1 Sic illi quidem pugnabant instar ignis ardentis:
Antilochus vero Achilli pedibus celer nuntius venit.
Illum invenit ante naves erectis-cornibus (_proris et puppibus_),
ea cogitantem in animo quæ jam perfecta erant:
5 ingemiscens autem dicebat ad suum magnum animum:
Hei mihi, quidnam rursus capite-comantes Achivi
ad naves fugati-aguntur, territi per-campum?
_Metuo_ ne jam mihi perfecerint dii malas sollicitudines animo,
ut olim mihi mater narravit, ac mihi dixit,
10 Myrmidonum fortissimum, adhuc vivente me,
manibus sub Trojanorum relicturum-esse lucem solis.
Certe omnino jam mortuus-est Menœtii fortis filius,
miserandus: certe jusseram _eum,_ repulso hostili igne,
retro ad naves ire, nec cum-Hectore fortiter pugnare.
15 Dum is hæc versabat in mente et in animo,
interea ad-eum prope accessit illustris Nestoris filius,
lacrimas calidas fundens, dixitque nuntium gravem:
Hei mihi, Pelei fili bellicosi, profecto perquam tristem
audies nuntium _rei,_ quæ non debuit facta-esse.
20 Jacet Patroclus; de-cadavere autem jam pugnant
nudo: sed ejus arma habet galeam-motans Hector.
Sic dixit: illum vero doloris nubes obtexit atra.
Ambabus manibus tollens pulverem flagratum (_cinerem_),
fudit super caput, pulcramque deturpabat faciem:
25 divinæque tunicæ niger undique-adhæsit cinis.
Ipse vero in pulveribus magnus magno-spatio porrectus
jacebat, suisque manibus comam deturpabat scindens.
Ancillæ autem, quas Achilles in-præda-ceperat, Patroclusque,
animo tristatæ altum ejulabant, et foras
30 procurrebant circa Achillem bellicosum: manibus vero omnes
pectora plangebant, resolvebanturque subtus genua cujusque.
Antilochus autem ex-altera-parte lugebat, lacrimas fundens,
manus tenens Achillis: is autem suspirabat generoso corde;
timebat enim, ne jugulum _Patroclo Hector_ abscinderet ferro:
35 horrendum vero ejulabat. Audivit autem veneranda mater,
sedens in fundo maris, apud patrem senem;
ululavitque inde: deæ autem circa-ipsam congregabantur,
omnes quotquot in fundo maris Nereides erant.
Illic quidem erat Glauceque, Thaliaque, Cymodoceque,
40 Nesæa, Spioque, Thoaque, Haliaque magnis-oculis,
Cymothoeque, et Actæa, et Limnorea,
et Melita et Iæra, et Amphithoe, et Agave,
Dotoque, Protoque, Pherusaque, Dynameneque,
Dexameneque, et Amphinome, et Callianira,
45 Doris, et Panope, et inclyta Galatea,
Nemertesque, et Apseudes, et Callianassa:
illic erat et Clymene, Ianiraque, et Ianassa,
Mæra, et Orithyia, comisque-pulcris Amathia;
aliæque, quæ in fundo maris Nereides erant.
50 Iis vero splendidus implebatur specus; hæ autem simul omnes
pectora sibi plangebant; Thetis vero exorsa-est fletum:
Audite, sorores Nereides, ut bene omnes
sciatis audientes, quanti meo insint dolores animo.
Hei mihi miseræ, hei mihi infeliciter-fortissimum-enixæ!
55 quæ postquam pepereram filium eximiumque fortemque,
præstantissimum heroum, isque succreverat plantæ similis:
hunc quidem ego educatum, ut plantam in fœcundo-loco agri,
in-navibus misi recurvis ad Ilium,
contra-Trojanos pugnaturum: hunc autem non receptura-sum rursus,
60 domum reversum, intra ædes Peleias.
Quamdiu vero mihi vivit et videt lumen Solis,
tristatur, nec quicquam ei possum auxiliari proficiscens.
Sed proficiscar, ut visam dilectum filium, et audiam,
quinam ipsum invaserit luctus, seorsum-a pugna manentem.
65 Sic locuta reliquit specum: illæ vero cum ipsa
lacrimabundæ ibant; circumque ipsas unda maris
scindebatur. Hæ autem ut jam ad-Trojam glebosam venerant,
litus conscenderunt ordine, ubi frequentes
Myrmidonum subductæ-erant naves velocem circa Achillem.
70 Huic autem graviter-suspiranti astitit veneranda mater;
acutum autem ululans, caput prehendit filii sui:
et lugens, verbis alatis _eum_ allocuta-est:
Fili, quid fles? qui vero te mente invasit dolor?
Eloquere, ne cela: illa quidem jam tibi perfecta-sunt
75 a Jove, ut jam antea precatus-es, manibus sublatis,
omnes ad puppes cogi filios Achivorum,
tui indigentes, patique indignas res.
