defletum:

230 quotquot vero pugnæ horrendæ superfuerint,

_eos_ meminisse potus et cibi, ut adhuc magis

viris cum-hostibus pugnemus indesinenter usque,

induti corpus ære indomito: nec quisquam alia

copiarum cohortatione exspectata subsistat.

235 Illa enim cohortatio in-malum _ei_ cedet, qui relictus-fuerit

apud naves Argivorum: sed omnes-simul egressi

Trojanos in equûm-domitores excitemus acrem Martem.

Dixit, et Nestoris filios sibi-comites-delegit præclari,

Phylidenque Megetem, Thoantemque, Merionenque,

240 et Creontiaden Lycomedem, et Melanippum:

profectique-sunt ire ad tentorium Agamemnonis Atridæ.

statim deinde simul verbum fuit, et perfectum-erat opus:

septem quidem e tentorio tripodas ferebant, quos ei pollicitus-

erat,

splendidosque lebetas viginti, duodecimque equos:

245 eduxerunt confestim et mulieres, egregiorum operum scientes,

septem, at octavam, Briseidem pulcris-genis.

Auri autem quum-appendisset Ulysses decem omnia talenta,

præibat _ferens,_ simulque alii dona ferebant juvenes Achivorum:

et ea quidem in media concione posuere. Atque Agamemno

250 surrexit: Talthybius autem, deo similis voce,

aprum tenens in manibus, astabat pastori virorum.

Atrides autem, extracto manibus cultro,

qui ei juxta ensis magnam vaginam semper pendebat,

apri setis _pro primitiis_ abscissis, Jovi manus attollens,

255 precabatur: verum omnes ibidem sedebant tacite

Argivi, ut par-erat, auscultantes regi.

_Qui_ conceptis-precibus dixit, suspiciens in cœlum latum:

Testis-esto nunc Jupiter primum, deorum summus et maximus,

Terraque, et Sol, et Furiæ, quæ sub terra

260 homines puniunt, quicunque perjurium jurarit:

nequaquam ego puellæ Briseidi manum intuli,

nec concubitus causa indigens _ipsa,_ neque ullius alterius

_rei:_

sed mansit intacta in tentoriis meis.

Si vero quid horum perjurium _est,_ mihi dii dolores dent

265 multos admodum, quot dant _ei_ qui in-eos peccarit jurando.

Dixit, et jugulum apri abscidit sævo ære.

Hunc quidem Talthybius cani maris in magnum æquor

projecit circumrotatum, escam piscibus: at Achilles

assurgens inter-Argivos bellicosos locutus-est:

270 Jupiter pater, profecto magnas calamitates mortalibus infers!

Nec vero unquam animum in pectoribus meis

Atrides commovisset prorsus, nec puellam

abduxisset, me invito, _sui_ impotens; at certe Jupiter

voluit Achivis mortem multis accidere.

275 Nunc vero abite ad jentaculum, ut committamus pugnam.

Sic dixit: solvit autem concionem celerem (_celeriter_).

Illi quidem dispergebantur suam ad navem quisque.

Dona vero Myrmidones magnanimi curabant,

iverunt autem ad navem ferentes Achillis divini:

280 et ea quidem in tentoriis posuerunt, et sedere-fecerunt mulieres:

equos vero ad armentum egerunt famuli præclari.

Briseis autem inde, similis aureæ Veneri,

ut vidit Patroclum confossum acuto ære,

ipsi circumfusa, stridulum edidit-ululatum, manibusque laniabat

285 pectoraque, et teneram cervicem, atque pulcra ora.

Dixit autem flens, mulier similis deabus:

Patrocle, mihi miseræ plurimum dilecte animo,

vivum quidem te reliqui ego, e-tentorio abiens;

nunc vero te mortuum invenio, princeps virorum,

290 reversa: ut me excipit malum e malo semper!

Virum quidem, cui collocarant me pater et veneranda mater,

vidi ante urbem confossum acuto ære;

tresque fratres, quos mihi eadem peperit mater,

conjunctissimos, qui omnes exitialem diem obierunt.

