TEXT:

1 Dii autem apud Jovem sedentes consultabant

aureo in pavimento; interque hos veneranda Hebe

nectar ministrabat; illi autem aureis poculis

excipiebant alter-alterum, Trojanorum urbem aspicientes.

5 _Tum_ continuo conabatur Saturnius irritare Junonem

mordacibus verbis, oblique dicens:

Duæ quidem Menelao adjutrices sunt dearum,

Junoque Argiva, et Alalcomeneis Minerva.

Verum etiam seorsum sedentes, aspicientes _modo_

10 oblectantur; huic vero (_Paridi_) risum-amans Venus

semper adest, et ab-ipso Parcas repellit;

atque nunc conservavit putantem _se_ moriturum.

Sed victoria quidem Marti-cari Menelai _est_:

nos vero consultemus, quomodo futuræ-sint hæ res:

15 utrum rursus bellumque perniciosum et certamen grave

excitemus, an amicitiam inter utrosque conciliemus.

Quod si hoc omnibus gratum et jucundum fuerit,

utique habitetur urbs Priami regis,

retro autem Argivam Helenam Menelaus abducat.

20 Sic dixit; illæ vero compressis-labris-gemebant, Minervaque et

Juno;

propinquæ hæ sedebant, malaque Trojanis meditabantur.

Ac Minerva quidem tacita erat, nec quicquam dixit,

irata Jovi patri, ira autem ipsam sæva tenebat:

Junoni vero non continuit pectus iram, sed locuta-est:

25 Durissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti!

Quomodo vis vanum reddere laborem et sine-fructu,

sudoremque, quem sudavi _præ_ labore? defatigati autem sunt mihi

equi

copias cogenti, Priamo mala ejusque filiis.

Fac: at nequaquam omnes comprobamus dii ceteri.

30 Hanc autem valde indignatus allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

improba, quî tibi Priamus Priamique filii

tanta mala faciunt, quod indesinenter cupis

Ilii evertere bene-ædificatam urbem?

quod si tu, ingressa portas et muros altos,

35 crudum voraveris Priamum Priamique filios,

ceterosque Trojanos, tunc fortasse iram saturaveris.

Fac quomodo vis; _sed cave_ ne hæc contentio posthac

tibi et mihi magna concertatio inter utrosque sit.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in præcordiis repone tuis:

40 si-quando et ego ardens urbem exscindere

talem voluero, ubi tibi dilecti homines insunt,

ne-quid remoreris meam iram, sed me _facere_ permittas.

Etenim ego tibi _urbem hanc_ dedi volens invito animo.

Quæ enim sub soleque et cœlo stellifero

45 habitantur urbes terrestrium hominum,

harum a-me maxime ex-animo honorabatur Ilium sacrum,

et Priamus et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami.

Non enim mihi unquam ara carebat epulis æquis,

libationeque nidoreque: hunc enim sortiti-sumus honorem nos.

50 Huic autem respondit inde magnis-oculis veneranda Juno:

certe mihi tres quidem multo dilectissimæ sunt urbes,

Argosque, Spartaque, et latas-vias-habens Mycene:

has exscinde, quando tibi invisæ-fuerint vehementer animo;

his nequaquam ego propugno, nec invideo _tibi._

55 Quamvis enim invideremque et non sinerem exscindere,

nihil profecerim invidendo, quoniam multo potentior es.

Sed oportet et meum reddere laborem non irritum.

Nam et ego dea sum, genus autem mihi inde _est_ unde tibi,

et me maxime-venerandam genuit Saturnus versutus,

60 utrumque, et per-genus, et quod tua conjux

vocata-sum: tu autem omnes inter immortales regnas.

At certe quidem in-his concedemus nobis-invicem,

tibi quidem ego, tu autem mihi; et sequentur dii ceteri

immortales. Tu vero ocyus Minervæ manda,

65 ire in Trojanorum et Achivorum pugnam gravem,

conarique, ut Trojani gloria-elatos Achivos

incipiant priores præter fœdera lædere.

Sic dixit; nec non-paruit pater hominumque deorumque:

protinus Minervam verbis alatis allocutus-est:

70 Cito admodum ad exercitum vade, ad Trojanos et Achivos,

et conare, ut Trojani gloria-elatos Achivos

incipiant priores præter fœdera lædere.