Illam autem graviter-suspirans allocutus-est pedibus velox
Achilles:
mater mea, hæc quidem mihi Olympius perfecit:
80 sed quæ mihi ex-his voluptas, quum carus periit socius,
Patroclus? quem ego supra omnes honorabam socios,
æque-ac meum caput: hunc perdidi: arma vero Hector
_ei_ trucidato exuit ingentia, mirabilia visu,
pulcra: quæ quidem Peleo dii dederunt, splendida dona,
85 die illo, quando te mortalis viri collocarunt in-cubili.
Utinam tu quidem ibidem inter immortales marinas
habitasses, Peleusque mortalem duxisset uxorem!
Nunc vero _mortali nupsisti,_ ut et tibi luctus in animo
immensus esset,
de-filio occiso: quem non recipies rursus
90 domum reversum: quippe ne me-quidem _ipsum_ animus jubet
vivere, neque hominibus interesse, nisi Hector
primus mea sub hasta, percussus, animam perdiderit,[TR1]
Patroclumque ob-interfectum-pœnas Menœtiaden dederit.
Illum vero vicissim affata-est Thetis, lacrimas fundens:
95 cito-moriturus certe mihi, fili, es, quum-talia dicas:
ilico enim tibi deinde post Hectorem fatum paratum _est._
Illam vero graviter ingemiscens allocutus-est pedibus velox
Achilles:
ilico moriar, quandoquidem non eram socio,
dum-interficeretur, auxiliaturus: ille quidem valde procul a-
patria
100 interiit: me vero desideravit, mali propulsator ut-sim.
Nunc autem, quoniam non revertar utique caram in patriam terram
neque ulla Patroclo natus-sum lux (_salus_), nec sociis
ceteris, qui jam multi domiti-sunt ab-Hectore divino:
sed sedeo apud naves, inutile pondus terræ,
105 talis quum-sim, qualis nullus Achivorum ære-loricatorum
in pugna; concione autem meliores sunt et alii.
Utinam contentio a diis et ab hominibus pereat,
et ira, quæ impellit etiam admodum-prudentem sævire:
quæque multo dulcior melle stillante
110 hominum in pectoribus augescit, tanquam fumus:
sicut me nunc irasci-fecit rex virorum Agamemno.
Sed hæc quidem ante-acta-esse sinamus, dolentes licet,
animum in pectoribus nostrum domantes necessitate.
Nunc vero ibo, ut cari capitis perditorem inveniam,
115 Hectorem; mortem autem ego tunc accipiam, quandocunque demum
Jupiter voluerit perficere, atque immortales dii ceteri.
Neque enim ne vis quidem Herculis effugit mortem,
qui tamen carissimus erat Jovi Saturnio regi:
sed eum fatum domuit et gravis ira Junonis.
120 Ita et ego, si jam mihi simile fatum decretum-est,
jacebo, quum mortuus-fuero: nunc vero gloriam bonam auferam,
et aliquam Troadum et Dardanidum profundo-sinu,
ambabus manibus genis a-teneris
lacrimas abstergentem, crebro suspirare cogam:
125 sentiant autem, quod jam diu ego a-pugna cessavi.
Neu me prohibe a-pugna, amans licet: nec mihi persuadebis.
Huic autem respondit deinde dea Thetis pedibus-argenteis:
sane jam hæc, fili, revera _sunt;_ non malum est,
laborantibus sociis arcere gravem perniciem:
130 sed tibi arma pulcra inter Trojanos detinentur,
ærea, coruscantia: illa quidem galeam-motans Hector
ipse ferens humeris exsultat: nec-tamen ipsum puto
diu _iis_ gavisurum-esse; quippe cædes prope eum _est._
Sed tu quidem neutiquam ingredere pugnam Martis,
135 antequam me huc profectam (in) oculis videris.
Mane enim revertar, cum sole oriente,
arma pulcra ferens a Vulcano rege.
Sic igitur fata, retro se-vertit a-filio suo:
et conversa, inter-marinas sorores dixit:
140 Vos quidem nunc subite maris latum sinum,
visuræque senem marinum et ædes patris,
et ei omnia dicite; ego vero ad latum Olympum
vadam ad Vulcanum clarum-arte fabrili, si velit
filio meo dare inclyta arma collucentia.
145 Sic dixit: illæque undam maris statim subierunt:
ipsa utem ad-Olympum, dea Thetis argenteis-pedibus,
abiit, ut dilecto filio inclyta arma afferret.
Illam quidem ad-Olympum pedes ferebant: sed Achivi
immenso _cum_ fremitu sub Hectore homicida
150 fugientes, ad-navesque et Hellespontum venerant.
Nec tamen Patroclum adhuc bene-ocreati Achivi
extra tela extraxerant mortuum, famulum Achillis:
rursus enim jam illum assecuti-fuerant peditesque et currus,
Hectorque Priami filius, flammæ similis vi.
