1 Nestorem autem non latuit clamor, bibentem licet,
sed Asclepiaden verbis alatis allocutus-est:
Adverte, divine Machaon, quomodo futura-sint hæc opera:
_solito_ major sane ad naves clamor florentium-ætate juvenum.
5 Verum tu quidem nunc bibe sedens nigrum vinum,
donec calida lavacra pulcris-comis Hecamede
calefecerit et abluerit tabum sanguinolentum:
at ego profectus, cito cognoscam, ad speculam.
Sic fatus, scutum sumsit affabre-factum filii sui,
10 jacens in tentorio, Thrasymedis equûm-domitoris,
ære collucens; ille autem habebat clypeum patris sui.
Sumsit et validam hastam, præfixam, acuto ære:
stetitque extra tentorium; protinus autem inspexit rem indignam,
hos quidem turbatos, illos turbantes a-tergo,
15 Trojanos ferocientes: dirutus vero erat murus Achivorum.
Ut quum nigrescit pelagus magnum unda tacita,
præsagiens stridulorum ventorum celeres motus
sic _immotum,_ nec provolvitur in-hanc-vel-illam partem,
antequam aliquis certus descenderit a Jove ventus:
20 sic senex _secum_ agitabat, distractus in animo
bifariam; utrum turbam iniret Danaorum citis-equis-utentium,
an ad Atriden Agamemnonem, pastorem virorum.
Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse,
proficisci ad Atriden. Illi vero, alii-alios interficiebant,
25 pugnantes: resonabat autem circa corpus æs solidum,
dum-ferirentur ensibusque et hastis utrinque-acutis.
Nestori autem obviam-facti-sunt Jovis-alumni reges,
a navibus ascendentes, quotquot vulnerati-fuerant ære,
Tydides Ulyssesque et Atrides Agamemno.
30 Longe enim seorsum a-pugna subductæ-erant naves _ipsorum,_
litore in maris cani: nam primas usque-in-planitiem
traxerant, ac murum ad puppes ædificarant.
Neutiquam enim, latum quamvis esset, potuit omnes
litus naves capere: arctabantur autem copiæ:
35 ideo pinnarum-modo (_alias ante alias_) eas subduxerant et
implerant totius
litoris os magnum, quantum complectebantur promontoria.
Itaque hi videre-cupientes tumultum et pugnam,
hasta nixi, ibant frequentes: tristabatur autem ipsis
animus in pectoribus. _Iis_ vero obviam factus-est senex
40 Nestor, perterrefecitque animum in pectoribus Achivorum.
Quem et compellans allocutus-est rex Agamemno:
O Nestor Neleide, magna gloria Achivorum,
cur relicto bello viros-perdente huc venis?
metuo ne jam mihi perficiat verbum impetuosus Hector,
45 ut quondam minatus-est inter Trojanos concionans,
non prius _se_ a navibus ad Ilium rediturum-esse,
quam igne naves incendisset, interfecissetque etiam _nos_ ipsos.
Is sic concionabatur: hæc sane nunc omnia perficiuntur.
Dii-boni! certe etiam alii bene-ocreati Achivi
50 in animo ponunt adversus-me iram, sicut Achilles;
nec volunt pugnare ad puppes navium.
Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:
certe jam hæc adsunt-ita facta, nec alio-modo
Jupiter altitonans ipse _ea_ reficere-potuerit.
55 Murus enim jam corruit, cui confidebamus,
inviolabile naviumque et _nostrûm_ ipsorum munimen _eum_ fore:
hi vero ad naves veloces pugnam obstinatam sustinent
indesinenter: nec amplius noveris, diligenter licet speculans,
utra-ex-parte Achivi agitati turbentur:
60 adeo promiscue cæduntur, clamorque ad-cœlum pervenit.
Nos vero deliberemus, quomodo futura-sint hæc opera,
siquid consilium proficiet: pugnam vero non nos suadeo
ingredi: nullo enim modo vulneratum licet pugnare.