Sic fatus, instigavit antea id-studentem Minervam:

descendit vero ab Olympi verticibus festinans.

75 Qualem autem stellam mittit Saturni filius versuti,

aut nautis portentum, aut exercitui lato populorum,

splendidam; ex-ea autem multæ scintillæ emittuntur:

huic similis impetu-ferebatur in terram Pallas Minerva,

desiliitque in medium; stupor autem tenebat aspicientes,

80 Trojanosque equûm-domitores et bene-ocreatos Achivos.

Sic vero aliquis loquebatur intuitus in propinquum alium:

Sane rursus bellumque perniciosum et pugna gravis

erit, aut amicitiam inter utrosque statuit

Jupiter, qui inter-homines arbiter belli est.

85 Sic igitur aliquis dicebat Achivorumque Trojanorumque.

Illa vero viro similis Trojanorum subiit multitudinem,

Laodoco Antenoridæ, forti bellatori,

Pandarum deo-similem quærens, sicubi inveniret.

Invenit Lycaonis filium laudatumque fortemque,

90 stantem; circaque ipsum fortes ordines clypeatorum

virorum, qui ipsum secuti-fuerant ab Æsepi fluentis.

Prope autem stans, verbis alatais _eum_ allocuta-est:

Numquid jam mihi parueris, Lycaonis filii bellicose?

ausisne Menelao immittere velocem sagittam?

95 ab-omnibus utique Trojanis gratiam et gloriam reportaveris,

ex omnibus vero maxime ab-Alexandro rege.

Ab hoc profecto inprimis luculenta dona tuleris,

si viderit Menelaum Mavortium, Atrei filium,

tuo telo domitum, rogum conscendentem tristem.

100 Sed age, sagitta-pete Menelaum gloriosum:

vove autem Apollini in-Lycia-genito, arcu-inclyto,

agnorum primogenitorum _te_ sacrificaturum inclytam hecatomben,

domum reversum sacræ in urbem Zeleæ.

Sic dixit Minerva; huic autem animum dementi flectebat.

105 Statim eduxit arcum bene-politum, _factum ex cornu_ salacis capri

agrestis, quem quondam ipse sub pectore assecutus,

e-rupe exeuntem excipiens in insidiis,

percusserat in pectus; hic autem supinus incidit petræ:

hujus cornua ex capite sexdecim-palmorum nata-erant;

110 atque hæc quidem elaborans cornuum-politor aptaverat faber,

totumque bene quum-lævigasset, aureum imposuit apicem.

Et hunc quidem _arcum_ scite deposuit tendens, ad terram

inclinando: ante _eum_ autem scuta tenebant strenuii socii,

ne prius consurgerent _in eum_ Mavortii filii Achivorum

115 quam percussus-esset Menelaus Mavortius, Atrei filius.

Atque ille detraxit operculum pharetræ, exemitque sagittam

novam, pennatam, atrorum causam dolorum;

statimque ad nervum aptavit acerbam sagittam,

vovitque Apollini in-Lycia-genito, arcu-inclyto,

120 agnorum primogenitorum _se_ sacrificaturum inclytam hecatomben,

domum reversum sacræ in urbem Zeleæ.

Traxit autem simul crenasque _sagittae_ prehensas, et nervos

bubulos:

nervum quidem mammæ admovit, arcui autem ferrum.

Ac postquam rotundum magnum arcum tetenderat,

125 stridit funis, nervusque valde sonuit, saliitque sagitta

acuta-cuspide, in turbam advolare cupiens.

Neque tui, Menelae, dii beati obliti-sunt

immortales, prima autem Jovis filia prædatrix,

quæ ante te stans, sagittam amaram depulit.

130 Hæc vero _eam_ tantum inhibuit a corpore, ut quum mater

ab-infante arcet muscam, quando dulci decubuit somno.

Ipsa vero _eam_ direxit _eo,_ ubi baltei annuli

aurei constringebant et duplex obtendebatur lorica.

Incidit autem in-balteum bene-aptatum acerba sagitta,

135 _et_ per balteum quidem adacta-est affabre-factum,

et per loricam artificiose-factam infixa-est,

laminamque, quam portabat tutamen corporis, munimentum adversus-

tela,

quæ ipsum plurimum juvit, perforavit tamen et hanc.