155 Ter quidem illum retro pedibus prehendit splendidus Hector,
abstrahere cupiens, magnaque-voce Trojanos inclamabat:
ter autem duo Ajaces, impetuosam induti fortitudinem,
a-mortuo _eum_ vi-repulerunt: ille vero firmiter, robore fretus,
interdum impetum-faciebat per tumultum, interdum autem
160 consistebat alte clamitans: retro vero non cedebat omnino.
Sicut autem a corpore haudquaquam leonem fulvum possunt
pastores in-agro pernoctantes valde esurientem summovere:
sic hunc non poterant duo Ajaces armis-acres,
Hectorem Priamiden, a mortuo absterrere.
165 Et jam abstraxissetque, et immensam retulisset gloriam,
nisi Pelidæ pedibus-ventosa velox Iris
nuntia venisset currens ab Olympo, ut-armaretur,
clam Jove aliisque diis; miserat enim eam Juno.
Prope autem stans verbis alatis _Achillem_ allocuta-est:
170 Surge, Pelide, omnium terribilissime virorum:
Patroclo auxiliare, cujus gratia certamen grave
stat ante naves: illi vero se-invicem perdunt,
hi quidem, pugnantes cadavere pro mortuo,
illi vero, ut-trahant ad Ilium ventosam,
175 Trojani, recta-irrunt: maxime vero splendidus Hector,
abstrahere cupit; caput autem ipsum animus jubet
infigere palis, abscissum tenere a cervice.
Sed surge, neu amplius jaceto: pudorque tuum animum tangat,
Patroclum Trojanis canibus ludibrium fieri:
180 tibi _erit_ contumelia, si cadaver deturpatum evadat.
Huic autem respondit deinde pedibus-celer divinus Achilles:
Iri dea, quisnam te deorum mihi nuntium misit?
Illumque vicissim allocuta-est pedibus-ventosa velox Iris:
Juno me demisit, Jovis gloriosa conjux:
185 nec scit Saturnius in-alta sede, nec quisquam alius
immortalium, qui Olympum valde-nivosum circumcolunt.
Hanc autem respondens allocutus-est pedibus celer Achilles:
Et quomodo eam ad pugnam? habent vero arma _mea_ isti:
mater autem cara non me prius sinebat armari,
190 quam ipsam reversam (in) oculis viderem:
pollicita-est enim a-Vulcano _se_ allaturam arma pulcra.
Alterius autem non ullius scio cujus inclyta arma induere-possim,
nisi Ajacis scutum Telamonii:
sed et ipse hic, credo, inter primos versatur,
195 hasta cædem-edens de Patroclo mortuo.
Illum vero vicissim allocuta-est pedibus-ventosa velox Iris:
bene etiam nos scimus, quod tibi inclyta arma detinentur:
sed sic ad fossam profectus, Trojanis da-te-in-conspectum,
si forte te veriti abstinuerint a-pugna
200 Trojani, respirarintque Mavortii filii Achivorum
afflicti _jam:_ exigua autem _erit_ respiratio a-prælio.
Illa quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris:
at Achilles surrexit Jovi carus: ac Minerva
humeris validis circumposuit ægidem fimbriatam:
205 et ejus capiti nubem circumdedit augustissima dearum,
auream, ex ipsaque accendit flammam collucentem.
Ut vero quum fumus ascendens ex urbe ad-ætherem venit,
longe ex insula, quam hostes oppugnant,
qui per totum-diem horrendo cernunt Marte
210 urbe _procurrentes_ ex sua; sed cum sole occidente
_continuo_ et faces-in-speculis ardent densæ, alteque splendor
oritur emicans, finitimi ut-videant,
si forte cum navibus mali propulsatores veniant:
sic ab Achillis capite splendor ad-ætherem pertingebat.
215 Stetit autem ad fossam profectus extra murum, nec-tamen Achivis
miscebatur; matris enim prudens reverebatur præceptum.
Ibi stans clamavit; seorsum autem Pallas Minerva
vociferata-est: et in Trojanis immensum excitavit tumultum.
Ut vero quum admodum-luculenta vox _fit_ quando clangit tuba
220 urbem cingentes hostes propter exitiales:
sic tunc admodum-luculenta vox exorta-est Æacidæ.
Illi vero ut audiverunt vocem æream Æacidæ,
omnibus commotus-est animus: ac pulcris jubis equi
retro currus vertebant: præsagiebant enim clades animo.
225 Aurigæ autem perculsi-sunt, bui viderunt indefessum ignem
horrendum super caput magnanimi Pelidæ
ardentem: illum vero accenderat dea cæsiis-oculis Minerva.
Ter quidem super fossam altum clamavit divinus Achilles:
ter vero conturbati-sutn Trojani inclytique socii.
230 Ibidem autem etiam tunc perierunt duodecim virir fortissimi
_impediti_ circa suos currus et hastas (iis _confixi_). At[TR2]
Achivi
alacriter Patroclum extra tela extractum,
deposuerunt in lectis; cari autem circumstabant socii
lugentes: cum iisque pedibus-velox sequebatur Achilles,
235 lacrimas calidas fudens, ut aspexit fidum socium
jacentem in feretro, laceratum acuto ære:
quem quidem miserat cum equis et curribus
in prælium, nec rursus excepit reversum.