Hunc autem rursus allocutus-est rex virorum Agamemno:
65 Nestor, quoniam navium ad puppes pugnant,
murus vero non profuit structus, nec quicquam fossa,
in qua _facienda_ multa passi-sunt Danai, sperabantque animo
inviolabile naviumque et ipsorum munimentum fore:
ita fere Jovi videtur præpotenti gratum fore,
70 inglorios perire longe-ab Argis hic Achivos.
Noram enim quando lubens Danais auxiliabatur;
scio autem nunc, quod illos (_Trojanos_) quidem æque beatis diis
illustrat, nostrum vero robur et manus _nostras_ ligavit.
Vergum agite, quemadmodum ego dixero, obsequamur omnes.
75 Naves, quæcunque primæ subductæ-sunt prope mare,
trahamus, omnesque deducamus in mare divinum;
in-alto vero ancoris stabiliamus, donec venerit
nox divina, si vel in-ea abstineant a-pugna
Trojani; deinde vero deducere-poterimus naves omnes.
80 Non enim reprehendendum, fugere malum, ne per noctem quidem;
melius _fecerit_ qui fugiens effugerit malum quam _qui_ captus-
fuerit.
Illum autem torve intuens allocutus-est ingeniosus[TR1]
Ulysses:
Atrida, quale tibi verbum fugit e-septo dentium?
Perdite, utinam ignavo exercitui alii
85 præesses, non-autem nobis imperares; quibus Jupiter
a-juventute dedit etiam usque-ad senium conficere
ardua bella, donec perierimus singuli.
Siccine vero tibi-fert-animus Trojanorum urbem vicis-latis
derelinquere, cujus gratia perpetimur-ærumnosi mala multa?
90 Tace, nequis alius Achivorum hunc audiat
sermonem, quem non vir quidem in ore omnino tulerit,
quicunque norit suo animo sana loqui,
sceptriferque fuerit, et ei paruerint copiæ
tantæ, quantis tu inter Argivos imperas:
95 [nunc autem tuam improbo omnino mentem, quam aperuisti:]
qui jubes, prælio jam conserto et pugna,
naves bonis-transtris in-mare deducere, ut adhuc magis
Trojanis quidem optata contingant, jam superantibus licet,
in-nos autem gravis pernicies ingruat. Non enim Achivi
100 sustinebunt bellum, dum-naves in-mare deducuntur;
sed respicient, cedentque e-pugna.
Tunc tuum consilium nocebit, princeps virorum.
Huic autem respondit deinde rex virorum Agamemno:
o Ulysse, valde quidem meum attigisti animum increpatione
105 gravi; sed neutiquam ego invitos jubebam
naves bonis-transtris in-mare deducere filios Achivorum.
Nunc vero _utinam_ sit qui isto quidem melius consilium dicat,
vel juvenis, vel senex: mihi autem lubenti exstiterit.
Inter-hos vero et locutus-est pugna strenuus Diomedes:
110 prope _est_ vir (non diu inquiremus), siquidem velitis
obsequi; et nequid succensentes _me_ vituperetis singuli;
quoniam natu-minimus sum inter vos;
patre tamen et forti et ego genere _me_ glorior esse.
[Tydeo, quem Thebis ingesta terra cooperuit.]
115 Portheo enim tres filii egregii procreati-sunt,
habitabant autem in Pleurone et excelsa Calydone,
Agrius ac Melas, tertius vero erat eques Œneus,
patris mei pater; virtute autem præstabat inter-illos.
At hic quidem ibi mansit; pater vero meus Argis habitavit,
120 exulans: ita enim Jupiter voluit, et dii ceteri.
Adrasti autem duxit _unam_ filiarum, habitabatque domum
divitem opum, abundeque ei erant arva
tritici-feracia, multique plantarum erant horti utrinque;
multa etiam ei pectora erant; superabat autem omnes Achivos
125 hastæ-peritia: hæc vero erant audienda vobis, ut verum est.
Ideo non me genere quidem ignobilem et imbellem putantes,
sententiam spreveritis libere-prolatam, quam recte dixero.
Agite, eamus ad-pugnam, etsi vulnerati, _præ_ necessitate:
ibi vero deinde ipsi quidem propinqui-stemus prælio,
130 extra tela, ne forte quis super, vulnere vulnus accipiat:
ceteros autem adhortantes immittemus: qui jam pridem,
animo gratificantes, seorsum-stant, nec pugnant.
