TEXT:

1 Jupiter vero quum Trojanosque et Hectorem navibus admovisset,

hos quidem reliquit ad illas, laboremque ut-haberent et ærumnas

indesinenter; ipse autem retro vertit oculos fulgentes

seorsum in equestrium Thracum intuens terram,

5 Mysorumque cominus-pugnantium, et illustrium Hippomolgorum,

late-victitantium Abiorumque, justissimorum hominum;

ad Trojam vero nequaquam amplius vertebat oculos fulgentes:

non enim ille immortalium quemquam putabat suo in animo,

profectum, vel Trojanis auxiliaturum, vel Danais.

10 Nec vero cæcam-speculationem agebat rex Neptunus:

etenim hic spectans sedebat bellumque pugnamque

alte super summum verticem Sami silvosæ

Threiciæ: inde enim conspiciebatur tota quidem Ida,

conspiciebatur autem _et_ Priami urbs, et naves Achivorum.

15 Illic igitur is e mari sedebat egressus, miserabaturque Achivos

a-Trojanis domitos, Jovi autem graviter succensebat.

Protinus vero de monte descendit aspero,

rapide pedibus progressus; tremebant autem montes alti et silva

pedibus sub immortalibus Neptuni incedentis.

20 Ter quidem protendit gressum, quarto autem _passu_ pervenit ad-

finem _viæ,_

Ægas: illic vero ei inclytæ ædes in-gurgitibus maris,

aureæ, coruscantes, ædificatæ-erant, incorruptibiles semper.

Illuc quum-venisset, sub curru junxit æripedes equos,

celeriter-volantes, aureis jubis comantes.

25 Aurum autem ipse induit circa corpus: prehenditque scuticam

auream, affabre-factam, suumque conscendit currum;

ivitque ut-inveheretur super undas: exsultabant autem cete sub

ipso

undique e latebris, nec non-agnoverunt regem:

cum-lætitia vero mare utrinque-discedebat: hi autem volabant

30 celeriter admodum, nec subtus madescebat æreus axis:

ipsumque ad Achivorum naves fragiles ferebant equi.

Est autem quidam specus latus profundi in-gurgitibus maris,

media-inter Tenedum et Imbrum asperam:

illic equos stabulare-fecit Neptunus terræ concussor,

35 solutos de curribus, juxtaque divinum posuit pabulum

ut-ederent: circaque pedes pedicas jecit aureas,

infractas, insolubiles, ut firmiter illic manerent

rediturum regem: is autem ad exercitum abiit Achivorum.

Trojani vero, flammæ pares, conferti, sive procellæ,

40 Hectorem Priamiden insatiabiliter ardentes sequebantur,

frementes, clamantesque; sperabant autem naves Achivorum

_se_ capturos, occisurosque ad ipsas omnes Achivos.

Sed Neptunus terram-cingens, terræ-concussor,

Argivos excitabat, profundo e mari egressus,

45 assimilatus Calchanti corpore et indefessa voce:

Ajaces-duos primos allocutus-est, promtos etiam per-se:

Ajaces, vos quidem servabitis populum Achivorum,

fortitudinis memores, nec trepidæ fugæ.

Alibi enim equidem non timeo manus audaces

50 Trojanorum, qui magnum murum transcenderunt turbâ;

sustinebunt enim omnes bene-ocreati Achivi:

hac vero _parte_ sane gravissime timeo, nequid patiamur,

qua hic rabiosus, flammæ par imperat,

Hector, qui Jovis jactat præpotentis filium _se_ esse.

55 Vobis tamen sic deorum aliquis in mentibus ponat,

et ipsi ut-stetis fortiter, et ut-hortemini alios:

ita enim etiam ardentem repuleritis a navibus

velocibus, etiam si eum Olympius ipse excitat.

Dixit, et sceptro terram-cingens Neptunus,

60 ambos feriens, implevit robore forti;

membraque fecit levia, pedes et manus superne.

Ipse autem, ut accipiter alis-pernix occœperit volare,

qui quidem a prærupta petra altissima levatus

properarit per-planitiem insequi avem aliam:

65 sic ab his cum-impetu-abiit Neptunus terræ-concussor.

Ex-illis-duobus autem sensit prius Oilei _filius_ velox Ajax,

statimque Ajacem allocutus-est Telamonium filium:

Ajax: quoniam aliquis nobis deorum, qui Olympum tenent,

vati se-assimilans jubet ad naves pugnare:

70 (neque hic Calchas est, vates augur;

vestigia enim retro pedum et tibiarum

facile cognovi abeuntis: facile autem dignoscuntur dii:)

continuo vero mihi ipsi animus in pectoribus meis

magis excitatus-est ad-pugnandum ac præliandum;

75 gestiuntque-alacriter subtus pedes, et manus superne.

Hunc autem respondens allocutus-est Telamonius Ajax:

sic nunc etiam mihi circa hastam manus audaces

gestiunt, et mihi robur erectum-est; subtusque pedibus

impellor ambobus; cupio vero vel solus

80 cum-Hectore Priamida perpetuo ardenti pugnare.

Sic hi quidem talia ad alterum-alter dicebant,

pugnæ-cupidine læti, quam ipsis deus immiserat animo.

Interim autem postremos terram-cingens _Neptunus_ excitavit

Achivos,

qui ad naves veloces reficiebant suum animum:

85 quorum simul et gravi labore cara membra soluta-erant,

et ipsis dolor in animo oriebatur, aspicientibus

Trojanos, qui magnum murum transcenderant turbâ.

Hos illi inspicientes, sub superciliis lacrimas fundebant;

non enim putabant _se_ declinaturos perniciem. Sed Neptunus

90 facile, interveniens, fortes concitavit phalangas.

Ad Teucrum primum et Leitum venit hortans,

Peneleumque heroem, Thoantemque, Deipyrumque,

Merionenque, et Antilochum, peritos pugnæ;

hos ille incitans, verbis alatis allocutus-est:

95 _Proh_ pudor, Argivi, juvenes adolescentes: vobis ego

pugnantibus confido me-salvaturum naves nostras;

si vero vos pugnam detractabitis gravem,

nunc jam illuxit dies, _quo_ sub Trojanis domabimur.

O dii, profecto ingens miraculum hoc oculis video,

100 indignum, quod nunquam ego eventurum putabam,

Trojanos ad nostras accedere naves; qui prius quidem

fugacibus cervis similes-erant, quæ per silvam

thoum, pardaliumque, luporumque escæ sunt,

sic errantes, imbelles, nec _natæ_ ad pugnam:

105 sic Trojani antehac robur et manus Achivorum

manere nolebant ex-adverso, ne paullulum quidem.