Solem autem indefessum magnis-oculis veneranda Juno
240 misit ad Oceani fluenta, invitum, ut-rediret;
Sol occidit, finemque-fecerunt divini Achivi
certaminis asperi et omnibus-æque-gravis pugnæ.
Trojani vero ex-altera-parte, ex aspero prælio
ut-excesserant, solverunt sub curribus veloces equos;
245 ad concionem autem congregabantur, antequam cœnam curarent.
Erectis vero stantibus concio habita-est, nec quisquam sustinuit
sedere; omnes enim tenebat tremor: eo-quod Achilles
exortus-fuerat: diu vero a-pugna se-abstinuerat tristi.
Illis autem Polydamas prudens cœpit concionari,
250 Panthoides: hic enim solus videbat porro et retro (_futura et
præterita_):
Hectori autem erat sodalis, eademque nocte nati-erant;
sed hic quidem verbis, ille vero hasta multum superabat.
Qui iis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
In-utramque-partem diligenter deliberate, amici: hortor enim
ego
255 in-urbem nunc ire, nec exspectare Auroram divinam
in campo prope naves: procul vero a muro sumus.
Quamdiu quidem hic vir Agamemnoni irascebatur divino,
tamdiu faciliores impugnatu erant Achivi.
Gaudebam enim ego veloces juxta naves pernoctans,
260 sperans _nos_ naves capturos utrinque-recurvas.
Nunc vero graviter timeo pedibus-velocem Peliden:
qualis _est_ illius animus violentus, non volet
manere in campo, ubi Trojani et Achivi
in medio utrique vim Martis dividunt (_utrique experiuntur_):
265 sed de urbeque pugnabit, ac _de_ uxoribus.
Verum eamus ad urbem; obsequimini mihi: sic enim erit.
Nunc quidem nox quiescere-fecit pedibus-velocem Peliden
alma; si autem nos offenderit hic manentes
cras, progressus cum armis, probe _tunc_ aliquis illum
270 agnoscet: libenter enim pervenerit ad-Ilium sacram,
quicunque effugerit: multos vero canes et vultures comedent
Troum: utinam procul-ab aure sic sit (_hoc nunquam audiam_)!
Si vero meis verbis obsecuti-fuerimus, tristes licet,
per-noctem quidem in concione robur habebimus, urbem autem turres
275 excelsæque portæ, tabulæque ad has aptatæ,
longæ, bene-politæ, coagmentatæ tutabuntur.
Mane vero sub-auroram cum armis loricati
stabimus super turribus: huic autem gravius _fuerit,_ si
voluerit,
profectus e navibus, circa murum nobiscum pugnare.
280 Retro iterum ibit ad naves, postquam arduis-cervicibus equos
vario cursu satiarit, sub turrem temere-vagans.
Intus vero non ipsum animus irruere sinet,
nec unquam vastabit, priusquam eum canes veloces ederint.
Illum vero torve intuitus allocutus-est galeam-motans Hector:
285 Polydama, tu quidem neutiquam mihi grata hæc dicis,
qui hortaris in urbem _nos_ cogi revertentes.
An nondum satiati-estis manendo intra turres?
Antea enim Priami urbem articulate-loquentes homines
omnes prædicabant divitem-auri, divitem-æris:
290 nunc vero jam perierunt-ex ædibus reconditæ-opes pulcræ:
multæ autem jam in-Phrygiam et Mæoniam amœnam
opes venum-avectæ abiere, ex-quo magnus iratus-fuit Jupiter.
Nunc vero quum mihi dedit Saturni filius versuti
gloriam retulisse apud naves, marique conclusisse Achivos,
295 stulte, ne-amplius hæc consilia ostende in populo.
Non enim quisquam Trojanorum obtemperabit: non enim sinam.
Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes.
Nunc quidem cœnam sumite per exercitum turmatim,
et excubiarum mementote, et vigilate quisque:
300 Troum vero quicunque de-opibus nimium sollicitus-est,
collectas-in-unum copiis det publice-absumendas,
quorum aliquem (_quemque_) melius est _illis_ frui, quam Achivos.
Mane vero sub-auroram cum armis loricati
naves juxta cavas excitemus acrem Martem.
305 Si autem revera apud naves exortus-est divinus Achilles,
gravius, si voluerit, ei erit: non illum ego
fugiam e pugna horrisona, sed omnino contra
stabo, seu referat magnam victoriam, seu _ego_ referam:
communis Mars _est,_ atque etiam occisorem-occidit.
310 Sic Hector concionatus-est: ac Trojani acclamarunt,
vecordes; nam iis mentes exemerat Pallas Minerva:
Hectori enim assensi-sunt, perniciosa consilia-danti;
Polydamanti vero nullus, qui bonum suaserat consilium.