Sic dixit: illi vero ei plane auscultabant, et obsecuti-sunt:
profectique-sunt ire, præibatque ipsis rex virorum Agamemno.
135 Nec vero cæcam-speculationem habuit inclytus Terræ-concussor;
sed ad ipsos accessit, seni viro similis:
dexteram autem prehendit manum Agamemnonis Atridæ,
et eum compellans verbis alatis allocutus-est:
Atride, nunc vero certe Achillis pestiferum cor
140 lætatur in pectoribus, cædem et fugam Achivorum
aspicienti: quoniam non ei inest mens, ne exigua quidem.
Verum ille quidem sic pereat, deusque illum exstinxerit.
Tibi vero nondum prorsus omnino dii beati irati-sunt:
sed adhuc, credo, Trojanorum duces ad principes
145 latum pulvere-implebunt campum; tuque spectabis ipse
fugientes ad urbem, a navibus et tentoriis.
Sic locutus, altum exclamavit, cursu-concitus per-campum.
Quam novies-mille clamant, vel decies-mille
viri in pugna, certamen committentes Martis:
150 tantam ex pectoribus vocem rex Concussor-terræ
emisit: Achivis vero ingens robur injecit unicuique
in-cor, indesinenter ut-pugnarent ac præliarentur.
Juno autem inspexit, aureum-solium-habens, oculis,
stans, ex Olympo, a vertice; statimque agnovit
155 hunc quidem satagentem per pugnam clarantem-viros,
fratrem-germanum et levirum, gaudebatque animo.
Jovem vero in summo cacumine fontibus-irriguæ Idæ
sedentem vidit; odiosus autem ei erat animo.
Cogitavit deinde magnis-oculis veneranda Juno,
160 quomodo deciperet Jovis animum ægidem-tenentis.
Hoc autem ei in animo optimum visum-est consilium,
ire ad Idam, postquam-scite ornasset se ipsam,
si forte cuperet _ille_ juxta-dormire per-amorem
ipsius corpori, ei autem somnum innocuumque dulcemque
165 _ipsa_ funderet in palpebras ac præcordia prudentia.
Profectaque-est ire in thalamum, quem ei carus filius struxerat,
Vulcanus, solidasque fores postibus aptaverat
claustro occulto, quod haud deus alius aperiret.
Illuc hæc ingressa, fores clausit fulgentes.
170 Ambrosia quidem primum a corpore amabili
sordes omnes purgavit, unxitque-se pingui oleo,
divino, suavi, quod ipsi odoriferum erat;
cujus, et si-_modo_-agitaretur in Jovis solida-ære domo,
penitus ad terramque et cælum pervenit halitus:
175 eo illa corpus pulcrum quum-unxisset, ac capillos
pexuisset, manibus cincinnos composuit nitentes,
pulcros, divinos, de capite _fluentes_ immortali.
Circùm porro divinum peplum induit, quem ei Minerva
expoliverat elaboratum, intexueratque artificii-plena multa:
180 aureisque _eum_ fibulis ad pectus nectebat.
Cinxit autem se zona, centum fimbriis concinnata;
et inaures immisit scite-perforatis auriculis,
tribus-gemmarum-oculis-insignes, elaboratas: gratiaque
effulgebat multa.
Calyptra autem desuper velavit-se augustissima dearum,
185 pulcra, recens-facta: _quæ_ candida erat ut sol;
pedibus vero sub nitidis ligavit pulcros calceos.
Tum postquam omnem circum corpus posuerat ornatum,
profecta-est ire ex thalamo; advocatamque Venerem,
ab aliis seorsum diis, _his_ verbis allocuta-est:
190 Nunquid mihi obsequi-voles, dilecta filia, _in eo_ quod dixero?
an recusaveris, irata ob-id animo,
quod ego Danais, tu vero Troibus auxiliaris?
Huic autem respondit deinde Jovis filia Venus:
Juno, veneranda dea, filia magni Saturni,
195 eloquere, quidquid cogitas: perficere autem me animus jubet,
si possum quidem perficere, et si effectu est.