Nunc vero procul ab-urbe cavas ad naves pugnant,

imperatoris pravitate, ignaviaque militum,

qui cum-illo contendentes, propugnare nolunt

110 navibus velocibus, sed interficiuntur ad ipsas.

Verum etsi omnino revera in-culpa est

heros Atrides, late-dominans Agamemno,

quandoquidem contumelia-affecit pedibus-celererem Peliden:

nobis certe nullo-modo licet intermittere pugnam.

115 Sed medeamur ocyus _huic malo;_ faciles utique sanatu mentes

bonorum.

Vos autem nequaquam honeste remittitis a-strenua fortitudine,

omnes fortissimi quum-sitis in exercitu: nec vero ego

virum objurgaverim, qui pugnam detrectet,

imbellis si-sit: vobis vero succenseo vehementer ex-animo.

120 O molles, mox sane aliquod malum admittetis gravius

hac ignavia: sed in mentibus reponite singuli

pudorem et _hominum_ reprehensionem: certe enim ingens certamen

ortum-est.

Hector jam ad naves bello strenuus pugnat,

fortis; perfregitque portas et longum vectem.

125 Sic igitur adhortans Neptunus concitavit Achivos.

Circum autem Ajaces duos stabant phalanges

firmæ, quas ne Mars quidem vituperasset, si-intervenisset,

nec Minerva populorum-concitatrix; nam præstantissimi

delecti Trojanosque et Hectorem divinum manebant,

130 constipantes hastam hastæ, scutum scuto, densissimis-ordinibus:

clypeus nempe clypeum fulciebat, galea galeam, virum vero vir:

seque-invicem-attingebant setis-equinis galeæ splendentibus conis

nutantium: adeo densi stabant inter-se,

hastæ autem crispabantur audacibus a manibus

135 concussæ: ipsi vero _in hostes_ recta tendebant, ardebantque

pugnare.

Trojani autem prius-impetum-fecere conferti; præibatque Hector

contra ingruens; lapidis, perniciose-ruentis instar a petra,

quem de vertice fluvius torrens impulerit,

abruptis immenso imbre violentæ retinaculis petræ,

140 alteque subsiliens volat, resonatque sub ipso

silva; hic autem tutus currit continuo, donec pervenerit

in-planitiem; tum vero nequaquam volvitur, incitatus licet:

sic Hector, hactenus quidem minabatur, usque-ad mare

facile _se_ perventurum ad-tentoria et naves Achivorum,

145 cædentem: verum quando jam in-densas incidit phalangas,

stetit admodum prope-obnitens. Sed adversi filii Achivorum

percutientes ensibusque et hastis-utrinque-acutis,

repulerunt _eum_ a se; ille vero cedens, aspere-concussus-est.

Vociferatus-est autem alta-voce Trojanos inclamans:

150 Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes,

perstate: haudquaquam diu me sustinebunt Achivi,

licet valde turmatim seipsos instruxerint:

sed, puto, cedent ab hasta _mea fugati,_ si revera me

incitavit deorum potentissimus, altitonans maritus Junonis.

155 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque.

Deiphobus vero inter hos elato animo incedebat

Priamides, præque _se_ tenebat clypeum undique æqualem,

leviter pedibus progrediens, et clypeo-tectus procedens.

Meriones autem in-eum direxit hastam fulgentem,

160 et percussit, neque aberravit, scutum undique æquale

taurinum; id vero haudquaquam trajecit, sed multo prius

in extremo fracta-est longa hasta: Deiphobus vero

scutum taurinum tenuit _procul_ a se: timuit autem animo

hastam Merionæ bellicosi; at hic heros

165 retro sociorum in agmen recessit; iratus-est autem graviter,

utrumque, ob-victoriamque _amissam,_ et hastam quam fregerat.

Profectus-est autem ire præterque tentoria et naves Achivorum,

allaturus hastam longam, quæ ipsi in-tentoriis relicta erat.

Sed ceteri pugnabant, clamorque immensus ortus-est.[TR1]

170 Teucer autem primus Telamonius virum interfecit,

Imbrium bellatorem, divitis-equorum Mentoris filium;

habitabat autem _is_ Pedæum, antequam venissent filii Achivorum,

filiamque Priami notham _uxorem_ habebat, Medesicasten:

at postquam Danaorum naves venerant recurvæ,

175 rursus ad Ilium venit, excellebatque inter-Trojanos:

habitabat autem apud Priamum: isque eum honorabat æque ac-filios.

Hunc igitur filius Telamonis sub aurem hasta longa

vulneravit, evulsitque hastam: is autem cecidit, ut fraxinus,

quæ montis in-vertice procul conspicui,

180 ære recisa, tenera terræ folia admovit:

sic cecidit; circumque ipsum sonitum-dedere arma varia ære.[TR2]

Teucer autem accurrit, cupiens _ei_ arma exuere:

Hector vero in-accurrentem jaculatus-est hasta fulgenti.

Sed ille ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam

185 paullulum; hic autem Amphimachum, Creati filium Actorionis,

venientem in-pugnam, ad pectus percussit hasta:

_isque_ fragorem-edidit cadens, et sonuerunt arma super ipso.

Hector veror accurrit, ut-galeam temporibus aptam

a-capite deriperet magnanimi Amphimachi:

190 Ajax autem in-accurrentem tendit hasta splendenti

Hectorem; sed nusquam ad-corpus pervenit, totus autem ære

horrendo tectus-erat: ille tamen scuti umbonem percussit,

repulitque eum vi magna: is autem cedebat retro

a-cadaveribus ambobus; istaque _ad se_ extraxerunt Achivi.

195 Amphimachum quidem Stichius, divinusque Menestheus,

principes Atheniensium, portavere ad exercitum Achivorum;

Imbrium autem Ajaces, studiosi impetuosæ pugnæ.

Ut duo capram leones, a-canibus asperos-dentes-habentibus

ereptam, ferunt per virgulta densa,

200 alte supra terram in malis tenentes:

sic igitur hunc alte tenentes duo Ajaces bellatores,

arma _ei_ detraxerunt; caput autem molli a cervice

amputavit Oilides iratus ob-Amphimachum:

misitque illud instar-globi rotatum per turbam;

205 Hectori vero ante pedes cecidit in pulveribus.

Ac tunc quidem valde ex-animo Neptunus iratus-erat,

ob-nepotem cæsum in gravi pugna:

profectusque-est ire præterque tentoria et naves Achivorum,

incitaturus Danaos; Trojanisque calamitatem moliebatur.

210 Idomeneus autem illi hasta-inclytus occurrit,

rediens a socio, qui ei nuper e prælio

venerat, in-poplite vulneratus acuto ære.