Summam vero sagitta perstrinxit cutem viri,

140 statimque fluxit sanguis ater e vulnere.

Ac veluti quando aliqua ebur mulier purpura tinxerit

Mæonia, vel Caria, maxillare ut-sit equorum:

jacet autem _ebur_ in thalamo, multique ipsum optarunt

equites gestare; regi vero est-repositum ornamento,

145 utrumque, ornatusque equo, agitatorique decus:

talia tibi, Menelae, fœdata-sunt cruore femora

formosa, suræque et malleoli pulcri inferius.

Cohorruit autem deinde rex virorum Agamemno,

ut vidit atrum sanguinem defluentem e vulnere;

150 cohorruit autem et ipse Marti-carus Menelaus.

Quum vero vidit nervumque et _sagittæ_ hamos exstantes,

iterum ei animus in pectoribus collectus-est.

Inter-hos autem graviter-suspirans locutus-est rex Agamemno,

manu tenens Menelaum; adgemebantque socii:

155 Care frater, _in_ mortem ergo tibi fœdera percussi,

solum quum-objeci pro Achivis cum-Trojanis pugnaturum.

Sic te vulnerarunt Trojani, et fœdera fida conculcarunt!

Non _tamen_ ullo-modo irritum est fœdus sanguisque agnorum,

libaminaque mero-facta, et dextræ, quibus fisi-sumus.

160 Etsi enim protinus Olympius non perfecerit,

_tamen_ etiam sero perficiet: et (cum) magno luerint,

(cum) propriis capitibus, uxoribusque et liberis.

Bene enim ego hoc scio in mente et in animo:

erit dies, quando olim pereat Ilium sacrum,

165 et Priamus, et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami,

Jupiter vero ipsis Saturnius, in-excelso-sedens, in-æthere

habitans,

ipse incutiet terrificam ægidem omnibus,

ob-hanc fraudem iratus: hæc quidem erunt non irrita.

Sed mihi gravis dolor tui _causa_ erit, o Menelae,

170 si moriaris et fatum adimpleveris vitæ:

ac _tum_ summa-ignominia-notatus siticulosum Argos repetierim.

Statim enim recordabuntur Achivi patriæ terræ,

verum gloriationem Priamo et Trojanis reliquerimus

Argivam Helenam: tua autem ossa putrefaciet terra

175 jacentis in Troja, non-finito super opere.

Et aliquis sic dixerit Trojanorum ferocientium,

sepulcro insultans Menelai gloriosi:

utinam sic in omnibus iram expleverit Agamemno,

sicut et nunc incassum exercitum duxit huc Achivorum.

180 Et sane rediit domum, dilectam in patriam terram,

cum vacuis navibus, relicto strenuo Menelao.

Sic aliquando aliquis dicet; tunc mihi dehiscat lata terra!

Hunc autem confirmans allocutus-est flavus Menelaus:

bono-sis-animo, nec quicquam terrefacias populum Achivorum.

185 Non in letali _loco_ acuta fixa-est sagitta, sed ante

tutatus-est balteusque pervarius, et subtus

cinctusque, et lamina, quam ærarii cuderant viri (_fabri_).

Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno:

utinam sane ita sit, dilecte o Menelae!

190 vulnus autem medicus tractabit, et imponet

medicamina, quæ sedent atros dolores.

Dixit, et Talthybium, divinum præconem, allocutus-est:

Talthybi, quam citissime Machaonem huc accerse,

virum Æsculapii filium, laudatissimi medici,

195 ut videat Menelaum Mavortium, ducem Achivorum,

quem aliquis missa-sagitta vulneravit, arcuum bene sciens,

e-Trojanis, vel Lyciis; illi quidem gloria, nobis vero luctus.

Sic dixit; neque ei præco inobsequens fuit, quum-audisset;

profectus-est autem ire per copias Achivorum ære-loricatorum,

200 circumspiciens heroem Machaonem; illum vero vidit

stantem, circumque ipsum fortes ordines clypeatorum

virorum, qui ipsum secuti-erant Tricca ex equorum-altrice.

Prope autem stans, verbis alatis _eum_ allocutus-est.