Hanc autem dolos-struens allocuta-est veneranda Juno:
da nunc mihi amabilitatem et desiderium, quo tu omnes
domas immortales atque mortales homines:
200 vado enim visura almæ fines terræ,
Oceanumque, deorum parentem, et matrem Tethym,
qui me in suis ædibus benigne nutrierunt et educarunt,
acceptam a-Rhea, quando Saturnum late-sonans Jupiter
terram subter dejecit et infructuosum mare:
205 hos vado visura, et ipsis innumeras lites dirimam.
Jam enim diuturno tempore inter-se abstinent
cubili et amore, quoniam ira _eorum_ incidit animo.
Si illos quidem verbis _meis_ pellectos suo animo
in lectum reduxero, ut-jungantur amore:
210 semper ipsis dilectaque et reverenda vocabor.
Hanc autem rursus allocuta-est amans-risum Venus:
non licet, nec decet, tuum verbum recusare;
Jovis enim potentissimi in ulnis dormis.
Dixit, et a pectoribus solvit acu-pictum cingulum,
215 varium: in-eo autem ipsi delinimenta omnia inclusa-erant:
ibi inest quidem amor, inest desiderium, inest amantium
colloquium
pelliciens, quod furtim-surripuit mentem etiam prudentium.
Hoc igitur ei imposuit manibus, verbumque dixit et elocuta-est:
Cape jam, hoc cingulum tuo reconde sinu,
220 varium, in quo omnia inclusa-sunt; nec te puto
re-infecta redituram, quicquid mentibus tuis concupieris.
Sic dixit: subrisit autem magnis-oculis veneranda Juno;
subridensque deinde in suo recondidit sinu.
Hæc quidem ivit in thalamum, Jovis filia, Venus:
225 Juno autem festinans reliquit verticem Olympi,
Pieriamque supergressa, et Emathiam amœnam,
ferebatur super equestrium Thracum montes nivosos,
summa cacumina; nec terram carpebat pedibus;
ex Atho autem ad pontum descendit fluctuantem,
230 Lemnumque pervenit, urbem divini Thoantis.
Ibi Somnum convenit, fratrem Mortis,
inque ejus hæsit manu verbumque dixit et elocuta-est:
Somne, rex omniumque deorum omniumque hominum;
certe quidem jam aliquando meo verbo auscultasti; atque etiam
nunc
235 obsequere; ego autem tibi habebo gratias dies omnes.
Sopito mihi Jovis sub palpebris oculos fulgentes,
statim postquam ego _ei_ acubuero in amore.
Dona autem tibi dabo, pulcrum solium, incorruptum usque,
aureum; Vulcanus vero meus filius utroque-pede-infirmus
240 fabricabit elaborans; sub pedibusque scabellum ponet,
cui imponas nitidos pedes, dum-convivaris.
Hanc autem respondens allocutus-est suavis Somnus:
Juno, veneranda dea, filia magni Saturni,
alium quidem ego deorum sempiternorum
245 facile sopiverim; etiam fluminis fluenta
Oceani, qui quidem parens omnibus est:
Jovem vero non ego Saturnium prope adiero,
nec sopivero, quando non ipse quidem jusserit.
Jam enim me et aliud tuum sapere-fecit mandatum,
250 die isto, quando ille magnanimus Jovis filius (_Hercules_)
navigabat ex-Ilio, Trojanorum urbe direpta.
Nempe ego demulsi Jovis mentem ægidem-tenentis,
suavis circumfusus: tu autem ei mala struebas animo,
excitatis sævorum ventorum super pontum flatibus;
255 et eum deinde ad-Con bene-habitatam detulisti,
seorsum ab-amicis omnibus: ille vero (_Jupiter_) experrectus
indignabatur
proturbans per domum deos; me autem maxime omnium
quærebat; ac me perditum ab æthere injecisset ponto,
nisi _me_ Nox servasset domitrix deorum et hominum,
260 quam adivi fugiens: ille autem cohibuit-se, iratus licet;
verebatur enim, ne Nocti celeri ingrata-animo faceret.
Nunc iterum hoc me jubes periculosissimum aliud perficere.