Hunc quidem socii asportarant, ille autem, medicis quum

mandasset,

redibat in tentorium: adhuc enim pugnæ cupiebat

215 occurrere. Ipsum autem allocutus-est rex Neptunus,

assimilans-se voce Andræmonis filio Thoanti,

qui in-tota Pleurone et excelsa Calydone

Ætolis imperabat, deique instar honorabatur a-populo:

Idomeneu, Cretensium princeps, quo tandem minæ

220 abierunt, quas Trojanis minabantur filii Achivorum?

Huic autem vicissim Idomeneus, Cretensium dux,[TR3] contra

locutus-est:

o Thoa, nullus vir nunc in-culpa, quantum ego

intelligo: omnes enim scimus præliari:

nec quenquam timor detinet exanimis, nec quisquam inertiæ

225 cedens subterfugit pugnam perniciosam: sed ita fere

videtur nimirum gratum esse præpotenti Saturnio,

inglorios perire _procul_ ab Argo hic Achivos.

Verum, Thoa: etenim ante bellicosus fuisti,

hortarique-soles et alium, ubi remittentem videris:

230 ideo nunc neu cessa _ipse,_ hortareque virum quemque.

Huic autem respondit deinde Neptunus concussor-terræ:

Idomeneu, ne ille vir amplius revertatur

a Troja, sed hic canum ludibrium fiat,

quicunque in die hoc volens remiserit pugnam.

235 Sed age, armis huc sumtis veni: hæc autem simul oportet

_nos_ maturare, si cui usui fiamus, etiam duo quum-simus:

in-unum-si-confertur, virtus est viris etiam valde imbellibus;

nos autem et cum-fortibus novimus pugnare.

Sic fatus, ille quidem rursus abiit deus in pugnam virorum:

240 Idomeneus autem, quando jam ad-tentorium bene-structum venit

induit arma pulcra circa corpus, sumsitque duo-hastilia;

profectusque-est ire fulguri similis, quod Saturnius

manu acceptum miserit-vibratum a corusco Olympo,

ostendens signum hominibus; præclari vero _sunt_ ejus radii:

245 sic hujus æs splendebat circa pectora currentis;

Meriones autem ei, famulus bonus, occurrit,

prope adhuc a-tentorio: nam hastam æream ibat

sumturus. Hunc vero allocutus-est vis Idomenei:

Merione, Moli fili, pedibus celer, carissime sodalium,

250 quid-tandem venisti, prælioque relicto et pugna?

numquid vulneratus-es, telique te affligit cuspis?

an alicujus rei nuntius ad me venisti? nec certe per-me

desidere in tentoriis cupio, sed pugnare.

Huic autem Meriones prudens contra locutus-est:

255 [Idomeneu, Cretensium princeps ære-loricatorum,]

venio, si qua tibi hasta in tentoriis relicta-est,

_eam_ sumturus; hanc enim confregimus, quam prius habebam,

clypeo Deiphobi percusso ferocientis.

Huic autem Idomeneus, Cretensium dux, contra locutus est:[TR4]

260 hastas quidem, si volueris, et unam et viginti invenies,

stantes in tentorio ad parietes collucentes,

Trojanas, quas a-cæsis abstuli. Non enim puto

_me_ a-viris infestis longe stantem pugnare:

ideo mihi hastæ sunt, et scuta umbonibus-munita,

265 et galeæ, et loricæ lucidum renidentes.

Huic autem Meriones prudens contra locutus-est:

etiam mihi apud tentoriumque et navem nigram

multa _sunt_ spolia Trojanorum: sed non prope-sunt ad-sumendum.

Neque enim et me puto oblitum esse fortitudinis,

270 sed inter primos in pugna clarante-viros

sto, quando certamen exortum-fuerit belli.

Alium forte aliquem magis Achivorum ære-loricatorum

lateo pugnans, te vero vidisse ipsum puto.

Huic autem Idomeneus, cretensium dux, contra locutus-est.

275 novi virtute qualis sis: quid te oportet hæc sermocinari?

si enim nunc ad naves seligamur omnes fortissimi

ad insidias, ubi maxime virtus dispicitur virorum:

ubi quique timidus vir, quique fortis, plane-apparet:

(ejus etenim qui ignavus-est, mutatur color alius ex-alio;

280 nec ei, immotus ut-sedeat, continetur in præcordiis animus,

sed flexis-genibus-considit, et super ambos pedes sedet;

intusque ei cor valde in-pectoribus palpitat,

mortem exspectanti: stridor autem oritur dentium:

ejus vero qui-fortis-est, nec subinde mutatur color, nec valde

285 tremit, postquam primum se-collocarit in-insidiis virorum;

optat autem quam-citissime misceri in pugna gravi:)

ne ibi quidem tuos animos et manus _aliquis_ vituperarit.

Si quando enim eminus-vulneratus-fueris pugnans, seu cominus,

non in cervicem _tibi_ a-tergo inciderit telum, nec in dorsum;

290 sed vel pectoribus vel ventri occurrerit,

ulterius-recta ruentis, inter primorum-pugnatorum turbam.

Sed age, ne-amplius hæc colloquamur, fatui tanquam,

stantes, ne forte quis supra-modum _nos_ reprehenderit:

verum tute ad-tentorium profectus sume validam hastam.

295 Sic dixit: Meriones autem, veloci par Marti,

raptim e-tentorio sustulit æream hastam,

secutusque-est Idomeneum, valde pugnæ cupidus.

Qualis autem hominum-pernicies Mars ad-pugnam accedit,

ipsumque Terror, carus filius, simul validus et impavidus,

300 comitatur, qui terret constantis licet animi bellatorem;

hi quidem e Thracia in Ephyros armabantur,

vel in Phlegyas magnanimos; neque hi

exaudierunt utrosque, alterutris vero gloriam dederunt:

tales Merionesque, et Idomeneus, ductores virorum,

305 ibant ad pugnam, armati corusco ære.

Hunc et Meriones prior sermone allocutus-est:

Deucalionide, qua-parte fert-animus ingredi turbam?

an ad dextram totius exercitus, an per medios,

an ad sinistram? quoniam nusquam puto adeo

310 indigere certamine capite-comantes Achivos.

Huic autem Idomeneus, Cretensium dux, contra locutus-est:

naves quidem ad medias qui-auxilientur sunt et alii,

Ajacesque duo, Teucerque, qui præstantissimus Achivorum

arte-sagittandi, strenuus vero etiam in stataria pugna;

315 qui illum satis exercebunt, adeo incitatum ad-pugnam,

Hectorem Priamiden, etiamsi admodum fortis est.

Arduum ei erit, valde licet ardenti pugnare,

illorum superato robore et manibus invictis,

naves incendere; quando non ipse Saturnius

320 injecerit ardentem torrem navibus velocibus.