295 Haudquaquam tamen me sinebas, quando virum meum velox Achilles

interfecit, evertitque urbem divini Mynetis,

flere; sed me dicebas Achillis divini

ingenuam uxorem _te_ facturum-esse, abducturumque in navibus

in Phthiam, paraturumque-epulas nuptiales inter Myrmidones.

300 Ideo te usque fleo mortuum, mitem semper.

Sic dixit flens: adgemebant autem feminæ,

de-Patroclo specie, de-suis autem _revera_ ipsarum malis singulæ.

Ipsum vero circa _Achillem_ seniores Achivorum congregabantur,

precantes, ut-vesceretur: is vero recusabat gemens:

305 Obsecro _vos,_ si quis mihi carorum obsequitur sociorum,

ne me ante cibo jubete, neu potu,

satiare meum animum; quippe me dolor gravis invadit:

occidentem vero solem exspectabo, et perferam prorsus.

Sic fatus, alios quidem remisit reges:

310 duo autem Atridæ remanebant, et divinus Ulysses,

Nestor, Idomeneusque, senexque equûm-agitator Phœnix,

oblectantes assidue tristem: nec-tamen quicquam animo

oblectabatur, antequam belli os subiret sanguinolenti.

Recordatus vero crebro ex-imo-pectore-trahebat _gemitus,_

dixitque:

315 Certe mihi olim et tu, infelix, carissime sodalium,

ipse in tentorio lautum jentaculum apposuisti

propere et diligenter, quando festinarent Achivi

Trojanis equûm-domitoribus inferre lacrimosum Martem:

nunc vero tu quidem jaces confossus: sed meum cor

320 expers _esto_ potus et cibi, intus licet-sint,

tui desiderio. Nec enim quicquam pejus aliud paterer:

ne si quidem vel patrem mortuum audirem,

qui forte nunc in-Phthia molles lacrimas effundit,

desiderio talis filii; ipse vero alienigeno in populo

325 propter horrendam Helenam cum-Trojanis bellum-gero:

vel illum, qui in-Scyro mihi nutritur carus filius.

[si quidem adhuc vivit, Neoptolemus divinæ-formæ.]

Nam antea quidem mihi animus in pectoribus sperabat,

solum me moriturum-esse, longe-ab Argo equos-pascente,

330 hic in Troja; te vero ad-Phthiam rediturum-esse,

ut mihi filium veloci in nave nigra

e-Scyro educeres, et ei ostenderes singula,

possessionem meam, servosque, et alto-tecto magnam domum.

Nunc enim Peleum utique puto vel prorsus

335 obiisse, vel ægre adhuc viventem tristari,

senioque inviso, et meum (_de me_) exspectantem semper

tristem nuntium, quando interfectum audiat.

Sic dixit flens; adgemebant autem primores,

recordati quæ quisque in ædibus reliquerant.

340 Lugentes vero hos intuitus miseratus-est Saturnius,

confestimque Minervam verbis alatis allocutus-est:

Filia mea, jam prorsus deseruisti virum eximium.

An utique tibi haud-jam omnino in animo curæ-est Achilles?

ille, en! ante naves puppibus-et-proris-excelsas

345 sedet plorans sodalem carum: ac ceteri jam

abierunt ad jentaculum; is vero jejunus et impransus.

Quin abi, ei nectarque et ambrosiam amabilem

instilla in pectora, ut ne ipsum fames occupet.

Sic locutus, impulit ante promtam Minervam;

350 hæc vero, harpæ similis alis-patulæ, voce-argutæ,

e cœlo desiliit, per æthera. At Achivi

statim armabantur per exercitum: illa vero Achilli

nectar in pectora et ambrosiam amabilem

instillavit, ut ne eum fames acerba genua occuparet:

355 ipsa autem ad patris late-potentis solidam domum

abiit. Illi vero seorsum a-navibus se-effundebant velocibus.

Ut vero quum densæ nives a-Jove devolant,

gelidæ, ab impetu _actæ_ sereni Boreæ:

sic tunc crebræ galeæ, lucidum renidentes,

360 e-navibus ferebantur, et clypei umbonibus-muniti,

loricæque cavitatibus-firmis, et fraxineæ hastæ.