Cœnam deinde sumserunt per exercitum. At Achivi
315 tota-nocte Patroclum gemitibus-lugebant flentes.
Illis autem Pelides densum exorsus-est fletum,
manus viros-occidentes imponens pectoribus sodalis,
crebros admodum edens-gemitus: sicut leo bene-barbatus,
cui nempe catulos cervos-venans surripuerit vir
320 silva ex densa: ille vero tristatur sero adveniens;
multas autem convalles obit, viri vestigia indagans,
sicubi inveniat: perquam enim acris ira eum corripit:
sic is graviter-suspirans, dixit-inter Myrmidonas:
Dii boni! prorsus irritum verbum effudi die illo,
325 bono-animo-esse-jubens heroem Menœtium in ædibus:
dicebam enim ei _me_ in Opuntem inclytum filium reducturum,
Ilium quando-evastasset, nactusque-esset prædæ portionem.
Sed non Jupiter hominibus cogitata omnia perficit.
Ambos enim _nos_ fato-destinatum-est eamdem terram rubefacere
330 hic in Troja: quippe neque me reversum
excipiet in-ædibus senex equûm-agitator Peleus,
nec Thetis mater, sed hic _me_ terra tenebit.
Nunc vero quandoquidem, Patrocle, te posterior subibo terram,
non tibi ante justa-faciam, quam Hectoris huc attulero
335 arma et caput, magnanimi tui interfectoris:
duodecim autem ante rogum cervices-abscindam
Trojanorum præclaris filiis, de-te interfecto iratus.
Interea vero mihi apud naves recurvas jacebis sic:
circumque te Trojanæ et Dardanides profundo-sinu
340 plorabunt, noctesque et dies lacrimas-fundentes;
quas ipsi labore-acquisivimus, vique hastaque longa,
opulentas evastantes urbes articulate-loquentium hominum.
Sic fatus, socios jussit divinus Achilles
circumdare igne positum tripodem magnum, ut celerrime
345 a-Patroclo abluerent tabum cruentum.
Illi vero aptum ad-lavacra tripodem statuere in ignem ardentem,
et aquam infudere, subtusque ligna accendêre allata:
ventrem quidem tripodis ignis ambibat, calefiebatque aqua.
Ac postquam fervefacta-erat aqua in splendenti ære,
350 tum statim laveruntque, et unxerunt pingui oleo:
ac vulnera impleverunt unguento novenni:
in lectis autem positum, tenui linteo texerunt
ad pedes a capite: desuper vero, palla candida.
Per-totam-noctem deinde pedibus celerem circa Achillem
355 Myrmidones Patroclum gemitibus lugebant flentes.
Jupiter autem Junonem allocutus-est sororem conjugemque:
Perfecisti[TR3] tandem, magnis-oculis veneranda Juno,[TR4]
et-excitasti Achillem pedibus celerem: profecto etenim te
ex ipsa nati-sunt capite-comantes Achivi.
360 Ei vero respondit deinde magnis-oculis veneranda Juno:
importunissime Saturnie, qualem hunc sermonem dixisti!
Namque fere aliquis est homo homini _hoc_ perfecturus,
qui-tamen mortalisque est, ac non tot consilia novit:
quomodo jam ego, quæ aio dearum _me_ esse præstantissimam,
365 utrumque, genereque, et quod tua uxor
vocata-sum, tu vero omnes inter immortales imperas,
non debui Trojanis ira-accensa mala machinata-esse?
Sic illi quidem talia inter se loquebantur.
Vulcani autem pervenit ad-domum Thetis pedibus argenteis,
370 immortalem, stellatam, insignem _inter domos aliorum_
immortalium,
æream, quam quidem ipse fecerat Claudus.
Illum vero inveniet sudantem, versantem-se circa folles,
studiose-agentem: tripodas enim viginti omnes fabricabat,
qui-starent ad parietem bene-fundatæ domus:
375 aureas autem ipsis rotas unicuique fundo subdiderat,
ut ei sponte-sua divinum ingrederentur cœtum,
ac rursus ad domum redirent, mirabile visu.
Illi autem in-tantum quidem erant perfecti, ansas vero nondum
artificiosæ additæ-erant; quas jam apparabat, cudebatque clavos.
380 Dum is hæc conficiebat peritis præcordiis,
interea ad-eum prope accessit dea Thetis pedibus-argenteis.
Eam autem vidit progressa Charis splendida-vitta-in-capite,
pulcra, quam uxorem-duxerat inclytus Vulcanus;
inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocuta est:
385 Quid, Theti sinuoso-peplo, venisti ad-nostram domum
venerandaque dilectaque? antea quidem nequaquam frequentabas.
Sed sequere ulterius, ut tibi hospitales-epulas apponam.
Sic locuta, ulterius ducebat _eam_ augustissima[TR5]dearum.
Hanc deinde sedere-fecit in sede argenteis-clavis-distincta,
390 pulcra, artificiosa; suberatque scabellem pedibus:[TR6]
Vocavitque Vulcanum inclytum-artificem, dixitque sermonem:
Vulcane, prodi huc, Thetis enim aliquid tui indiget.