Homini vero non cesserit magnus Telamonius Ajax,

qui mortalisque sit et edat Cereris fruges,

æreque violabilis _sit,_ magnisque saxis:

ne Achilli quidem virorum-agmina-perrumpenti cesserit,

325 in stataria-quidem-pugna; pedibus vero nequaquam licet

contendere.

Nobis autem huc ad-sinistram tene exercitus, ut citissime

videamus, an cui gloriam præbituri-simus, an quis nobis.

Sic dixit: Meriones autem, veloci par Marti,

cœpit ire, donec pervenissent in exercitu, quo eum _ille_

jusserat.

330 Hi autem quum Idomeneum viderent, flammæ similem fortitudine,

ipsum et famulum, cum armis artificiose-factis,

cohortantes per turbam, in ipsum omnes irruebant.

Hisque cominus exstitit certamen ad puppes navium.

Ut vero quum a stridulis ventis _actæ_ ingruunt procellæ,

335 die eo, quum plurimus pulvis _est_ per vias;

qui (_venti_) simul pulveris magnam erigunt nebulam:

sic igitur horum concurrit pugna, ardebantque in animo

invicem-se per turbam interficere aucto ære.

Horruit autem pugna mortalibus-exitiosa hastis

340 longis, quas tenebant cutem-incidentes; oculosque perstringebat

splendor æreus, galeis a lucentibus _emicans,_

loricisque recens-tersis, scutisque fulgentibus,

congredientium in-unum: valde audax-animo esset,

qui tunc gavisus-esset videns laborem, nec animo-esset-turbatus.

345 Sed dissentientes duo Saturni filii potentes

viris heroibus struebant dolores graves.

Jupiter quidem Trojanis et Hectori volebat victoriam,

illustrans Achillem pedibus velocem; nec omnino _tamen_

volebat populum perdere Achaicum, ad Ilium;

350 sed Thetin honorabat, et filium _ejus_ forti-animo.

Argivos vero Neptunus excitabat interveniens,

clam emersus e-cano mari: dolebat enim

a-Trojanis _illos_ domari, Jovique vehementer iratus-erat.

Sane quidem ambobus unum _erat_ genus, atque unus ortus;

355 sed Jupiter prior natus-fuerat, et plura noverat:

quocirca etiam _Neptunus_ palam quidem auxiliari cavebat,

clam vero semper concitabat _eos_ per exercitum, viro

assimilatus.

Hi autem certaminis vehementis et omnibus-æqui belli

terminum alternantes, in utrosque direxerunt,

360 infractumque insolubilemque, qui multorum genua solvit.

Tum, semicanus licet esset, Danaos cohortans

Idomeneus, Trojanis insiliens fugam incussit.

Interfecit enim Othryoneum, e-Cabeso ingressum:

qui quidem nuper belli ad famam venerat:

365 petebat autem Priami filiarum forma præstantissimam,

Cassandram, indotatam: pollicitusque-fuerat magnum opus,

a Troja _quantumvis_ invitos depulsurum _se_ filios Achivorum.

Illi vero senex Priamus _eam_ promiserat, et adnuerat _se_

daturum-esse: ille autem pugnabat, promissis fretus.

370 Idomeneus vero in-illum collimabat hasta fulgenti,

et percussit sublimi gradu-incedentem assequutus; nec arcuit

lorica

ærea, quam gestabat, medio vero in ventre _illam_ fixit.

Fragorem-edidit cadens: ille autem super-_eo_-gloratius-est,

dixitque:

Othryoneu, sane te supra mortales laudo omnes,

375 si utique vere omnia perficies, quæ pollicitus-es

Dardanidæ Priamo; is autem promisit filiam suam.

Et tibi nos hæcce polliciti præstiterimus:

dederimus Atridæ filiarum forma præstantissimam,

ex-Argis arcessitam, quam-ducas: quidem nobiscum

380 Ilii expugnaveris bene-habitatam urbem.

Sed sequere, ut apud naves colloquamur pontum-transeuntes

de nuptiis: quippe nequaquam soceri illiberales sumus.

Sic fatus, pede _eum_ traxit per acre prælium

heros Idomeneus. Huic autem Asius venit vindex,

385 pedes, ante equos; hos autem anhelantes in humeros _ejus_

assidue tenebat auriga famulus: ille vero cupiebat animo

Idomeneum percutere; is autem illum prior percussit hasta

_ad_ jugulum sub mento penitusque hastam adegit.

Cecidit ille, sicut quando aliqua quercus[TR5] cecidit, vel

populus-alba,

390 vel pinus alta, quam quidem in-montibus fabri viri

exciderunt securibus recens-exacutis, navale-lignum ut-sit:

sic ille ante equos et currum jacebat porrectus,

dentibus-frendens, pulverem manibus-prehendens sanguinolentum.

Sed ejus auriga excussus-est mente, quam ante habebat;

395 neque is ausus-est, hostium effugiens,

retro equos vertere: eum autem Antilochus bellicosus

hasta medium transfodit assecutus: neque arcuit lorica

ærea, quam gerebat; medio autem in ventre _illam_ fixit.

Atque hic quidem anhelans affabre-facta excidit sella:

400 equos autem Antilochus, magnanimi Nestoris filius,

abegit a-Trojanis ad bene-ocreatos Achivos.

Deiphobus vero admodum prope venit Idomeneum,

de-Asio dolens, et jaculatus-est hasta fulgenti:

at ille quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam,

405 Idomeneus; occultatus-est enim sub clypeo undique æquali,

quem (hic) coriis boum et corusco ære

tornatum gerebat, dobus manubriis aptatum:

sub hoc totum se-collegit, supervolavitque ærea hasta:

aridum vero ei clypeus incursante resonuit

410 hasta: neque irritam robusta manu emiserat _Deiphobus,_

sed percussit Hippasiden Hypsenorem, pastorem virorum,

_ad_ jecur sub præcordiis, confestimque _ei_ genua solvit.

Deiphobus vero valde super-_eo_-gloriatus-est, alte clamans:

Non utique inultus jacet Asius: sed ipsum puto,

415 ad Orcum licet euntem validas-portas-habentem, durum,

gavisurum-esse in animo; quoniam ei dedi comitem.

Sic dixit: Argivis autem dolor ortus-est _eo_ gloriante;

Antilocho autem maxime bellicoso animum commovit;

non tamen, dolens licet, suum neglexit socium,

420 sed accurrens protexit, et ei scutum prætendit.

Hunc quidem deinde subeuntes duo cari socii,

Mecisteus, Echii filius, et divinus Alastor,

naves ad cavas portabant, graviter gementem.