Fulgor autem ad cœlum ibat, ridebatque omnis circùm terra

æris præ fulgure: ac strepitus excitabatur sub pedibus

virorum: in mediis vero armabatur divinus Achilles.

365 [Cujus et dentium stridor oriebatur; atque ei oculi

splendebant, velut ignis flamma; intus vero ei cor

subiit dolor intolerabilis: ipseque jam, Trojanis irascens,

induit dona dei, quæ ei Vulcanus laboraverat fabricans.]

Ocreas quidem primum circa tibias posuit

370 pulcras, argenteis fibulis apte-junctas:

deinde loricam circa pectora induebat.

Circa humeros autem posuit ensem argenteis-clavis-distinctum,

æreum: ac deinde scutum magnumque solidumque,

sumsit; ejus autem in-longinquum fulgor ibat, velut lunæ.

375 Ut vero quum e ponto flamma nautis relucet

ardentis ignis; is autem ardet alte in-montibus,

loco in solitario; ipsos vero invitos procellæ

ponto super piscoso ab-amicis seorsum ferunt:

sic ab Achillis scuto splendor ad-æthera ibat,

380 pulcro, affabre-facto. Atque galeam sublatam

capiti imposuit validam: hæc autem, stellæ instar, refulgebat,

setis-equinis-comans galea: quassabanturque comæ

aureæ, quas Vulcanus fuderat circa conum densas.

Tentabat autem se ipsum in armis divinus Achilles,

385 an sibi apta-essent, et facile-in-iis moverentur pulcri artus:

ei vero tanquam alæ erant, attollebantque pastorem virorum.

E theca autem paternam extraxit hastam,

gravem, magnam, validam: quam quidem non poterat alius Achivorum

vibrare, sed ipsam solus norat vibrare Achilles,

390 Peliadem fraxinum, quam patri caro _ejus_ dederat Chiron

Pelii ex vertice, cædis-auctorem futuram heroibus.

Equos autem Automedonque et Alcimus adornantes

jungebant, ac pulcra lora-jugalia circumposita-erant; et frenos

maxillis immisere, habenasque extenderunt retro

395 coagmentatam ad-sellam-currus. Ac scuticam splendidam

manu capiens habilem, in currum insiliit

Automedon; retro ver ad-pugnam-paratus ascendit Achilles,

armis collucens, tanquam fulgidus sol.

Terribiliter autem equis imperitabat patris sui:

400 Xantheque, et Balie, inclyta soboles Podarges,

alio jam modo deliberate salvum-referre aurigam

retro Danaorum in agmen,ubi satiati-fuerimus pugna:

neque, ut Patroclum, relinquite illic mortuum.

Hunc autem sub jugo allocutus-est pedibus micans equus,

405 Xanthus, statim vero inclinavit caput; tota autem juba,

circulo profusa juxta jugum, ad-terram pervenit:

vocalem vero reddidit[TR1] dea candidis-ulnis Juno:

Et certe te nunc saltem salvum-referemus, impetuose Achille:

sed tibi prope _est_ dies exitialis; nec quicquam nos

410 in-culpa, sed deusque magnus et fatum violentum.

Neque enim nostra tarditateque segnitieque

Trojani ab humeris Patrocli arma detraxerunt:

sed deorum fortissimus, quem comas-pulcras-habens peperit Latona,

interfecit _eum_ inter primos-pugnatores, et Hectori gloriam

dedit.

415 Nos vero etiam flatum Zephyri cursu æquaremus,

quem velocissimum dicunt esse: quin-et tibi ipsi

fatale est, a-deoque et viro vi domari.

Sic igitur locuti _equi_ Erinnyes inhibuerunt vocem.

Hunc autem valde indignatus affatus-est pedibus velox Achilles:

420 Xanthe, quid mihi mortem vaticinare? minime te decet.

Bene etenim novi et ipse, quod mihi fatum _est_ hic perire,

procul-a dilecto patre et matre: at tamen

non cessabo, priusquam Troes abunde satiaverint-se pugna.

Dixit, et inter primos clamans dirigebat solidis-ungulis equos.

[TR1] "redidit" -> "reddidit"

Iliadis XX.—Deorum pugna.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 42 / 56 题