Hunc autem rursus allocuta-est magnis-oculis veneranda Juno:
Somne, quid vero tu hæc in mentibus tuis cogitas?
265 putasne ita Trojanis favere late-sonantem Jovem,
sicut propter-Herculem iratus-erat, filium suum?
Verum age: ego autem tibi Gratiarum unam juniorum
dabo ducendam, et tuam vocandam conjugem.
[Pasitheam, quam semper cupis dies omnes.]
270 Sic dixit: gavisus-est autem Somnus, respondensque allocutus-
est:
Age, nunc mihi jura inviolabilem Stygis aquam,
manuque altera quidem tange terram almam,
altera vero mare marmoreum; ut nobis omnes,
testes sint illi inferi dii, Saturnum circa qui-sunt:
275 omnino _te_ mihi daturam-esse Gratiarum unam juniorum,
Pasitheam, quam ipse cupio dies omnes.
Sic dixit: neque non-obsecuta-est dea ulnis-candidis Juno;
jurabat autem, ut _is_ jubebat, deosque nominabat omnes
subtartareos, qui Titanes appellantur.
280 Tum postquam juraveratque, absolveratque jusjurandum,
ipsi _simul_ ibant, Lemnique et Imbri urbe relicta,
caligine induti, celeriter conficientes iter.
Ad-Idam autem pervenere fontibus-irriguam, matrem ferarum,
_ad_-Lecton; ubi primum liquerunt mare: hique super terra ibant:
285 summa autem sub pedibus quassabatur silva.
Illic Somnus quidem mansit, antequam Jovis oculi viderent _eum,_
in abietem inscendens altissimam, quæ tunc in Ida
procerissima nata per ærem ad-æthera ibat:
illic _is_ sedit ramis dense-opertus abiegnis,
290 avi argutæ similis, quam in montibus
Chalcidem nominant dii, homines autem Cymindin.
Juno autem celeriter conscendebat _in_-Gargarum summum
Idæ excelsæ: vidit autem _eam_ nubes-cogens Jupiter.
Ut vero vidit, continuo illum amor prudentia præcordia cooperuit,
295 perinde-ac quando primum congressi-sunt amore,
in cubile euntes, suis clam parentibus.
Stetit autem ante ipsam, verbumque dixit et elocutus-est:
Juno, quo festinans ab Olympo huc venis?
equi autem non adsunt et currus, quos conscendas.
300 Hunc autem dolos-struens allocuta-est veneranda Juno:
Eo visura almæ fines terræ,
Oceanumque, deorum parentem, et matrem Tethyn,
qui me in suis ædibus benigne nutrierunt et educarunt:
hos vado visura, et ipsis innumeras lites dirimam.
305 Jam enim diuturno tempore inter-se abstinent
cubili et amore: quoniam ira _eorum_ incidit animo.
Equi autem in radicibus irriguæ-fontibus Idæ
stant, qui me ferent super aridumque et humidum.
Nunc vero tua gratia huc ab Olympo ob-hoc venio,
310 ne forte mihi posthac irascaris, si silentio
abeam ad domum profunde-fluentis Oceani.
Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
Juno, illuc quidem licet et posthac proficisci;
nos autem, age, (in) amore congrediamur concumbentes.
315 Non enim unquam mihi sic deæ amor, nec mulieris,
animum in pectoribus circumfusus vicit;
neque quando captus-eram amore Ixioniæ uxoris,
quæ peperit Pirithoum, diis consiliarium parem:
neque quando Danæs pulcris-talis, Acrisi-filiæ,
320 quæ peperit Perseum, omnium illustrissimum virorum:
neque quando Phœnicis filiæ late-celebratæ,
quæ peperit mihi Minoemque et diis-parem Rhadamanthyn:
neque quando Semelæ, neque Alcmenæ in Thebis;
_quarum_ hæc quidem Herculem fortissimum-animo peperit filium;
325 illa vero, Semele, Bacchum peperit, gaudium mortalibus;
nec quando Cereris comas-pulcras-habentis reginæ;
nec quando Latonæ gloriosæ, nec _qunado_ tui ipsius:
ut tui nunc amore-teneor, et me dulce desiderium capit.
Hunc autem dolos-struens allocuta-est veneranda Juno:
330 importunissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti!