Idomeneus autem non remittebat robur magnum; sed cupiebat

assidue

425 vel aliquem Troum tenebrosa nocte tegere,

vel ipse fragorem-edere _cadentem,_ dum-depelleret exitium

Achivis.

Tunc Æsyetæ Jovis-alumni carum filium

heroem Alcathoum (gener autem erat Anchisæ;

maximamque-natu duxerat filiarum, Hippodamiam,

430 quam valde ex-animo dilexit pater et veneranda mater

in domo; supra-totum enim æqualium-cœtum eminebat

pulcritudine, et operibus, ac prudentia; quare et ipsam

duxerat vir nobilissimus in Troja lata).

hunc tum sub Idomeneo Neptunus domuit,

435 vertigine-injecta oculis lucidis, præpedivitque pulcra membra.

Neque enim retro fugere poterat, nec declinare:

sed tanquam columnam, vel arborem alto-vertice-comantem,

sine-motu stantem, in-pectus medium vulneravit hasta

heros Idomeneus, disciditque ei circum loricam

440 æream, quæ ei antea a corpore arcebat perniciem:

tunc vero aridum resonuit, concisa circa hastam.

Fragoremque-edidit _ille_ cadens, hasta vero in corde fixa-erat,

quod quidem ipsi palpitans, etiam extremum-ferrum quassabat

hastæ: ibi vero deinde remisit impetum validus Mars;

445 Idomeneus autem valde super-_eo_-gloriatus-est, alte clamans:

Deiphone, numquid jam recte-judicamus, operæ esse,

tres pro uno occidi? quando tu gloriaris sic:

o bone, quin et ipse adversus stato mihi,

ut videas, qualis Jovis soboles huc venerim;

450 qui primus Minoem genuit, Cretæ custodem:

Minos vero genuit filium eximium Deucalionem:

Deucalion autem me genuit, multis viris regem

Creta in lata: nunc vero huc _me_ naves advexerunt,

tibique perniciem, et patri, et ceteris Trojanis.

455 Sic dixit: Deiphobus autem bifariam deliberavit,

utrumne aliquem alicubi Trojanorum sibi-adjutorem-assumeret

magnanimorum,

regressus; an experiretur etiam solus.

Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse,

ire ad Æneam: eum vero postremum invenit agminis

460 stantem: jugiter enim _is_ Priamo succensebat divino,

quod _ipsum,_ strenuus qui-esset inter viros, nequaquam

honorabat.

Prope autem stans _Deiphobus,_ verbis alatis _eum_ allocutus-est:

Ænea, Troum princeps, nunc te omnino oportet

sororis-marito auxiliari, si quid te affinis-cura tangit.

465 Verum sequere, Alcathoo auxilium-feramus, qui te olim,

sororis-maritus, nutrivit in ædibus parvulum:

hunc vero Idomeneus hasta-inclytus interfecit.

Sic dixit: illi vero animum in pectoribus commovit:

ivitque Æneas adversus Idomeneum, valde pugnæ studiosus.

470 At non Idomeneum fuga cepit, puerulum veluti,

sed mansit, ut quum quis aper in-montibus robore fretus,

qui manet tumultum advenientem magnum virorum

loco in deserto, horretque dorso superne:

oculi vero ei igne lucent: ac dentes

475 acuit, repellere cupiens canes, atque etiam viros:

sic manebat Idomeneus hasta-inclytus, nec retrocessit,

Æneam invadentem pugna-celerem: inclamabatque socios,

Ascalaphumque aspiciens, Aphareumque, Deipyrumque,

Merionenque, et Antilochum, peritos pugnæ:

480 hos hic adhortans verbis alatis allocutus-est:

Adeste, amici, et mihi _jam_ soli succurrite; timeo vero valde

Æneam incurrentem pedibus velocem, qui me aggreditur;

qui perquam validus est in pugna-ad-viros interficiendos;

et vero habet juventæ florem, quod robur est maximum.

485 Si enim eadem-ætate essemus, hoc cum animo:

statim vel _is_ referret magnam gloriam, vel _ipse_ referrem.

Sic dixit: hi autem omnes, unum mentibus animum habentes,

propinqui constituerunt, scuta humeris acclinantes.

Æneas autem ex-altera parte hortabatur suos socios,

490 Deiphobumque, Parinque aspiciens, et Agenorem divinum,

qui secum duces Trojanorum erant: ac deinde

copiæ sequebantur, ut-si post arietem sequuntur pecudes

potum-ductæ a pastu; lætatur autem mente pastor:

sic Æneæ animus in pectoribus lætatus-est,

495 ut vidit copiarum agmen sequens se ipsum.

Hi vero de Alcathoo cominus-in-pugnam ruerunt

longis hastilibus: circa pectora vero æs

horrendum resonabat, hastis-petentium per turbam

se-invicem: duo autem viri bellicosi, egregii-præ ceteris,

500 Æneasque, et Idomeneus, pares Marti,

cupiebant alter-alterius vulnerare corpus sævo ære.

Æneas autem primus jaculatus-est in-Idomeneum:

at is quidem ex-adverso conspicatus, evitavit æream hastam:

cuspisque Æneæ vibrans in terram

505 abiit; quippe incassum robusta e manu exsilierat.

Idomeneus autem Œnomaum percussit, ventrem _in_ medium;

rupitque loricæ cavitatem, intestina autem æs

penetrans-hausit: ille vero in pulvere lapsus, prehendit terram

palma.

Idomeneus autem ex mortuo quidem longæ-umbræ hastam

510 evulsit; at-non etiam alia potuit arma pulcra

humeris detrahere; urgebatur enim telis.

Non enim amplius firmi artus pedum erant cupienti,

nec ad insiliendum, repetitum suam hastam, nec ad-evitandum.

Ideoque in stataria _pugna_ quidem arcebat sævum diem,

515 ad-fugiendum vero non amplius facile _eum_ pedes ferebant e

pugna.

In-hunc autem gradu abeuntem jaculatus-est hasta fulgenti

Deiphobus; quippe in-eum fovebat iram perpetuo semper:

sed ille et tunc aberravit; Ascalaphumque percussit hasta,

filium Martis, per humerumque rapida hasta

520 penetravit: hic vero in pulverem lapsus, prehendit terram palma.

Necdum adhuc quidquam resciverat clamosus impetuosus Mars,

filium suum cecidisse in acri pugna:

sed ille quidem summo in-Olympo sub aureis nubibus

sedebat, Jovis consiliis conclusus, ubi ceteri

525 immortales dii erant, prohibiti a-pugna.