Vade, Asclepiade; vocat _te_ rex Agamemno,

205 ut videas Menelaum Mavortium, ducem Achivorum,

quem aliquis sagitta-missa vulneravit, arcuum bene sciens,

e-Trojanis, vel Lyciis: illi quidem gloria, nobis autem luctus.

Sic dixit; huic vero animum in pectoribus commovit.

Profecti-sunt autem ire per turbam in exercitu lato Achivorum.

210 Ac quum jam pervenissent, ubi flavus Menelaus

vulneratus fuerat (circumque ipsum congregati-erant quique

præstantissimi,

corona-facta, ille vero in mediis stabat similis-deo vir,

protinus e balteo bene-aptato extraxit sagittam;

ea vero dum-extraheretur, retro fracti-sunt acuti hami.

215 Solvit autem ipsi balteum variegatum, et subtus

cinctumque, et laminam, quam ærarii cuderant viri (_fabri_).

Atque ubi inspexerat vulnus, quo inciderat acerba sagitta,

sanguine exsucto, lenia medicamenta peritus

inspersit, quæ ejus quondam patri bene cupiens præbuit Chiron.

220 Dum hi occupati-erant circa bellico-clamore strenuum Menelaum,

interim Trojanorum ordines admovebantur clypeatorum:

illi autem rursus arma induerunt, memineruntque pugnæ.

Tunc non dormitantem vidisses Agamemnona divinum,

neque timidum, neque detrectantem pugnare,

225 sed valde properantem pugnam in viros-nobilitantem.

Equos enim dimisit et currus varios ære;

et hos quidem minister seorsum tenebat anhelantes

Eurymedon, filius Ptolemæi Piraidæ;

huic plurimum mandavit prope-se-tenere _currus,_ si quando ipsi

230 membra occuparet defatigatio, per multos imperitanti:

at ipse pedes obibat _lustrans_ ordines virorum;

et quos quidem properantes videret Danaorum velocibus-equis,

his magnopere animum-addebat astans verbis:

Argivi, ne-quid remittatis de-acri fortitudine:

235 non enim in perfidis pater Jupiter erit auxiliator:

sed qui priores præter fœdera injuriam-intulerunt,

horum certe ipsorum tenera corpora vultures vorabunt;

nos autem uxoresque dilectas et infantes liberos _eorum_

abducemus in navibus, postquam urbem ceperimus.

240 Quos contra detrectantes videret invisum bellum,

eos valde objurgabat iracundis verbis:

Argivi sagittis-addicti, probro-digni, nonne vos-pudet?

cur-nam sic statis stupidi, sicut hinnuli?

qui postquam fessi-sunt per-magnum campum currentes,

245 stant, nec ullum ipsis in præcordiis oritur robur:

sic vos statis stupidi, neque pugnatis.

Anne exspectatis Trojanos propius venire, ubi naves

subductæ-sunt pulcris-puppibus, cani in litore maris,

ut cognoscatis, an vos protegat manu Saturnius?

250 Sic is imperitans obibat ordines virorum;

venitque ad Cretenses, vadens per cohortem virorum.

Hi autem circum Idomeneum bellicosum armabantur:

Idomeneus quidem inter primos-pugnatores apro similis robore;

Meriones autem ei extremas incitabat phalanges.

255 Hos vero conspicatus, lætatus-est rex virorum Agamemno,

protinusque Idomeneum allocutus-est blandis _verbis:_

Idomeneu, te honore præ Danais velocibus-aurigis,

tum in bello, tum alio _quolibet_ in opere,

tum-etiam in convivio, quando quidem honorarium nigrum vinum

260 Argivorum proceres in crateribus miscent.

Etsi enim ceteri capite-comantes Achivi

portionibus-certis bibunt, tuum tamen plenum poculum semper

stat, sicut mihi _meum,_ ut-bibas, quando animus jusserit.

Sed propera in-bellum, qualem antea _te_ profitebaris esse.

265 Hunc autem Idomeneus, Cretensium dux, contra _sic_ est-

allocutus:

Atrida, valde quidem tibi ego concors socius

ero, sicut primum promisi et annui:

verum alios hortare capite-comantes Achivos,

ut quamprimum pugnemus; quoniam fœdera confuderunt

270 Trojani: his autem mors et mala postmodum

erunt, quoniam priores contra fœdera injuriam-intulere.