Huic vero respondit deinde inclytus Vulcanus:
Profecto mihi magnaque et veneranda dea _est_ in-domo:
395 quæ me servavit, quum me dolor incessit, longe prolapsum,
matris meæ consilio impudentis, quæ me volebat
occultasse, claudus quum-essem: tum passus-forem dolores animo,
nisi me Eurynomeque, Thetisque excepisset sinu;
Eurynome, filia reflui Oceani.
400 Has apud per-novennium fabricavi artificiosa multa,
fibulasque, tortilesque armillas, fistulasque et torques,
in specu concava: circùm autem fluentum Oceani
spuma murmurans fluebat immensum: nec quisquam alius
norat nec deorum, nec mortalium hominum,
405 sed Thetisque et Eurynome sciebant, quæ me servarunt.
Hæc nunc nostram ad-domum venit: ideo me admodum decet
omnia Thetidi pulcræ-comis præmia-salutis persolvere.
Sed tu quidem nunc ei apponito epulas-hospitales lautas,
dum ego folles reponam, instrumentaque omnia.
410 Dixit, et ab incudis-stipite monstrum ardens surrexit,
claudicans; subtus autem tibiæ moliebantur imbecillæ.
Folles quidem seorsum posuit ab-igne, instrumentaque omnia
arcam in argenteam collecta-collocavit, quibus opus-faciebat:
spongia autem usquequaque ora et ambas manus abstersit,
415 cervicesque validas et pectora hirsuta:
induit vero tunicam; accepitque scipionem crassum, exiitque
foras,
claudicans; sed ancillæ valide-subibant regi,
aureæ, vivis adolescentulis similes.
Quibus quidem mens inest in præcordiis, inest et vox,
420 et vis, ab immortalibus autem diis opera doctæ-sunt.
Hæ quidem a-latere regis sedulo-ibant: ille vero ægre-gradiens,
prope, ubi Thetis, _erat,_ in throno consedit fulgido,
inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocutus-est:
Cur, Theti sinuoso-peplo, venisti nostram ad-domum,
425 venerandaque dilectaque? antea quidem nequaquam frequentabas.
Eloquere, quod cogitas: perficere autem me animus jubet,
si possum perficere, et si perfectu est.
Huic autem respondit deinde Thetis, lacrimas defundens:
Vulcane, an jam ulla, quotquot deæ sunt in Olympo,
430 tot in animo suo pertulit mœrores graves,
quot mihi præ omnibus Saturnius Jupiter dolores dedit?
_Unam_ quidem me ex-aliis marinis homini conjugem subjecit,
Æacidæ Peleo, et sustinui hominis cubile,
admodum invita: is quidem jam senio gravi
435 jacet in ædibus confectus: alia vero mihi nunc _imposuit
Jupiter:_
filium postquam mihi dedit peperisseque enutriisseque,
præstantissimum heroum, is autem succreverat plantæ similis:
eum quidem ego educatum, ut plantam in-fœcundo-loco agri,
in-navibus dimisi recurvis ad Ilium,
440 cum-Trojanis pugnaturum: hunc autem non recipiam rursus,
domum reversum, in ædes Peleias.
Quamdiu vero mihi vivit et videt lumen Solis,
tristatur, nec quicquam ei possum auxiliari profecta.
Puellam quam quidem ei præmium electum-dederant filii Achivorum,
445 hanc rursus e manibus _ei_ abstulit rex Agamemno.
Atque ille hujus _gratia_ mœrens, animo tabescebat: at Achivos
Trojani ad puppes _actos_ concluserunt, nec foras
sinebant exire: hunc autem precati-sunt primores
Argivorum, et multa inclyta dona _ei_ recensebant.
450 Ibi ipse quidem deinceps abnuit _ab iis_ exitium arcere:
sed ille Patroclum suis armis induit,
misitque eum in-pugnam, multumque una populum præbuit.
Toto vero die pugnarunt ad Scæas portas:
et omnino eo-ipso-die urbem expugnassent, nisi Apollo,
455 magnam cladem quum-fecisset, Menœtii fortem filium
occidisset inter primos-pugnatores, et Hectori gloriam dedisset.
Hujus-gratia nunc ad tua genua accedo, si volueris
filio meo brevi-morituro dare clypeum et galeam,
et pulcras ocreas, fibulis apte-junctas,
460 et loricam: quæ enim erat ei, _eam_ perdidit fidus sodalis,
a-Trojanis domitus: hic vero (_Ach._) jacet in terra animo
dolens.
Huic vero respondit deinde inclytus Vulcanus:
bono-sis-animo, ne tibi hæc in anima tua sollicitudini-sint.
Utinam enim ipsum a-morte horrisona sic possem
465 seorsum abscondere, quando eum fatum grave adierit:
ut ei arma pulcra aderunt, qualia quilibet inde
hominum multorum admirabitur, quicunque viderit.