Si nunc in amore cupis concumbere
Idæ in verticibus, hæc autem _loca_ propatula-sunt omnia:
quomodo esset, si quis nos deorum sempiternorum
dormientes videret, diisque omnibus, profectus,
335 indicaret? non equidem tuam ad domum redirem,
e cubili quum-surrexero: vituperabile vero esset.
Sed si revera vis, et tibi _hoc_ gratum est animo,
est tibi thalamus, quem tibi dilectus filius fabricavit,
Vulcanus, solidasque fores postibus aptavit:
340 illuc eamus dormituri, quandoquidem tibi placet concubitus.
Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:
Juno, nec tu deorum hoc metue, nec quenquam hominum
visurum-esse: talem tibi ego nubem circumfundam,
auream: neque nos perviderit ne Sol quidem,
345 cujus vel acutissimum est lumen ad-inspiciendum.
Dixit, et ulnis complexus-est Saturni filius suam uxorem:
his autem subter Tellus divina summisit recentem herbam,
lotumque roscidum, et crocum, et hyacinthum
densum et mollem, qui a terra _eos_ alte levabat.
350 Hoc in _toro_ cubarunt, insuperque numbem sibi-induerunt
pulcram, auream; lucidique decidebant rores.
Sic quidem quiete dormiebat pater in Gargaro summo,
somno et amore domitus, tenebatque in-ulnis uxorem.
Profectus vero est currens ad naves Achivorum dulcis Somnus,
355 nuntium dicturus terram-cingenti Neptuno.
Prope autem stans verbis alatis _eum_ allocutus-est:
Promtus nunc Danais, Neptune, auxiliare,
et ipsis gloriam præbe, parumper saltem, dum adhuc dormit
Jupiter: quoniam ipsi ego mollem soporem circumfudi:
360 Juno autem in amore _eum_ decepit ut-dormiret.
Sic fatus, hic quidem abiit ad inclytas nationes hominum:
illum vero adhuc magis impulit ad-auxiliandum Danais.
Statim autem _is_ inter primos longe prosiliens hortabatur:
Argivi, etiamne rursus concedimus Hectori victoriam
365 Priamidæ, ut naves capiat, et gloriam referat?
at is quidem sic existimat, et gloriatur, quia Achilles
navibus in cavis manet iratus corde.
Illius tamen non magnum desiderium erit, si quidem ceteri
nos excitemur ad-defendendum nos-invicem.
370 Sed agite, sicut ego dixero, obsequamur omnes.
Clypeis, quotquot optimi _sunt_ in exercitu atque maximi,
induti, capitaque fulgentibus galeis
tecti, manibusque longissimas hastas tenentes,
eamus: atque ego præibo; neque omnino opinor,
375 Hectorem Priamiden mansurum, admodum licet promtum.
[Quicunque autem vir pugna strenuus _est,_ gestatque parvum
scutum humero,
imbelliori viro det, ipse vero scutum majus subeat.]
Sic dixit: hi autem ei maxime auscultarunt atque obsecuti-sunt.
Hos ipsi reges instruebant, vulnerati licet,
380 Tydides, Ulyssesque, et Atrides Agamemno:
obeuntes autem _copias_ omnes, Martia arma commutabant.
Fortia fortis induebat, deteriora autem imbelliori dabat.
Ac postquam induerant sibi circa corpus coruscum æs,
profecti-sunt ire: præibatque eis Neptunus concussor-terræ,
385 horrendum ensem longum habens in manu robusta,
similem fulguri: quali non fas est congredi
in pugna perniciosa, sed metus _ejus_ reprimit viros.
Trojanos vero ex-altera-parte instruebat splendidus Hector.
Tum vero gravissimum certamen pugnæ intenderunt
390 cæruleus-crinibus Neptunus, et splendidus Hector;
nempe hic quidem Trojanis, ille vero Achivis auxilians.
Exundavit autem mare ad tentoriaque navesque
Argivorum: ipsi autem congrediebantur intenti clamore.