Sic dixit; Atrides vero præteribat, lætus corde.

Venitque ad Ajaces, vadens per cohortem virorum:

hi vero armabantur, simulque nimbus sequebatur peditum.

275 Sicut autem quando a specula vidit nubem pastor vir,

venientem per mare a Zephyri flatu:

eique procul stanti nigra, ceu pix,

apparet veniens per mare, ducitque turbinem multum,

cohorruitque videns, subque speluncam coegit pecudes:

280 tales simul cum-Ajacibus Jovis-alumnorum juvenum

infestum in prœlium densæ movebantur phalanges

fuscæ, scutisque et hastis horrentes.

Et hos quidem lætatus-est conspicatus rex Agamemno,

et isps compellans verbis alatis est-allocutus:

285 Ajaces, Argivorum duces ære-loricatorum,

vobis quidem (nec enim convenit _vos_ incitare) neutiquam

præcipio:

ipsi enim valde populum instigatis ut-fortiter pugnet.

Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,

talis omnibus animus in pectoribus esset:

290 sic cito ceciderit urbs Priami regis,

manibus sub nostris captaque excisaque.

Sic fatus, hos quidem reliquit illic, ivit autem ad alios.

Inde is Nestorem invenit, argutum Pyliorum oratorem,

suos socios ordinantem, et hortantem ad-pugnandum,

295 magnum Pelagontem, Alastoremque, Chromiumque,

Hæmonemque principem, Biantemque pastorem virorum.

Equites quidem primum cum equis et curribus,

pedites autem a-tergo constituit multosque et strenuos,

vallum ut-essent belli; imbelles vero in medium coegit,

300 ut etiam non volens quis necessitate pugnaret.

Equitibus quidem primum mandata-dabat: hos enim jussit

suos equos continere, nec turbatis-ordinibus-versari in-turba:

Neve quis equitandi-peritiaque et robore fretus,

solus ante alios ruat-cupidus cum-Trojanis pugnandi,

305 neu retrocedat: imbecilliores enim _sic_ eritis.

Quicunque autem vir a suo curru ad-alium currum venerit,

hasta porrecta-expetat _hostem:_ quoniam multo melius ita.

Sic et illi veteres urbes et muros evertebant,

hanc mentem et _hunc_ animum in pectoribus habentes.

310 Ita senex adhortabatur, dudum bellorum bene sciens,

Et eum quidem lætatus-est quum videret rex Agamemno,

et ipsum compellans verbis alatis est-allocutus:

O senex, utinam, sicut animus _est_ in pectoribus tuis,

sic te genua sequerentur, roburque tibi firmum esset:

315 verum te senectus atterit omnibus-æqua (_aeque molesta_): utinam

quis

virorum alius _eam_ haberet, tu autem in-juvenum numero-esses!

Huic respondit deinde Gerenius eques Nestor:

Atrida, valde quidem ego vellem et ipse

sic esse, ut quando divinum Ereuthalionem interfeci:

320 verum nunquam simul omnia dii dederunt hominibus:

si tunc juvenis eram, nunc autem me senectus invadit.

Verumtamen et sic equitibus interero, et adhortabor

consilio et verbis: hoc enim munus est senum.

Hastas autem vibrabunt juniores, qui me

325 alacriores sunt, confiduntque _suo_ robore.

Sic dixit: Atrides vero præteribat, lætus corde.

Invenit filium Petei, Menestheum equos-agitandi-peritum,

stantem: circumque _erant_ Athenienses, periti pugnæ:

atque prope stabat ingeniosus Ulysses,

330 juxtaque Cephallenum circùm ordines non imbecilli

stabant; nondum enim horum audierant copiæ clamorem _belli,_

sed recens concitatæ movebantur phalanges

Trojanorumque equûm-domitorum et Achivorum: hi vero exspectantes

stabant, quando acies Achivorum alia invadens

335 in-Trojanos impetum-faceret, et inciperent prælium.

Hos autem conspicatus objurgavit rex virorum Agamemno,

et ipsos compellans verbis alatis est-allocutus:

O fili Petei, Jovis-alumni regis,

et tu, malis dolis instructe, astute (_Ulysse_),

340 cur trepidantes absistitis, exspectatisque alios?

vos quidem conveniebat inter primos

consistere, et pugnæ ardenti occurrere.