Sic locutus, eam quidem reliquit illic, ivitque ad folles:
hos autem ad ignem vertit, jussitque operari.
470 Folles autem in fornacibus viginti omnes spirabant,
omnigenum facilem-inflatu spiritum emittentes,
nunc quidem properanti ut-adsit, nunc vero contra,
quemadmodum Vulcanusque vellet et opus perfici-posset.
Æs autem in igne posuit indomitum, stannumque,
475 et aurum pretiosum, et argentum: ac deinde
posuit in stipite magnam incudem: sumsitque manu
malleum gravem, alteraque sumsit forcipem.
Fecit autem primum scutum magnumque solidumque,
usquequaque artificiose-fingens, et orbem circumdedit fulgidum,
480 triplicem, candentem, et ab _eo nexuit_ argenteum lorum.
Quinque autem ipsius erant scuti plicæ: sed in ipso
faciebat artificiosa multa peritis præcordiis.
In _eo_ quidem terram finxit, et cœlum, et mare,
Solemque indefessum, Lunamque plenam:
485 in _eo_ et sidera omnia, quibus cœlum ut-corona-ambitur,
Pleiadesque, Hyadasque, roburque Orionis,
Ursamque, quam et Plaustrum _vulgari_ appellatione vocant,
quæ ibidem vertitur, Orionem observat:
sola autem exsors est lavacrorum Oceani.
490 In _eo_ et duas fecit urbes articulate-loquentium hominum
pulcras: in una quidem nuptiæque erant, conviviaque-solennia:
sponsasque e thalamis, tædis adlucentibus,
ducebant per urbem; multusque hymenæus excitabatur:
adolescentes autem saltatores in-orbem-agebant-se, interque eos
495 tibiæ citharæque sonum edebant: ac mulieres
stantes admirabantur in vestibulis unaquæque.
Viri autem in foro erant frequentes: ibi vero contentio
orta-erat, duoque viri contendebant mulctæ gratia,
ob-virum interfectum: alter quidem affirmabat omnia _se_
reddidisse,
500 populo declarans; alter vego negabat _se_ quicquam accepisse:
ambo vero cupiebant sub arbitro finem _causæ_ facere.
Cives autem utrisque acclamabant, hinc-inde fautores:
præcones vero populum compescebant; at seniores
sedebant super politis lapidibus, sacro in circulo;
505 sceptraque præconum in manibus habebant in-aerem-clamantium:
his deinde exsurgebant, alternatimque sententias-ferebant.
Jacebant autem in medio duo auri talenta,
ei danda, qui inter hos senteniam rectissime diceret.
Sed alteram urbem duo exercitus obsidebant copiarum,
510 armis fulgentes. Bifariam autem ipsis placebat consilium,
aut _eam_ evertere, aut in-duas-partes omnia dividere,
opes quantas oppidum amœnum intus continet:
illi vero nequaquam parebant, ad insidias autem clam-armabantur.
Murum quidem conjugesque dilectæ et infantes liberi
515 tenebant, supra-stantes, interque _eos_ viri, quos habebat
senectus:
ipsi vero profecti-sunt: dux-erat autem iis Mars et Pallas
Minerva,
ambo aurei, aureasque vestes induti-erant,
pulcri et magni cum armis, velut dii quidem
utrinque perinsignes: populi vero humiliores erant.
520 Ii autem quum jam pervenerint, ubi illis visum-erat insidiari,
apud fluvium, ubi et aquatio erat omnibus pecoribus
ibi igitur hi considebant, tecti corusco ære.
His vero deinde seorsum duo speculatores sedebant a-copiis,
observantes, si-quando oves viderent et camuros boves.
525 Illi vero statim progrediebantur, duoque una sequebantur
pastores,
oblectantes-se fistulis: insidias vero neutiquam præsenserant.
Ii quidem his prospectis incurrerunt, continuoque inde
intercludebant boum armenta et greges pulcros
candidarum ovium, interficiebantque insuper earum pastores.
530 Illi vero ut jam audiere magnum tumultum apud boves,
pro concione sedentes, confestim equos
conscendentes pedes-in-altum-tollentes insequebantur, moxque
pervenere.
Consistentes vero pugnabant pugnam fluvii propter ripas,
feriebantque invicem-se æratis hastis.
535 In _iis_ Discordia et Tumultus versabantur, et exitiale Fatum,
alium vivum tenens recens-vulneratum, alium illæsum;
alium interfectum per prælium trahebat pedibus:
vestem autem habebat circum humeros cruentatam sanguine virorum.
Versabantur vero, ut vivi homines, ac pugnabant,
540 cadaveraque suorum-invicem trahebant interemta.
In _eo_ posuit et novale molle, pingue arvum,
latum, tertiatum: multi autem aratores in ipso
juga convertentes agebant huc et illuc.
Ii autem quoties reversi pervenirent ad-finem arvi,
545 iis tunc in manus poculum prædulcis vini
dabat vir obiens: illi autem convertebant-se ad _suos quisque_
sulcos,
cupidi novalis profundi ad-terminum pervenire.