Hi autem de Ascalapho cominus-in-pugnam ruebant:

Deiphobus quidem ab Ascalapho cassidem lucidam

rapuit; Meriones vero, veloci par Marti,

hasta _ei_ brachium feriit insiliens, e manuque

530 oblonga galea humi resonuit lapsa.

Meriones autem denuo insiliens, vulturis instar,

extraxit ex-imo brachio validam hastam;

retroque sociorum ad agmen cessit. Hunc autem (_Deiphobum_)

Polites,

germanus-frater, medium manibus circumplexus,

535 eduxit e prælio horrisono, donec perveniret ad-equos

veloces, qui ei post pugnam et prælium

stabant, aurigamque et currum ornatu-varium habentes:

qui illum ad urbem portabant graviter gementem,

laborantem; ac sanguis ex recens-vulnerata defluebat manu.

540 At ceteri pugnabant, clamorque immensus exortus-est.

Tum Æneas in Aphareum Caletoriden irruens,

_ad_ jugulum feriit, contra se versum, acuta hasta:

inclinatum-est autem in-alteram-partem caput, et cylpeus

alligatus-sequebatur,

et galea; circaque eum mors fusa-est animum-perdens.

545 Antilochus autem Theonem terga-vertentem-observans,

vulneravit insiliens; et venam totam abscidit,

quæ per dorsum currens penitus ad-cervicem pervenit;

hanc totam abscidit: ille autem supinus in pulvere

decidit, ambas manus dilectis sociis extendens.

550 Antilochus autem insiliit, et detrahebat arma ab humeris,

circumspectans: Trojani vero circumsistentes aliunde alius

telis-feriebant scutum latum, variegatum, nec poterant

intro perstringere tenerum corpus sævo ære

Antilochi: undique enim Neptunus concussor-terræ,

555 Nestoris filium tuebatur, etiam inter multa tela.

Non enim unquam seorsum ab-hostibus erat, sed inter ipsos

versabatur: nec ei hasta cessavit, sed admodum assidue

quassata vertebatur; parabatque mente sua,

aut in-aliquem eminus-jaculari, aut cominus irruere.

560 Sed non latuit Adamantem _hæc_ animo-parans in turba,

Asiaden, qui ei percussit scutum medium acuto ære,

cominus invadens: inefficacem-reddidit autem ei cuspidem

cæruleis-crinibus Neptunus, vitam _Antilochi ei_ invidens.

Et alterum quidem illic mansit, ut sudes igne-præusta,

565 in scuto Antilochi; alterum autem dimidium jacebat in terra:

retro autem sociorum ad agmen cessit mortem evitans:

Meriones vero abeuntem in-secutus feriit hasta

pudendaque inter et umbilicum, ubi maxime

est Mars (_vulnus belli_) gravis miseris mortalibus:

570 illic ei hastam infixit: is autem _eam_ secutus circa hastile

palpitabat; ut quum bos, quem in-montibus bubulci viri

vinculis-contortis invitum vi ligatum ducunt:

sic iste vulneratus palpitabat paullisper quidem, haud admodum

diu:

donec ei e corpore hastam evulsit prope accedens

575 heros Meriones; ei vero tenebræ oculos texerunt.

Deipyrum autem Helenus gladio cominus percussit tempus

Thracio, magno, et galeam perruptam-abscidit:

hæc quidem excussa, humi decidit; et quidam Achivorum

pugnantium inter pedes devolutam sustulit;

580 ei vero oculos tenebrosa nox cooperuit.

Atriden autem dolor cepit, pugna strenuum Menelaum:

prodiitque minitans Heleno heroi regi,

acutam hastam vibrans: hic vero arcus cornu adduxit.

Ambo autem simul-concurrebant; alter quidem hasta acuta

585 cupiebat jaculari; alter vero, a nervo, sagitta:

Priamides quidem deinde ad pectus percussit sagitta

loricæ cavitatem, resiliit autem acerba sagitta.

Ut vero quum a lato ventilabro magnam per aream

saliunt fabæ nigræ, vel cicera,

590 flatu sub stridulo et ventilatoris impetu:

sic a lorica Menelai gloria-sublimis

multum rejecta, longe volavit acerba sagitta.

Atrides autem manum, prælio strenuus Menelaus,

eam percussit, quæ tenebat arcum bene-politum; inque arcu

595 ex-adverso per manum infixa-est ærea hasta.

Retro autem sociorum in agmen cessit _ille,_ mortem evitans,

manu suspensa; et una-trahebatur fraxinea hasta.

Et hanc quidem e manu traxit magnanimus Agenor,

ipsamque _manum_ colligavit scite-torta ovis lana,

600 funda, quam ipsius famulus tenebat pastori virorum.

Pisander vero recta in-Menelaum gloria-sublimem

ibat: eum autem ducebat fatum funestum mortis ad-finem,

a-te, Menelae, ut-sterneretur in gravi pugna.

Hi quando jam prope erant, inter se concurrentes,

605 Atrides quidem aberravit, atque ipsi aversa-est hasta:

Pisander vero scutum Menelai gloria-sublimis

percussit, nec penitus potuit æs adigere:

prohibuit enim scutum latum, fractaque-est in extrema-parte

hasta: hic tamen mente sua gavisus-est, et sperabat victoriam.

610 Atrides autem extracto ense argenteis-clavis-distincto,

insiliit in Pisandrum; ille autem sub scuto desumsit pulcram

securim ex-ære-scite-factam oleaginum circa manubrium,

longum, bene-politum; simulque alter-alterum assecutus-est.

Nempe hic (_Pisander_) galeæ conum feriit equinis-setis-densæ

615 summam sub cristam ipsam: ille vero accedentem, in-fronte,

naso super extremo; crepueruntque ossa, sed oculi ejus

ad pedes sanguinolenti humi deciderunt in pulvere:

incurvatusque-est concidens; ille autem pedem in pectoribus

ponens

armaque occiso-exuit, et glorians verbum dixit:

620 Relinquetis ita demum naves Danaorum citis-equis,

Troes superbi, gravis insatiabiles pugnæ:

alio quidem flagitioque et probro non carentes,

quo me violastis, improbi canes: nec quidquam animo

Jovis altitonantis gravem veriti-estis iram,

625 hospitalis; qui aliquando vobis evertet urbem altam.

Qui meam ingenuam uxorem et opes multas

illacessiti abduxistis, quum hospitio-accepti-essetis ab ipsa:

nunc vero in naves cupitis pontum-transeuntes

ignem perniciosum jacere, occidereque heroas Achivos:

630 sed aliquando coercebimini, impetuosi licet, a-pugna.

Jupiter pater, sane te aiunt sapientia superare ceteros,

homines ac deos; abs te tamen hæc omnia sunt.