Nec maris unda tantum boat ad terram,
395 ex ponto impulsu flatu Boreæ gravi;
neque ignis tantus est crepitus ardentis,
montis in saltibus, quando exoritur crematurus silvam;
nec ventus tantum in quercubus alte-comantibus
insonat, qui maxime vehementer fremit sæviens:
400 quantus inde Trojanorum et Achivorum erat clamor,
horrende vociferantium, quando in se-invicem ruerent.
In-Ajacem vero primus jaculatus-est splendidus Hector
hasta, quippe conversus-erat recta in ipsum; neque aberravit;
_sed eum percussit_ qua duo baltei circa pectora extensi-erant,
405 alter quidem scuti, alter vero ensis argenteis-clavis-ornati:
hi ei tutati-sunt tenerum corpus. Iratus-est autem Hector,
quod sibi telum velox irritum evolarat e-manu;
retroque sociorum in agmen cessit, mortem evitans.
Hunc quidem deinde abeuntem magnus Telamonius Ajax
410 saxo, quæ sane multa, velocium retinacula navium,
ad pedes pugnantium _passim_ volvebantur; horum uno sublato,
in-pectus percussit super scuti-orbem, prope collum:
turbinis autem instar _id_ concitavit immittens, rotatumque-est
circumcirca.
Ut vero quum a plaga patris Jovis procidit quercus
415 radicitus, teter autem sulfuris gignitur odor
ex ea: eumque non-amplius sustinet animus, qui viderit
prope stans; durum vero _est_ Jovis magni fulmen:
sic cecidit Hectoris celeriter humi robur in pulveribus.
Manu autem amisit hastam, et super eo scutum secutum-est,
420 et galea; circaque ipsum sonitum-dedere arma varia ære.
Illi vero magnum clamantes accurrebant, filii Achivorum,
sperantes _se eum_ tracturos _ad se;_ jaculabanturque crebra
spicula; at nemo potuit pastorem virorum
_nec_ cominus- nec eminus-ferire; prius enim circumstetere _eum_
fortissimi,
425 Polydamasque, et Æneas, et divinus Agenor,
Sarpedonque, princeps Lyciorum, et Glaucus eximius:
ceterorumque nullus ipsum neglexit, sed ante
ipsum clypeos orbiculatos tenebant; eumque socii
manibus sublatum portabant ex pugna, donec pervenit ad-equos
430 veloces, qui ei post pugnam et prælium
stabant, aurigamque et currum varium habentes:
qui eum urbem versus portabant graviter gementem.
Sed quando jam ad-vadum pervenere pulcre-fluentis fluvii,
Xanthi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter:
435 ibi illum e curru admoverunt terræ, eique aquam
adfuderunt; ille autem spiritum-recepit, et suspexit oculis;
sedensque in genua, nigrum sanguinem evomuit:
iterum vero retro lapsus-est in-terram, eique oculos
nox obtexit nigra; telum vero adhuc animum domabat.
440 Argivi autem, ut jam viderunt Hectorem seorsum euntem,
vehementius in Trojanos irruerunt, memineruntque pugnæ.
Tunc longe primus Oilei _filius_ velox Ajax
Satnium vulneravit hasta insiliens acuta,
Enopiden, quem quidem nympha peperit Nais eximia
445 Enopi armenta-pascenti ad ripas Satnioentis:
hunc quidem Oiliades hasta-inclytus, prope accedens,
vulneravit ad ile: is vero cecidit-resupinus, superque eo
Trojani et Danai commiserunt acrem pugnam.
Super eo autem Polydamas hastam-vibrans accessit ultor
450 Panthoides; percussitque Prothoenorem dextrum in-humerum,
filium Areilyci; per humerum autem valida hasta
penetravit: hic vero in pulvere lapsus prehendit terram palma
Polydamasque vehementer super-_eo_-gloriatus-est, altum clamans:
Neutiquam puto magnanimi Panthoidæ
455 manu e robusta vanum exsiliisse telum,
sed _id_ aliquis Argivorum recepit corpore: et ipsum puto
ei _ut baculo_ innitentem, descensurum in domum Plutonis.