Primi enim et ad-convivium vocamini a-me,

quando convivium proceribus instruimus Achivi.

345 Ibi juvabat assatas carnes edere, et pocula

vini bibere suavis, quoad volebatis:

nunc vero libenter videretis, et si decem acies Achivorum

vobis propugnarent sævo ferro.

Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:

350 Atrida, quale tibi verbum fugit ex-septo dentium!

quomodo vero dicis in-bello _nos_ remissos-esse? Quando Achivi

Trojanos in equorum-domitores ciemus acre prœlium,

videbis, si volueris, sique tibi hæc curæ-fuerint,

Telemachi carum patrem primis-pugnatoribus immixtum

355 Trojanorum equûm-domitorum: tu autem hæc vana dicis.

Hunc vero subridens allocutus-est rex Agamemno,

ut sensit iratum; retroque sumsit (_rectractavit_) sermonem:

Generose Laertiade, sollertissime Ulysse,

neque te objurgo nimium, neque impero.

360 Scio enim ut tibi animus in pectoribus caris (_tuis_)

benevola consilia noverit: eadem enim sentis, quæ et ego.

Quin age: hæc autem in-posterum componemus, si quid mali nunc

dictum-est; ea vero omnia dii irrita faciant.

Sic locutus, hos quidem reliquit illic, ivitque ad alios.

365 Invenit vero Tydei filium, magnanimum Diomedem,

stantem interque equos et currus coagmentatos:

juxtaque ipsum stabat Sthenelus, Capanei filius.

Atque hunc objurgavit conspicatus rex Agamemno,

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

370 Væ mihi, Tydei fili bellicosi, equorum-domitoris,

cur trepidas? cur circumspicis belli semitas?

non utique Tydeo ita solitum trepidare erat,

sed longe ante dilectos socios cum-hostibus dimicare,

sicut dixere, qui eum viderunt laborantem; non enim equidem

375 interfui, neque vidi: verum aliis _eum_ dicunt præstitisse.

Certe enim sine bello (_sine copiis_) intravit Mycenas

hospes, cum deo-pari Polynice, copias colligens,

qui tunc bellum-admovebant sacra ad mœnia Thebes;

et valde supplicabant, ut-darent inclytos auxiliatores.

380 Atque isti _quidem_ volebant dare, et annuebant, sicut

hortabantur _illi;_

sed Jupiter _rem_ evertit, sinistra prodigia ostendens.

HI autem postquam abierant, et in-via progressi-fuerant,

ad-Asopumque venerant juncosum, herbosum:

inde porro in legationem (_Thebas_) Tydeum miserunt Achivi.

385 Atque ille abiit, multosque invenit Cadmeos

convivantes in domo fortitudinis Eteocleeæ (_Eteoclis_).

Tunc non, hospes licet esset, agitator-equorum Tydeus

pavebat, solus stans multos inter Cadmeos:

quin ad certandum _eos_ provocabat; in-omnibus autem vincebat

390 facile: talis ei auxiliatrix erat Minerva.

Verum irati Cadmei, stimulatores equorum,

ei revertenti densas insidias locaverunt ducentes,

juvenes quinquaginta; duo autem ductores erant,

Mæo Hæmonides, similis immortalibus _diis,_

395 filiusque Autophoni, in-pugna stans Polyphontes.

Tydeus tamen et his indecoram mortem intulit:

omnes interfecit, unumque solum dimisit domum ut-redeat;

Mæonem utique dimisit, deorum signis obsequens.

Talis erat Tydeus Ætolus; sed filium

400 genuit se-ipso inferiorem pugna, in-concione autem præstantiorem.

Sic dixit; huic vero nihil respondit fortis Diomedes,

reveritus regis increpationem venerandi.

Huic autem filius Capanei respondit gloriosi:

Atrida, ne mentiaris, sciens vere loqui.

405 Nos sane patribus longe fortiores gloriamur esse;

nos etiam Thebes sedem cepimus septem-portas-habentis,

pauciores copias ducentes sub murum Marti-sacrum,

freti signis deorum et Jovis auxilio:

illi autem sua vecordia perierunt.

410 Quare ne mihi patres unquam in simili ponas honore.

Hunc autem torve intuitus allocutus-est fortis Diomedes:

o-mi _Sthenele,_ tacitus sede, meoque pare sermoni.