Ipsum autem _novale_ nigricabat a-tergo, aratoque simile-erat,
aureum licet esset; hoc sane præ _ceteris_ miraculum inerat.
550 In _eo_ posuit et separatum-agrum profundæ-segetis: ubi
operarii
metebant, acutas falces in manibus tenentes.
Manipuli autem alii secundum sulcum (_recta serie_) densi
cadebant humi,
alios vero manipulorum-ligatores vinculis constringebant.
Tres autem manipulorum-ligatores _illos_ sequebantur; ac pone
555 pueri manipulos-colligentes, in ulnis ferentes,
usque porrigebant: rex vero inter hos silentio
sceptrum tenens stabat super manipulorum-serie lætus corde.
Præcones autem seorsum sub quercu convivium apparabant;
bovemque mactatum magnum hic-inde-curabant; ac mulieres
560 in-cœnam operariis albas farinas multas immiscebant.
In _eo_ posuit et uvis admodum gravatam vineam,
pulcram, auream: nigri autem per _eam_ racemi erant:
stabatque-innixa palis ex-ordine argenteis.
Circumduxit autem cyaneam fossam, et septum
565 stanni: una autem sola semita erat ad eam,
qua ibant bajuli, quando vindemiarent per-vineam.
Virgunculæ autem et adolescentuli, teneris animis,
textilibus in qualis portabant prædulcem fructum.
His vero in mediis puer cithara arguta
570 suaviter personabat; chordamque ad pulcram (_vel_ Linumque
pulcrum) canebat
tenella voce: hi autem rumpentes _vocem_ simul
cum-cantuque sibiloque, pedibus tripudiantes sequebeantur.
In _eo_ et armentum fecit boum capita-alte-ferentium:
ac boves ex-auro effictæ-erant, stannoque,
575 cumque-mugitu e stercore (_stabulo_) ruebant ad-pascua
præter fluvium resonantem, præter stridulum arundinetum.
Aurei autem pastores una ibant-cum bobus,
quatuor, novemque illos canes pedibus celeres sequebantur.
Terribiles vero leones duo inter primas boves
580 taurum mugitorem tenebant: is autem late mugiens
trahebatur; eumque canes recepturi-sequebantur et juvenes.
Illi quidem discerpta bovis magni pelle,
viscera et nigrum sanguinem hauriebant: at pastores
frustra insequebantur, veloces canes hortatibus-incitantes:
585 hi nempe mordere quidem recusabant-aversi a-leonibus,
stantes autem admodum prope latrabant, _eos_que evitabant.
In _eo_ fecit et pascuum inclytus Vulcanus,
in pulcro saltu, magnum, ovium candidarum,
stabulaque, tuguriaque tecta, et ovilia.
590 In _eo_ et chorum vario-effinxit-artificio inclytus Vulcanus,
ei similem, qualem olim in Cnosso lata
Dædalus concinnavit pulcras comas-habenti Ariadnæ.
Ibi quidem adolescentes, et virgines formosæ
tripudiabant, alter-alterius ad carpum manus tenentes.
595 Horum autem istæ quidem tenues linteas-vestes habebant, hi vero
tunicas
induti-erant bene-textas, leniter nitentes oleo:
et hæ quidem pulcras coronas habebant, illi vero gladios
habebant aureos _pendentes_ ab argenteis balteis.
Hi vero modo quidem _in orbem_ discurrebant doctis pedibus
600 leviter admodum, veluti quum aliquis rotam aptatam in manibus
sedens figulus tentaverit, si currat:
modo autem rursus discurrebant per ordines in-se-invicem.
Multa vero pulcram choream circumstabat turba,
oblectantes-se: inter eos autem modulabatur cantor
605 citharam-pulsans: duo autem saltantes-in caput inter ipsos,
cantum quum-exordiretur, agebant-se inter medios.
In _eo_ posuit et fluminis magnum robur Oceani,
orbem propter extremum scuti affabre facti.
Ac postquam fabricarat scutum magnumque solidumque,
610 fecit inde ei loricam, fulgentiorem ignis splendore:
fecit ei et cassidem validam, temporibus quadrantem,
pulcram, multo-exornatam-artificio; et auream cristam
superimposuit:
fecit ei et ocreas e-ductili stanno.
Ac postquam omnia arma elaborarat inclytus Vulcanus,
615 coram matre Achillis posuit sublata.
Hæc vero, ut accipiter, desiliit ab Olympo nivoso,
arma coruscantia a Vulcano ferens.
[TR1] "perdiderit." -> "perdiderit,"
[TR2] "(iis _confixi_) At" -> "(iis _confixi_). At"
[TR3] "perfecisti" -> "Perfecisti"
[TR4] "Juno" -> "Juno,"
[TR5] "augustis sima" -> "augustissima".
[TR6] "pedibus;" -> "pedibus:"
Iliadis XIX.—Iræ renuntiatio.