Sic dixit: Argivis autem dolor exortus-est, _eo_ gloriante,
Ajaci vero maxime bellicoso animum commovit,
460 Telamoniadæ: hunc enim _Prothoenor_ cecidit proxime.
Statim autem in abeuntem jaculatus-est hasta fulgenti:
Polydamas vero ipse quidem evitavit mortem nigram,
in-obliquum absiliens: excepit autem _ictum_ Antenoris filius
Archelochus: huic enim dii destinarant interitum.
465 Hunc percussit, capitisque et cervicis in commissura,
extremam-_ad_-vertebram; atque ambos discidit nervos:
hujus vero multo prius caput, osque, naresque
solo allapsa-sunt, quam tibiæ et genua cadentis.
Ajax autem vicissim inclamavit eximio Polydamanti:
470 Perpende, Polydama, et mihi verum dic:
an non hic vir pro Prothoenore _vicissim_ occidi
dignus? non quidem mihi ignavus videtur neque ex ignavis;
sed frater Antenoris equûm-domitoris,
vel filius: ipsi enim genere proxime similis-videbatur _mihi._
475 Sic dixit, bene _eum_ cognoscens: Troas vero dolor cepit animo.
Tunc Acamas Promachum Bœotium vulneravit hasta,
fratrem circumeundo-protegens, _quem_ is subtrahebat pedibus.
Super-hoc Acamas vehementer gloriabatur, altum clamans:
Argivi sagittarii, minarum insatiabiles,
480 haud sane solis laborque erit et luctus
nobis, sed aliquando sic occidemini et vos.
Perpendite, ut vobis Promachus domitus dormiat
hasta mea, quo nequaquam fratris certe ultio
diu insoluta sit: quare et quivis optet vir
485 fratrem in ædibus piaculi vindicem sibi relinqui.
Sic dixit: Argivis autem dolor obortus-est, _eo_ gloriante;
Peneleo vero maxime bellicoso animum commovit;
ruit autem in-Acamantem: ille tamen non sustinuit impetum
Penelei regis; is vero (_Peneleus_) vulneravit Ilioneum,
490 filium Phorbantis divitis-pecorum, quem maxime
Mercurius Trojanorum diligebat, et possessiones ei dederat:
sub hoc autem mater unicum peperit Ilioneum:
quem tunc sub supercilio vulneravit _Peneleus_ ad oculi radices,
excussitque pupillam; hasta vero _per_ oculum penitus
495 et per occipitium transiit: hic autem desedit, manibus porrectis
ambabus. Peneleus vero stricto ense acuto,
cervicem mediam feriit, deturbavitque humi,
ipsa cum casside, caput: adhuc tamen valida hasta
erat in oculo: ille autem dixit, _tanquam_ papaveris-capite
sublato,
500 denuntiavitque Trojanis, et glorians verba fecit:
Renunciate mihi, Trojani, illustris Ilionei
patri caro et matri, ut-lugeant in ædibus:
neque enim Promachi uxor Alegenoridæ,
viro caro, reverso, se-læto-vultu-offeret, quando demum
505 ex Troja cum navibus revertemur filii Achivorum.
Sic dixit: hosque omnes subtus tremor cepit in-genubus;
circumspectabatque unusquisque, qua effugiat gravem perniciem.
Dicite nunc mihi, Musæ cœlestes domos tenentes,
quisnam primus cruentas exuvias Achivorum
510 sustulerit, postquam inclinavit pugnam inclytus Neptunus.
Ajax quidem primus Telamonius Hyrtium vulneravit,
Gyrtiaden, Mysorum ductorem magnanimorum:
Phalcem autem Antilochus, et Mermerum occisos spoliavit:
Meriones autem Morynque et Hippotionem interfecit:
515 Teucer vero Prothoonemque peremit, et Peripheten;
Atridesque deinde Hyperenorem, pastorem virorum,
vulneravit ad ile; intestina autem æs penitus hausit
dilacerans, animaque per inflictum vulnus
erupit propulsa; illi autem tenebræ oculos texerunt.
520 Plurimos vero Ajax interfecit, Oilei velox filius;
non enim ei quisquam par ad-insequendum pedibus erat,
viris fugientibus, quando Jupiter fugam immitteret.
[TR1] "in-geniosus" -> "ingeniosus"
Iliadis XV.—Repressio a navibus.