Non enim ego succenseo Agamemnoni, pastori populorum,

cohortanti ad-pugnandum bene-ocreatos Achivos.

415 Hunc enim gloria simul sequetur, si quidem Achivi

Trojanos debellarint, ceperintque Ilium sacrum;

huic vero contra ingens luctus, Achivis cæsis.

Verum age jam et nos cogitemus de-impetuosa fortitudine.

Dixit, et de curru cum armis desiliit in-terram;

420 terribiliter autem sonuit æs in pectoribus principis

conciti: vel firmum-animum-habentem metus subiisset.

Ut vero quando in litore sonoro fluctus maris

concitatur confertim, Zephyro submovente:

in-alto-mari quidem primum attollitur, sed postea

425 terræ allisus vehementer fremit, et circa promontoria

tumidus fastigiatur, exspuitque maris spumam:

sic tunc confertæ Danaorum movebantur phalanges

continuo ad pugnam. Imperabat autem suis unusquisque

ducum; ceteri vero taciti ibant (neque dixisses

430 tantas copias sequi habentes in pectoribus vocem),

silentio reveriti ductores: circum autem omnes

arma varia splendebant, quibus induti procedebant-ordine.

Trojani autem, perinde-atque oves locupletis viri in caula

innumeræ stant, dum-mulgentur lac album,

435 assidue balantes, audientes vocem agnorum:

sic Trojanorum fremitus per exercitum latum est-exortus.

Non enim omnium erat una vociferatio, neque una vox,

sed lingua mixta-erat; nam e-multis-locis-convocati fuerant viri.

Instigabat vero hos quidem Mars, illos autem cæsiis-oculis

Minerva,

440 Terrorque et Fuga, et Discordia insatiabiliter furens,

Martis homicidæ soror sociaque:

quæ parva quidem primum attollitur, sed postea

cœlo condit caput, et in terra ingreditur.

Quæ ipsis et tunc litem utrinque-æquam injecit in-medium,

445 gradiens per turbam, augens gemitum virorum.

Hi vero quando jam in locum unum coeuntes venerant,

committebant scuta, unaque hastas et robora virorum

æreis-loricis-indutorum; atque clypei umbones-habentes

appropinquabant invicem, multusque tumultus coortus-est.

450 Tum autem simul ejulatusque et gloriatio erat virorum

perdentiumque et pereuntium, fluebatque sanguine terra.

Ut vero quando torrentes fluvii, de montibus fluentes,

in convallem conferunt rapidas aquas,

scatebris ex magnis, concavum intra alveum-voraginis;

455 horumque procul fragorem in montibus audit pastor:

sic hisce commixtis oriebatur clamorque timorque.

Primus autem Antilochus Trojanorum occidit virum bellatorem,

strenuum inter primos-pugnatores, Thalysiaden Echepolum,

quem percussit primus galeæ in-conum setis-equinis-densæ,

460 inque fronte fixit; penetravit autem intra os

cuspis ærea: ei vero tenebræ oculos operuerunt;

ceciditque, sicut quando turris _cadit,_ in forti pugna.

Hunc autem prostratum pedibus prehendit rex Elephenor

Chalcodontiades, magnanimorum princeps Abantum,

465 subtrahebatque extra tela, cupidus, ut quamprimum

arma spoliaret: brevis vero ei fuit _iste_ conatus.

Cadaver enim trahentem conspicatus magnanimus Agenor,

latera, quæ ei inclinato a clypeo denudata-erant,

vulneravit hastili ærato, solvitque ei membra.

470 Ita hunc quidem reliquit animus; super eum vero pugna coorta-est

ardua Trojanorum et Achivorum: hi autem, luporum instar,

sibi invicem irruebant, virque virum manu-occidebat.

Tunc percussit Anthemionis filium Telamonius Ajax,

juvenem florentem, Simoisium; quem olim mater,

475 ab-Ida descendens, ad ripas Simoentis

peperit, quum parentes simul sequeretur, pecora ut-videret:

propterea ipsum vocabant Simoisium: neque parentibus

nutritia caris reddidit, brevis autem ei ætas

fuit, ab Ajace magnanimo lancea interfecto.