Ut nunc viris gratificaris injuriosis

Trojanis, quorum animus semper vi-injusta-gaudens _est_, nec

possunt

635 pugna satiari omnibus-æque-gravis belli.

Omnium quidem satietas est, et somni, et amoris,

cantusque dulcis, et laudatæ saltationis,

quorum quidem aliquis etiam magis appetit desiderium explere,

quam belli: Trojani vero pugnæ insatiabiles sunt.

640 Sic locutus, arma quidem a corpore sanguinolenta

detrahens, sociis dedit Menelaus insignis:

ipse vero iterum reversus primis-pugnatoribus immistus-est.

Tunc ei filius insiliit Pylæmenis regis

Harpalion, qui quidem patrem dilectum secutus-erat, pugnaturus,

645 ad Trojam; sed non rediit in patriam terram:

qui tunc quidem Atridæ medium scutum feriit hasta

cominus, nec penitus potuit æs adigere:

retro autem sociorum in agmen cessit, mortem evitans,

quoquoversus circumspectans, ne-quis _sibi_ corpus ære

attingeret.

650 Meriones autem in-abeuntem misit æratam sagittam;

et percussit clunem ad dextrum: ac sagitta

e-regione per vesicam sub osse penetravit.

Subsidens autem ibidem, carorum inter manus sociorum,

animam efflans, tanquam lumbricus, in terra

655 jacebat extensus; et sanguis niger effluebat, rigabatque terram.

Circa hunc Paphlagones magnanimi occupabantur;

in currumque levatum ducebant ad Ilium sacram,

dolentes; interque ipsos pater ibat, lacrimas fundens:

ultio autem nulla filii contigit mortui.

660 Ob-hunc vero Paris interfectum valde animo iratus-est;

hospes enim ei erat multos inter Paphlagonas:

propter-hunc _igitur_ is iratus emisit æratam sagittam.

Erat autem quidam Euchenor, Polyïdi vatis filius,

divesque, fortisque, Corinthi domos habitans,

665 qui bene sciens fatum _suum_ exitiale, in navi _tamen_ profectus-

est:

sæpe enim ei dixerat senex bonus Polyïdus,

_eum aut_ morbo sub gravi interiturum suis in ædibus,

aut inter Achivorum naves a Trojanis domitum-iri:

ideo simul gravemque animadversionem evitabat Achivorum,

670 morbumque tetrum, ut ne pateretur dolores animo.

Hunc percussit _Paris_ sub maxilla et aure: protinusque animus

abiit a membris, horrendaque ipsum caligo occupavit.

Sic hi quidem pugnabant, instar ignis ardentis:

Hector autem non audierat Jovi dilectus, nec quicquam norat,

675 quod sibi navium ad sinistram cædebantur

copiæ ab Argivis; facile autem etiam victoria Achivorum

fuisset; taliter enim terram-cingens Neptunus

impellebat Argivos, insuperque robore ipse auxiliabatur;

sed perstabat _Hector,_ ubi primum portas et murum insilierat,

680 perruptis Danaorum densis ordinibus scutatorum;

ubi erant Ajacisque naves et Protesilai,

litus ad maris cani subductæ; ac suprà

murus ædificatus-erat humillimus, ubi maxime

acerrimi erant in-pugna ipsique _viri_ et equi.

685 Illic autem Bœoti, et Iaones-_talares_-vestes trahentes,

Locri, et Phthii, et illustres Epei,

acriter irruentem a-navibus arcebant; nec _tamen_ poterant

repellere a se, flammæ similem, Hectorem divinum:

bellatores quidem Atheniensium in-primum-locum-electi, in iis

autem

690 imperabat filius Petei, Menestheus: eumque una sequebantur

Phidasque Stichiusque Biasque fortis: atque ex-Epeis

Phylidesque Meges, Amphionque Draciusque.

Ante Phthios autem, Medonque bellicosusque Podarces;

atque hic quidem nothus filius Oilei divini

695 erat, Medon, Ajacis frater; et habitabat

in Phylace, terra procul-a patria, viro interfecto,

fratre novercæ Eriopidis, quam habebat Oileus:

at ille, _Podarces,_ Iphicli filius Phylacidæ _erat:_

hi quidem ante Phthios magnanimos armati,

700 naves defendentes, una-cum Bœotis pugnabant.

Ajax vero nondum omnino, Oilei velox filius,

absistebat ab Ajace Telamonio, ne paullulum quidem:

sed sicut in novali duo-boves nigri compactile aratrum,

parem animum habentes, trahunt; circaque ipsorum

705 ima cornua multus erumpit sudor;

atque hos quidem jugum solum bene-politum distinet,

vadentes per sulcum; proscinditque aratrum fundum arvi

sic isti conjuncti-prope admodum stabant inter-se.

Verum enim Telamonium multique et strenui

710 viri sequebantur socii, qui ei scutum _vicibus_ excipiebant,

quando ipsi defatigatioque et sudor genua occupasset.

Non-vero Oiliaden magnanimum Locri sequebantur;

non enim ipsis in-stataria pugna constabat suus animus;

non enim habebant galeas æreas equinis-setis-densas,

715 neque habebant clypeos bene-orbiculatos et fraxineas hastas;

sed arcubus et scite-torta ovis lana (_funda_),

ad Ilium simul secuti-sunt, freti; quibus deinceps

crebro jacientes, Trojanorum rumpebant phalangas.

Tunc vero illi (_Ajaces_) quidem ante, cum armis-artificiose-

factis,

720 pugnabant cum-Trojanisque et Hectore ære-armato:

hi autem (_Locri_) a-tergo jacientes, latebant: nec quicquam

pugnæ

Trojani _amplius_ memores-erant; conturbabant enim _eos_ sagittæ.

Tunc exitiose a-navibus et tentoriis

Trojani recessissent ad Ilium ventosum:

725 nisi Polydamas audacem Hectorem allocutus-esset astans:

Hector, intractabilis es ad-obsequendum monitis.

Quoniam tibi eximie dedit deus bellica opera _scire,_

ideo et consilio vis peritus-esse-supra ceteros:

at nequaquam simul omnia poteris ipse _solus_ consequi.

730 Alii enimi tribuit deus bellica opera;

[alii autem artem-saltandi, alii citharam et cantum;]

alii vero in pectoribus posuit mentem late-sonans Jupiter

prudentem; cujus quidem multi fructum-percipiunt homines:

atque _talis_ et urbes servavit; præcipue autem _hoc_ ipse

agnovit.

735 Sed ego dicam, ut mihi videatur esse optimum.

Undique enim te circum corona belli flagrat:

Trojani autem magnanimi, postquam trans murum iverunt,

alii quidem subducunt-se cum armis, alii vero præliantur

pauciores cum-pluribus, dissipati circa naves.