480 Primum enim ipsi venienti percussit pectus, ad mammam

dexteram; ex-adverso autem per humerum ærea hasta

ivit. Hic autem in pulvere humi decidit, populi instar,

quæ in irriguo-loco paludis magnæ nata-est,

lævis; atque ei rami in summo _vertice_ creverunt;

485 quam quidem curruum-fabricator vir micanti ferro

excidit, ut curvaturam-rotæ flectat ad perpulcrum currum;

et illa quidem arescens jacet fluvii ad ripas:

talem sane Anthemiden Simoisium interfectum-spoliavit

Ajax deo-ortus. _In_ hunc autem Antiphus indutus-varium-thoracem,

490 Priamides, per turbam jaculatus-est acuta hasta.

Ab-eo quidem aberravit; at Leucum, Ulyssis strenuum socium,

percussit in-inguine, cadaver aliorsum trahentem:

cecidit autem juxta ipsum, cadaverque ei excidit manu.

Ob-hunc vero interfectum Ulysses valde animo iratus-est:

495 prodiit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære,

stetitque valde prope accedens, et jaculatus-est hasta

splendenti,

circa se oculos-convertens. At Trojani retrocesserunt,

viro jaculante: ille vero non irritum telum misit,

sed filium Priami nothum percussit, Democoontem,

500 qui ei ex-Abydo venerat, ab equabus velocibus.

Hunc utique Ulysses, ob-socium iratus, percussit hasta

in-tempore, atque alterum per tempus penetravit

cuspis ærea: illi autem tenebræ oculos cooperuerunt.

Fragorem vero edidit cadens, sonueruntque arma super ipso.

505 Recesserunt autem primi-pugnatores, et splendidus Hector:

Argivi autem altum clamabant, trahebantque cadavera;

rectaque-proruperunt multo longius. Indignatus-est autem Apollo,

e Pergamo despiciens, Trojanosque adhortatus-est clamans:

Irruite equûm-domitores Trojani, neu cedite pugna

510 Argivis, quoniam non illis lapis _est_ cutis, nec ferrum,

ut-æs sustineat secans-cutem percussis.

Sed neque Achilles, Thetidis filius pulcras-comas-habentis,

pugnat, verum ad naves iram cruciantem coquit.

Sic dixit ab arce terribilis deus: at Achivos

515 excitavit Jovis filia, laudatissima Tritonia,

gradiens per turbam, ubi remittentes _a pugna_ videret.

Tunc Amarynciden Diorem fatum implicavit.

Saxo enim percussus-est ad malleolum aspero,

_in_ tibi dextra; percussit autem Thracum dux virorum,

520 Pirous Imbrasides, qui ex-Æno venerat.

Ambos autem nervos et ossa lapis improbus

prorsus confregit; ille vero supinus in pulverem

decidit, ambas manus caros ad-socios pandens,

animam exspirans. Ille autem accurrit, qui quidem percusserat,

525 Pirous, vulneravitque hasta ad umbilicum; atque omnia

effusa-sunt humi intestina: illique tenebræ oculos cooperuere.

Istum vero Thoas Ætolus irruentem percussit hasta

in-pectore super mammam, fixum-est autem in pulmone æs.

Prope vero ad-illum accessit Thoas, et validam hastam

530 extraxit pectore: strinxit autem ensem acutum,

eoque is ventrem percussit medium, abstulitque animam.

Arma vero _ei_ non exuit: circumstabant enim socii,

Thraces _vertice_-summo-comantes, longas hastas manibus tenentes,

qui ipsum, magnum licet, et fortem, et præclarum,

535 propulsarunt a se: is vero recedens, vi-repulsus est.

Sic hi duo in pulvere juxta alterum-alter extensi-sunt,

hic quidem Thracum, ille vero Epeorum ære-loricatorum,

duces; multi autem circùm interfecti-sunt et alii.

Tunc neutiquam opus (_pugnam_) aliquis reprehendisset

interveniens,

540 qui adhuc illæsus et invulneratus acuto ære

versaretur in medio, duceretque ipsum Pallas Minerva,

manu prehendens, atque telorum averteret impetum.

Multi enim Trojanorum et Achivorum die illo

proni in pulvere juxta alium-alius prostrati-sunt.

Iliadis V.—Diomedis principatus.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias · 第 15 / 56 题