740 Quin _tu_ retrocedens voca huc omnes proceres:

deinde vero recte totum inire-poterimus consilium;

utrumne in naves multa-transtra-habentes irruamus,

si quidem velit deus dare robur; an jam-deinceps

a navibus abeamus illæsi: certe enim equidem

745 timeo, ne hesternum rependant Achivi

debitum; quoniam apud naves vir insatiabilis belli

manet, quem nondum omnino a-pugna cessaturum puto.

Six dixit Polydamas: placuit autem Hectori sermo tutus;

[continuo vero e curribus cum armis desiliit in-terram,]

750 et eum appellans verbis alatis allocutus-est:

Polydama, tu quidem hic retine omnes fortissimos;

at ego illuc ibo, et occurram prælio:

protinus autem revertar, postquam bene illis mandavero.

Dixit: et cum-impetu-abiit, monti nivoso similis,

755 inclamans, perque Trojanos volabat, et _per_ socios.

Hi autem ad Panthoiden fortitudinis-amantem Polydamanta

omnes ocyus-accurrebant, postquam Hectoris audierant vocem.

Atque hic Deiphobumque, vimque Heleni regis,

Asiadenque Adamantem, et Asium, Hyrtaci filium,

760 itabat per primos-pugnatores, quærens, sicubi inveniret.

Hos autem invenit non-jam prorsus illæsos, nec inexstinctos:

sed hi quidem jam navium ad puppes Achivorum,

sub manibus Argivorum jacebant animabus deperditis;

alii autem in muro erant eminus- cominusque-vulnerati.

765 Verum statim invenit pugnæ ad sinistram lacrimosæ

divinum Alexandrum, Helenæ maritum pulcas-comas-habentis,

animos-addentem sociis, et incitantem ad-pugnam:

prope autem stans, _eum_ allocutus-est probrosis verbis:

Infauste-Pari, forma præstantissime, mulierose, deceptor,

770 ubi tibi Deiphobusque, visque Heleni regis,

Asiadesque Adamas, atque Asius, Hyrtaci filius?

ubi vero Othryoneus? nunc periit tota a culmine

Ilios alta? nunc tibi coorta-est gravis pernicies.

Hunc autem vicissim allocutus-est Alexander divinæ-formæ:

775 Hector: quoniam tibi animus _est_ insontem culpare;

alias quidem forte magis cessans a-prælio

fuerim, _non nunc,_ quoniam neque me prorsus imbellem genuerit

mater:

ex quo enim apud naves pugnam suscitasti sociorum,

ex eo hic manentes congredimur cum-Danais

780 indesinenter: socii autem cæsi-sunt _ii,_ quos tu quæris.

Duo-soli, Deiphobusque visque Heleni regis

abierunt, longis sauciati hastis,

ambo, in manu; cædem autem arcebat Saturnius.

Nunc vero duc, quo te cor animusque jubet:

785 nos enim promtissimi una sequemur, neque omnino puto

virtute carituros, quantum quidem _in nobis_ virium est:

ulta vires autem non licet, quantumvis cupido, pugnare.

Sic fatus, flexit fratris animum heros.

Profecti-sunt autem ire, ubi maxime pugna et prælium erat;

790 _ubi_ cum-copiis Cebrionesque et eximius Polydamas,

Phalces, Orthæusque et divinus Polyphetes,

Palmysque, Ascaniusque, Morysque, filius Hippotionis;

qui ex Ascania glebosa venerant suis-vicibus

die præcedenti; tunc vero Jupiter _eos_ impulit-ad pugnandum.

795 Hi autem ibant, vehementium ventorum similes turbini,

qui ex tonitru patris Jovis ingruit in-campum,

immanique cum-tumultu mari miscetur, in_surgunt_que multi

fluctus æstuantes multo-strepitu-resonantis maris,

tumidi, spuma-albescentes, ante quidem alii, ac deinceps alii:

800 sic Trojani, ante quidem alii stipati, ac deinceps alii,

ære coruscantes cum ducibus sequebantur.

Hector vero præibat, hominum-perniciei par Marti,

Priamides; ante se autem tenebat scutum undique æquale,

pellibus densum, _cui_ multum superinductum-erat æs:

805 circumque ejus tempora fulgens quassabatur cassis.

Quoquoversum vero circa phalangas tentabat, pedem-inferens,

si quo-modo sibi cederent sub-clypeo progredienti:

sed non conturbabat animum in pectoribus Achivorum.

Ajax aute primus provocavit, magnis-passibus gradiens:

810 Mirifice, propius accede: cur territas-sic _temere_

Argivos? nequaquam pugnæ imperiti sumus,

sed Jovis flagello pernicioso domiti-sumus Achivi.

Sane quidem tibi animus sperat direpturum-_te_-esse

naves; in-promtu vero manus ad-repellendum sunt et nobis.

815 Sane longe ante-erit bene-habitata urbs vestra

manibus sub nostris captaque excisaque, _quam naves diripias._

Tibi vero ipsi aio _tempus_ prope esse, quando fugiens

supplicabis Jovi patri et aliis immortalibus,

velociores accipitribus ut-sint _tui_ jubis-pulcris equi,

820 qui te ad-urbem ferant, pulverem-excitantes per-campum.

Sic ei locuto supervolavit dextra avis,

aquila altivolans; acclamavit autem populus Achivorum,

confirmatus augurio: ille vero respondit, splendidus Hector:

Ajax blatero, ingens-jactator, quid dixisti?

825 utinam enim ego ita Jovis filius ægidem-tenentis

essem per-dies omnes, peperissetque me veneranda Juno,

honorarer autem sicut honoratur Minerva et Apollo:

ut jam dies hæc malum fert Argivis

omnibus prorsus: ac tu inter-illos occideris, si ausus-fueris

830 manere meam hastam longam, quæ tibi corpus floridum

lacerabit: ac Trojanorum saturabis canes atque alites

pinguedine et carnibus, prostratus ad naves Achivorum.

Sic igitur locutus, præibat _suis:_ hi vero una sequebantur

clamore immenso, acclamabat autem populus a-tergo.

835 Argivi vero ex-altera-parte acclamabant, nec obliti-sunt

fortitudinis, sed manebant Troum invadentes fortissimos.

Clamor autem utrorumque pervenit ad-æthera et Jovis lumina.

[TR1] "ortus-est" -> "ortus-est."

[TR2] "ære" -> "ære."

[TR3] "dux" -> "dux,"

[TR4] "locutusest" -> "locutus est".

[TR5] "ali quaquercus" -> "aliqua quercus"

Iliadis XIV.—Jovis fraus.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 31 / 56 题